Quaestio 4
QUESTIO 4
Dictum
Quod uero quarto loco querebatur: An duorum testimonio episcopus sit condempnandus? multorum auctoritate probatur. Sicut enim in euangelio Iohannis legitur , ait Christus ad Iudeos: „ In lege uestra scriptum est, quoniam duorum hominum testimonium uerum est. Hinc consequenter argumentatur contra eos, dicens: „Si testimonium duorum hominum uerum est, quare testimonium meum et Patris non accipitis Item Paulus in epistola ad Corintios : , , In ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum. Item in epistola ad Ebreos': „Quis preuaricans legem Moisi, duobus uel tribus testibusconuictus, sine miseratione lapidabatur“
Caput 1
Quot testibus quisque clericorum conuinci debeat.
Item ex Concilio Bracarensi II. [c. 8.] Placuit, ut si quis aliquem clericorum maculatione fornicationis inpetit, secundum preceptum Pauli apostoli duo uel tria testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis approbare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.
Caput 2
Quot testibus episcopus, uel presbiter , uel reliqui clerici sint conuincendi.
Presul non dampnetur nisi cum LXXII. testibus. Presbiter autem cardinalis nisi in LXIV. testibus non deponatur; diaconus cardinalis urbis Romae nisi ins XXVII. testibus non condempnabitur. Subdiaconus, acolitus, exorcista, lector, hostiarius nisi in septem testibus non condempnabitur. Testes autem et accusatores sine aliqua sint infamia.
Caput 3
Episcopi non nisi sub LXXII. testibus condempnari sunt.
Item Leo IV. [in epistola Episcopis Britanniae]. Nullam dampnationem episcoporum umquam esse censemus, nisi aut ante legitimum episcoporum numerum (qui fit per duodecim episcopos), aut certe probata sententiaper LXXII. idoneos testes, qui tales sint qui et accusarepossint.
§. 1. Et prius ad sacra Christi quatuor euangelia sacramenta prestent, quod nil falsum depromant, sicut nobis B. Siluester tradidit, et Romana sancta uidetur ecclesia tenere. Et si inter eos, quos dampnandos esse dixerint homines, fuerit episcopus, qui suam causam in presentiaRomanae sedis episcopi petierit audiri, nullus super illumfinitiuam presumat dare sentenciam, sed omnino eumaudiri decernimus.
Dictum
Sed hoc uel speciali priuilegio de clericis Romanae ecclesiae intelligitur, uel propter inprobitatem quorumdam, qui, cum non sint spectatae uitae et scientiae, in accusatione ministrorum Dei repente prosiliunt. Quorum uero uita adeo laudabilis est, ut omnibus imitanda apareat, de quorum assertione nulla dubitatio nasci poterit, eorum testimonio duorum uel trium testiumquilibet iure conuinci et dampnari poterit.