Quaestio 2
QUESTIO 2
Dictum
Caput 1
Iuramento patris non cogitur puella nubere, cui numquam assensum prebuit.
Item Iudicium Urbani Papae Si uerum esse constiterit, quod nobis legati Iordanisprincipis retulerunt, scilicet, quod ipse coactus et dolensfiliam suam infantulam nolentem, flentem, et pro uiribusrenitentem, non assentientibus, sed ualde dolentibus matreet parentela, Rainaldo Rodelli filio desponsauerit, quoniam canonum et legum auctoritas talia sponsalia (utinfra ostenditur) non approbat, ne ignorantibus leges etcanones nimis durum quod dicimus uideatur, ita sentenciamtemperamus, ut, si princeps cum filiae, matris, et parentelae assensu id, quod ceptum est, perficere uoluerit, concedamus. Sin autem, legatus noster utrasque partes audiat, et si nichil fuerit ex parte supradicti Rainaldi amplius, quodinpediat, ab ipso Iordane sacramentum, quod ita constent hec, ut dicta sunt, accipiat, et nos canonum ac legumscita sequentes deinceps non prohibemus, quin alii uiro, siuoluerit, predicta filia eius tantum in Domino nubat.
Caput 2
Econtra Hormisda Papa scribit Eusebio Episcopo. Tua sanctitas nos requisiuit, frater uenerande, de filio adulto, quem pater matrimonium contrahere uult, si sineuoluntate filii adulti facere potest. Ad quod dicimus, si aliquo modo non consentit filius, fieri non posse. Potestautem de filio nondum adulto, uoluntas cuius nondum discerni potest, pater eum, cui uult, in matrimonium tradere, et post, quam filius peruenerit ad perfectam etatem, omninoobseruare et adinplere debet. Hoc ab omnibus orthodoxae fidei cultoribus sancitum a nobis tenendum mandamus.]
Caput 3
Quorum unum futurum est corpus, unus debet esse et animus: atque ideo nulla inuita est copulanda alicui.
Item Sanctio, Regi Aragonum. De neptis tuae coniugio, quam te cuidam militi daturum necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione firmasti, hoc equitate dictante decernimus, ut, si illa uirum illum, ut dicitur, omnino rennuit, et in eadem uoluntatis auctoritate persistit, ut uiro illi prorsus se deneget nupturam, nequaquam eam inuitam et renitentem eiusdem uiri cogas sociariconiugio. Quorum enim unum corpus est, unus debet esseet animus, ne forte, cum uirgo fuerit alicui inuita copulata, contra Domini Apostolique preceptum aut reatum discidii, aut crimen fornicationis incurrat. Cuius uidelicet peccati malum in eum redundare constat, qui eam coniunxitinuitam. Quod pari tenore de uiro est sentiendum.
Caput 4
Non licet deserere uiro quam premissis dotibus m publica attestatione duxit uxorem.
Item Nylcolaus Radualdo Portuensi, et Iohanni Ficolensi Episcopis. Lotharius rex (in conmonitorio profitetur, Gualdradam se a patre accepisse, et sororem postmodum admisisse Huberti. Ubi primum diligenti inuestigatione inquirite, et si eundem gloriosum regem predictam Gualdradam premissis dotibus, coram testibus, secundum legem, et ritum, quo nuptiae celebrari solent, per omnia inueneritis accepisse, et publica manifestatione eadem Gualdrada in matrimoniumipsius admissa est, restat, ut perscrutemini, cur illa repudiata sit, uel filia Bosonis admissa. Sed quia idem gloriosusrex metu Thebergam se admisisse dicit, metu uniushominis non debuit tantus rex contra diuinum preceptumin inmane precipitium mergi. In hoc certe magis reprehensibilem se ostendit, in quo amorem Dei amori mundipostposuit, cum nec etiam occisores corporis sint timendi, contra iusticiam hominem inpellentes. Nichil itaque precipimus aliud uobis, manifestatione sua eodem rege conui-cto, nisi ut secundum canonicam auctoritatem nostra uicefreti causam illius diffiniatis. Si uero minime probatumfuerit Gualdradam uxorem fuisse legitimam, neque nuptiismore celebratis, per benedictionem scilicet sacerdotis, filio nostro Lothario extitisse coniunctam, suggerite illi, utnon moleste ferat legitimam sibi (si ipsa innocens apparuerit)' reconciliari uxorem.
§. i. Preterea uos scireuolo, quia prefata Theberga apostolicam sedem bis et terappellauit, et se a prefato glorioso rege questa est iniustefuisse deiectam, et ui coactam falsum contra se conposuissepiaculum. Nam eo tempore appellationis suae libellum adapostolicam sedem misit, in quo non quidem adhuc confessam, sed ut contra se falsum diceret crimen, cogi seseinnotuit, insuper subiungens: „Quod si amplius conpulsafuero, scitote, non ueritate, sed timore mortis et euadendistudio (quia aliter non possum) quod uoluerint dicam“s.Unde uobis precipimus, ut cum eadem Theberga ad condictam sinodum, sicut statuimus, aduenerit, causam eius diligenti examinatione tractetis, et, si ei obicitur, quod illa secrimen aliquod admisisse confessa fuisset, et econtra, illa uiolentiam se pertulisse proclamauerit, uel si inimicosiudices illos sibi fuisse testata fuerit, tunc illud renouetisiudicium secundum equitatis normam, ut iniusticiae molenon obprimatur.