Quaestio 8
QUESTIO 8
Caput 3
Accusatio semper debet fieri in scriptis.
Item Euticianus Papa [Episcopis Siciliae, ep. II.] Quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium ueniat, nomen rei indicet, uinculum inscriptionis arripiat, custodiae similitudinem (habita tamen dignitatis estimatione) potiatur , nec sibi nouerit licentiam mentiendi, cum calum-pniantes ad uindictam poscat similitudo suplicii.
Caput 4
De eodem.
Dictum
Sed Calixtus Papa precepit , ut accusator presente eo, quem accusat, in scriptis accusationem iudici offerat, et propria uoce litteras suae accusationis legat. Stephanus autemprohibet, ne absens aliquem per epistolam accusare audeat.
§. i. Que uero sit forma accusationis, quis%modus concipiendorum libellorum, Paulus in Digestis, libro de publicis iudiciis, titulo de accusationibus et inscriptionibus,
[lege 3.] ostendit, dicens: §. 2. , , Libellorum inscriptionis conceptio talis est: Consul et dies. Apud illum pretorem uel con-sulem& Lucius Titius professus est, se Meuiam lege lulia deadulteriis ream deferre, quod dicat eam cum Gaio Seio in ciuitate iV, domo illius, mense iV, consulibus N s, commisisse adulterium. Utique enim et locus designandus est, in quoadulterium commissum est, et persona, cum qua admissum dicitur, et mensis. Hoc enim lege lulia publicorum cauetur, et generaliter precipitur omnibus, qui aliquem reum deferunt . Nequeautem diem, neque horam inuitus conprehendanP'. Quod silibelli inscriptionum legitime ordinati non fuerint, rei nomenaboletur, et ex integro repetendi reum potestas fiet.
§. 3. Item subscribere debebit is, qui dat libellumse professum esse, uelalius pro eo, si litteras nesciat.' Sed s/ aliud crimen obiciat, ueluti quod domum suam prebuit, ut stuprum materfamiliaspateretur, quod adulterum deprehensum dimiserit, quod pretiumpro conperto stupro acceperit, et s£ quid simile, id ipsumlibello conprehendendum erit. Si accusator decesserit, aliauecausa eum inpedierit, quo minus accusare possit, et si quidsimile , nomen rei aboletur postulante reo, idque et lege luliade ui, et senatusconsulto cautum est, ita ut liceat alii ex integro repetere reum. Sed intra quod tempus, uidebimus; et utique XXX. dies utiles obseruandi sunt.