Quaestio 5
QUESTIO 5
Dictum
Deficientibus uero accusatoribus reus non uide-tur esse cogendus ad purgationem. Sicut enim possessor deficiente actore titulum suae possessionis probare non cogitur, itaqui inpetitur ad innocentiam suam purgandam cogendus essenon creditur. Auctoritate quoque Cornelii Papae, et Triburiensisconcilii sacerdotes iurare prohibentur, nisi pro recta fide.
Caput 4
Si quis presbiter contra laicum, uel laicus contra clericum querimoniam habet.
Item ex Concilio Triburiensi, [c. 21.] Si quis presbiter contra laicum, uel laicus contra presbiterum aliquam habet querimoniae controuersiam, episcopo precipiente sine personarum acceptione finiatur, laicus per iuramentum (si necesse sit) se expurget; presbiteruero uice iuramenti per sanctam consecrationem interrogetur, quia sacerdotes ex leui causa iurare non debent. Manus, per quam corpus et sanguis Christi conficitur, iuramento polluetur? Absit, cum Dominus in euangelio discipulis suis (quorum uicem nos indigni in sancta gerimus ecclesia) dicat: , , Nolite omnino iurare; sit autem sermouester: est, est; non, non. Quod autem his habundantius est a malo est.“
Dictum
Caput 6
De Leone episcopo, quem B. Gregorius fecit purgationem prebere.
Item ex Registro Gregorii, [lib. II. Indict. io. epist. 23.] ad Iustinum Inperatorem capitulo VII. Habet hoc proprium antiqui hostis inuidia, ut quos inproborum actuum perpetratione (Deo sibi resistente) deicere non ualet, opiniones eorum falsas, ad presens simulando, dilaceret. Quoniam igitur quedam contra sacerdotale propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro sinister rumor asperserat, utrum uera essent districta diutius fecimus inquisitione perquiri, et nullam in eo culpaminuenimus de his, que dicta fuerant. Sed ne quid uideretur omissum, quod nostro potuisset cordi remanere ambiuum, ad B. Petri sacratissimum corpus districta eum ex abundanti fecimus sacramenta prebere. Quibus prestitis magna fuimus exultatione gauisi, quod huiuscemodi innocentia eius euidenter enituit. Pro qua re gloria uestra predictum uirum cum omni karitate suscipiat, et reuerentiam ei, qualem sacerdotem decet exhibeat, necaliqua cordibus remaneat de his, que iam sunt purgata, dubietas. Et ita suprascripto uos episcopo deuotissime oportet in omnibus adherere, ut congrue decenterque Deum in eius persona, cuius minister est, uideamini honorare.
Caput 7
Quod- B. Gregorius Mennam episcopum iuramento purgari fecit.
Item ex eodem ad Brunichildam Reginam Francorum, cap. CCXXXVII Mennam uero reuerentissimum fratrem et coepiscopum nostrum, postquam ea, que de eo dicta fuerant, requirentes, in nullo inuenimus esse culpabilem, qui insuper ad sacratissimum corpus B.Petri apostoli sub iureiurando satisfaciens, ab his, que obiecta fuerant eius opinioni, se demonstrauitalienum, reuerti illum purgatum absolutumque permisimus, quia, sicut dignum erat, ut, si in aliquo reus existeret, culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit, uteum adiuuante innocentia diutius retinere uel affligere inaliquo deberemus.
§. i. Purgationem tamen ante teduobus sacerdotibus sibi iunctis, ubi accusator cessauerit, eundem hoc ex se prebere tuo committimus arbitrio. Vulgarem denique, ac nulla canonica sanctione fultam legem, feruentis scilicet siue frigidae aquae, ignitique ferri contactum, aut cuiuslibet popularis inuentionis (quia fabricante hec sunt omnino ficta inuidia), nec ipsum exhibere, nec aliquo te modo uolumus postulare, imo apostolica auctoritate prohibemus firmissime.
Caput 8
De Maximo Salonitano episcopo, ut" sacramento semet ipsum expurget .
Idem Castorio Notario Rauennae [lib. VII. Indict. 2. epist. 8o.] Quanto a nobis creditur, et necessarias uides causas iniungi, tanto strenuum debes te et sollicitum exhibere. Proinde, si Maximus Salonitanus prestito sacramento firmauerit se symoniaca heresi non teneri, atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris tantummodo requisitus, innoxium se esse responderit, et de inobedienta sua (sicut de-putauimus) egerit penitenciam, uolumus, ut ad consolandum illum epistolam, quam ad eum scripsimus, qua eiets gratiam nostram, et communionem reddidisse signauimus), experientia tua dare debeat; quia sicut incontumacia persistentibus seueros esse nos conuenit, sic humiliatis et penitentibus locum ueniae negare nondebemus.
Caput 9
De eodem.
Idem Mariniano Episcopo Rauennae , [lib. VII. ep. 79.] Que de causa Maximi sint agenda, ex epistolis, quas ad uos transmisimus, agnouistis. Sed quia, qualis de hac re fraternitatis uestrae uoluntas sit magis apresentium latore Castorio cartulario nostro renunciante cognouimus, ideo, si idem Maximus coram uobis et predicto cartulario nostro de symoniaca heresi se sacraemento purgauerit, atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris (ut scripsimus) tantummodo requisitus, liberum seesse responderit, causam ipsius fraternitatis uestrae iudicio, de eo, quod excommunicatus missarum solempnia agere presumpserit, committimus, qua debeat peni-tentia talis culpa purgari. Et ideo quicquid uobis secundum Deum placet securiters disponite, nec aliquid de nobisdubium habeatis. Nam quicquid a uobis hac de causaordinatum fuerit nos et gratis suscipimus, et libenter admittimus.
Caput 10
Qualiter Sixtus semetipsum purgauit .
Item Sixtus Papa [III.] omnibus Episc ., [c. i.] Mandastis, ut scriberem uobis, qualiter instans iur-gium contra me suscitatum sit, uel a quo, ut uestro aminiculppelleretur, et causa mea firmaretur. Scitote me criminaria quodam Basso, et iniuste persequi. Quod audiens Valentinianus Augustus nostra auctoritate sinodum congregari iussit. Et facto concilio, cum magna examinationesatisfaciens omnibus, (licet euadere aliter satis potuissem, suspicionem tamen fugiens, ) coram omnibus me purgaui, mescilicet a suspicione et emulatione liberans; sed non aliis, qui noluerint aut sponte hoc non elegerint, faciendiformam dans.
Caput 11
De causa Gillandi presbiteri.
Item Alexander II. Rumaldo Cumano Episcopo. Super causas Gillandi presbiteri tui de morte episcopi sui, predecessoris tui, infamati, in medium consuluimus . Itaque circumstantium fratrum unanimi assensutuae dilectioni referimus, prefatum Gillandum presbiterum ante te representandum, ubi, si certi accusatoresdefuerint, tunc dictante iusticia sine omni controuersia pres-»biter quecumque ob hoc iniuste amisit ac sacerdotium accipiat et integra beneficia,
Caput 13
De eodem.
Item ex Concilio Ylerdensi. Presbiter si a plebe sibi commissa mala opinione infamatus fuerit, et episcopus legitimis testibus adprobare non potuerit, suspendatur usque ad dignam satisfactionem, ne populus fidelium in eo scandalum patiatur. Digna uero satisfactio est (sicut a maioribus constitutum esse docetur), quando siue secundum canones, siue ad arbitrium episcopi septem sibi collegas adiungit, et iurat in sacro euangelio coram posito, quod crimen sibi illatum non perpetrauit. Et hac satisfactione purgatus securedeinceps suum exequatur offitium.
Caput 15
Item ex Concilio Triburiensi. Nobilis homo uel ingenuus si in Sinodo accusatur et negauerit, si eum constiterit fidelem esse, cum duodecim ingenuis se expurget; si antea deprehensus fuerit in furto, aut periurio, aut falso testimonio, ad iuramentum non admittatur, sed (sicut qui ingenuus non est) feruenti aqua uel candenti ferro se expurget.]
Caput 16
De eodem
Item Igmarus Remorum Episcopus. Si mala fama de presbitero exierit, et accusatores ac testes legales defuerint, ne, contra Apostolum, infirmorum corda de mala fama presbiteri percutiantur, etne uituperetur ministerium nostrum, neue securiores presbiteri existentes licentius in peccatum 'prolabantur, secundum decreta maiorum cum denominatis sibi uicinis presbiteris, quos scimus se nolle periurare, sacramento famam suam purget.
Caput 17.
De eodem.
Item Innocentius Aquileiensi Patriarchae et Mantuano Episcopo. Quoties frater noster Tridentinus episcopus in nostrapresentia de symonia sit inpetitus, prudentiam uestram latere non credimus, cuius causa tandem in nostra presentiauentilata producti sunt aduersus eum accusatores, uiuauoce et scripto asserentes, quod ecclesiam S. Petri de Pado presbitero Paulo dedent pro quatuor modiis frumenti, quos ab eiusdem ecclesiae laicis acceperit. Verum quoniam nec accusatores, nec testes secundum formam canonum et sanctorum Patrum statuta in causa ipsa procedere potuerunt, communi fratrum nostrorum concilio iudicamus, ut tertia manu sui ordinis et quatuor abbatum et religiosorum sacerdotum de supradicta symonia in uestrapresentia se debeat expurgare. Porro purgationis tenorerit huiusmodi. Idem episcopus super sancta euangelia primum iurabit, quod pro ecclesia S. Petri de Pado, presbitero Paulo danda, neque ipse per se, neque per submissampersonam, neque alius pro eo, se sciente, pretium receperit. Deinde uero purgatores super sancta Dei euangeliaiurabunt, quod, sicut ipsi credunt, uerum iurauit. Nositaque causae huius seriem committentes prudentiae uestrae, mandamus uobis, ut congruo loco in unum conuenire curetis, et ita causam ipsam iuxta presentium tenorem prestanteDomino restauretis, quatenus et omnis de cetero huiusquestionis scrupulus auferatur, et utrique parti sua iustitiaconseruetur. Si quis uero de uobis, certa prepediente causa, interesse non poterit, uos, qui adesse poteritis, idemiudicium terminate. Quod si predictus frater noster A. predictam purgationem fecerit, uos ei auctoritate nostra predictum offitium et Tridentinam ecclesiam restituite. Hanc autem purgationem ante proximam purificationem B. Mariae uirginis adinplere iubemus.]
Caput 18
De Leone qualiter semet ipsum purgavit
Auditum est, fratres karissimi, qualiter mali homines grauia crimina in me confinxerunt. Quamobrem egoLeo Pontifex sanctae Romanae ecclesiae purifico me inconspectu uestro coram Deo et angelis eius, quia criminosasistas et sceleratas res, quas illi mihi obiciunt, nec perpetraui, nec perpetrare iussi. Hoc autem faciens non legemprescribo ceteris, qua id facere cogantur.
Dictum
Ecce uterque summus Pontifex semetipsum purgat , nec tamen ceteris purgandi necessitatem prescribit. Unde datur intelligi , quod satisfactio purgationis in uoluntate consistita ccusati\ non in arbitrio iudicis. Sed cum in Ylerdensi concilio presbiter iubeatur suspendi usque ad dignam satisfactionem , cumetiam decreto Leonis in arbitrio ponitur episcopi , quotamanu sacerdos se purgare debeat , patet , quod ad purgationem cogendus est , nec in sua uoluntate , sed in arbitrio iudicis consistit.
Caput 19
Qualiter sacerdotes purgari debeant
Omnibus uobis uisu aut auditu notum esse nondubitamus, quod sepissime suadente antiquo hoste sacerdotibus crimina diuersa obiciantur. Sed qualiter ex eisab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licettempore bonae memoriae domni genitoris uestri Pipini, siue priscis temporibus a sanctis Patribus et reliquisbonae deuotionis hominibus sepissime uentilatum fuerit, nos tamen pleniter et aliquid inde finitum reperireminime quiuimus. Nostris quippe temporibus id ipsum asanctis episcopis, et reliquis sacerdotibus, ac ceterisecclesiasticae dignitatis ministris, uestris in regnis, seuin aliis Deo degentibus, nobisque una cum eis agentibus, sepissime propter multas et nimias reclamationes, que exhoc ad nos de diuersis partibus uenerunt, uentilatumest. Sed qualiter consultu domni et patris nostri LeonisApostolici, ceterorumque Romanae ecclesiae episcoporum, et reliquorum sacerdotum, siue orientalium et grecorumpatriarcharum, et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum, nec non etiam nostrorum episcoporum, omniumque ceterorum sacerdotum ac Leuitarum auctoritate et consensu, atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu diffinitum est, uosomnes utriusque ordinis ministros scire uolumus. Statutum est namque ratione et necessitate auctoritate s predictaconsultu omnium, ut quotiescumque cuiquam sacerdoticrimen inponitur, si ipse accusator talis fuerit, ut recipi debeat, (quia quales ad accusationem sacerdotum admittidebeant, m canonibus pleniter expressum est;) si autem (utdictum est) ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo uirorum numero et bonorum testium approbare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonicediiudicetur, et si culpabilis uictus fuerit, canonice dampnetur. Si uero eum suprascripto pretextu minime approbare ipse accusator poterit, et hoc canonice diiuaice-t242 k ipg 243 sacerdos, si suspiciosus aut incredibilissuo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus, siue bonis etiustis de suo populo uel de sua plebe hominibus fuerit, nein crimine aut predicta suspicione remaneat, cum tribus, aut quinque, uel septem bonis ac uicinis sacerdotibus, exemplo Leonis Papae (qui duodecim episcopos insua purgatione habuit) uel eo amplius, si suo episcopo uisum fuerit, aut necesse esse propter tumultum populi perspexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus sesacramento coram populo super quatuor euangelia dato purgatum ecclesiae reddat. Si quis autem scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus reperiri p poterit
Caput 20
Feruentis aquae et candentis ferri iudicium fieri in ecclesia prohibetur.
Consuluisti de infantibus, qui in uno lecto cum parentibus dormientes mortui reperiuntur, utrum ferro candente, aut aqua feruente, seu alio quolibet examine parentes se purificare debeant eos non obpressisse. Monendi namque sunt et protestandi parentes, ne tam tenellossecum in uno collocent lecto, ne negligentia qualibet pro-ueniente suffocentur uel opprimantur, unde ipsi homicidii reiinueniantur. Nam ferri candentis uel aquae feruentis examinatione confessionem extorqueri a quolibet sacri noncensent canones, et quod sanctorum Patrum documentosancitum non est supersticiosa adinuentione non est presumendum. Spontanea enim confessione uel testium approbatione publicata delicta, habito pre oculis Dei timore, commissa sunt regimini iudicare. Occulta uero et incognita sunt illi relinquenda, qui solus nouit cordafiliorum hominum. Hi autem, qui probantur, uel confitentur talis reatus se noxios, tua eos castiget moderatio, quia si conceptum in utero qui per aborsum dele-uerit, homicida est, quanto magis, qui unius saltem diei puerulum peremerit, homicidam esse se excusare nequibit?
Dictum
Hoc autem utrum ad omnia genera purgationis, an ad hec duo tantum, que hic prohibita f uidentur, pertineat, non inmerito dubitatur propter sacrificium zelotipiae, et illud Gregorii : „ Si uir, qui frigidae naturae esse dicitur, per uerumiudicium probare potuerit, uxorem suam numquam se cognouisse, separetur ab ea.
Caput 21
In libro namque Numerorum legitur, Dominus precepisse Moysi, ut loqueretur filiis Israel et diceret eis: „ Vir, cuius uxor errauerit, maritumque contempnens dormierit cum alterouiro, et Aoe maritus deprehendere nequiuerit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest , quia non est inuenta instupro, si spiritus zelotipiae concitauerit uirum contra uxoremsuam , que uel polluta est, uel falsa suspicione appetitur, adduceteam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae ordeaceae; non fundet super eam oleum, necinponet thus, quia sacrificium zelotipiae est et oblatio inuestigans adulterium. Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, assumetque aquam sanctam in uase fictiliet pauxillumterrae de pauimento tabernaculi mittet in eam. Cumque steteritmulier in conspectu Domini, discooperiet caput eius, et ponet super manus eius sacrificium recordationis et oblationem zelotipiae. Ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cumexeeratione maledicta congessit, adiurabitque eam, et dicet : Si non dormiuit uir alienus tecum, et si non polluta es desertomariti thoro, non tenebunt te aquae istae amarissimae, inquas maledicta congessi. Si autem declinasti a uiro tuo, atquepolluta es, et concubuisti cum altero uiro, his maledictionibus subiacebis: det te Dominus in maledictionem et exemplumcunctorum in populo suo; putrescere faciat femur tuum, et tumensuterus tuus disrumpatur; ingrediantur aquae maledictae in uen-trem tuum, et utero tumescente putrescat fremur tuum. Et respondebit mulier: Amen, Amen. Scribetque sacerdos in libelloista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledictacongessit, et dabit ei bibere; quas cum exhauserit, tollet sacerdosde manu eius sacrificium zelotipiae, et eleuabil illud coram Domino, inponetque illud super altare, ita dumtaxat, utprius pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur ei incendatsuper altare, et sic potum det mulieri aquas amarissimas. Quascum biberit, si polluta est et contempto uiro adulterii rea, per-transibunt eam aquae maledictionis, et inflato uenire conpu-trescet femur, eritque mulier in maledictionem et in exemplumomni populo. Maritus t/ero absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam. Quod si polluta non fuerit, innoxia eritet faciet liber os.
Caput 22
In nouo testamento monomachia non recipitur.
Item ex decreto Nicolai Papae Monomachiam uero in lege non assumimus, quam preceptam fuisse non reperimus, quam, licet iniissequosdam legamus, sicut sanctum David et Goliam sacraprodit istoria, nusquam tamen ut pro lege teneatur alicubi diuina sanxit auctoritas, cum hoc et huiusmodisectantes Deum solummodo temptare uideantur.
Caput 23
Si furta in monasterio fiant , monachi iudicio se expurgent.
Sepe contingit, ut in monasteriis monachorum furta perpetrentur C Idcirco statuimus, ut quando ipsi fratresde talibus expurgare se debeant, missa ab abbate celebretur uel ab aliquo ex & presentibus fratribus, et sic expleta missa omnes communicent in hec uerba: Corpus Domini sit tibi ad probationem hodie.