Text List

Quaestio 1

QUESTIO I.

Dictum

Adulterio polluta prohibetur duci in coniugium auctoritate Leonis Papae, qua dicitur :

Caput 1

Adulterio polluta non ducatur ab eodem in matrimonium.

Nullus ducat in matrimonium quam prius polluit adulterio.

Sed Augustinus econtra testatur, scribens ad Valerium de nuptiis et concupiscentia, [lib. I. c. io.]:

Caput 2

Licet alicui ducere in matrimonium quam prius polluit per adulterium .

Denique mortuo eo, cum quo fuit uerum conubium fieri potest coniugium, cum qua precessit adulterium.

Item in libro de bono coniugali, [c. 14.]: §. 1. Posse sane fieri licitas nuptias ex personis licite coniunctis, honesto placito subsequente s, manifestum est.

Dictum

Hec ultima auctoritas de concubinis loquitur, perhibens, concubinas posse transire ad honestum placitum nuptiarum. Prima auctoritas Augustini loquitur de repudiata, quam dum uiuente uiro suo aliquis ducit in coniugium, conmittit adulterium; cuius adulterii aliquam habet ueniam, dumeius copula creditur esse licita.

§. 1. Illud uero Leonis Papaede ea intelligendum est, que a uiro suo non erat repudiata, cuiusuiuebat uir, reddens ei coniugale debitum.

Unde in Concilio apud Altheum halito presente Conrado Rege statutum est c. 6.:

Caput 3

Nullus ducat in coniugium quam prius polluit per adulterium.

Illud uero communi decreto secundum canonum instituta diffinimus et preiudicamus, ut, si quis cum uxore alterius uiuente eo fornicatus fuerit, moriente marito sinodali iudicioaditus ei claudatur illicitus, nec ulterius ei coniungaturmatrimonio, quam prius polluit adulterio. Nolumusenim, nec Christianae religioni conuenit, ut ullus ducat inconiugium quam prius polluit per adulterium.

Dictum

Hic subaudiendum est, nisi peracta post penitenciam et si nichil in morte uiri machinatus fuerit, uel si uiuente uiro fidem adulterae non dedit , sumpturum eam sibi inconiugem, si uiro eius superuiueret.

Unde in Concilio Triburiensi legitur.

Caput 4

Post mortem uiri non potest adulteram in coniugium ducere qui uiro uiuente iuramentum sibi futurarum prebuit nuptiarum.

Relatum est auribus sanctorum sacerdotum, quendam alterius uxorem stupro uiolasse, et insuper mechae uiuenteuiro suo iuramentum dedisse, ut post legitimi mariti mortem, si superuixisset, duceret eam uxorem, quod etfactum est. Tale igitur conubium prohibemus et anathematizamus.

Caput 5

Post peractam penitenciam uiduam in coniugem ducere poterit , quam uiuente uiro polluit adulterio .

Item in eodem. Si quis uiuente marito coniugem illius adulterasse accusatur, et, eo in proximo defuncto, eandem sumpsissedi noscitur, omnimodis penitenciae publicae subiciatur. Dequo etiam post penitenciam prefata, si expedierit, seruabitur regula; nisi forte idem, aut mulier uirum, quimortuus fuerat, occidisse notentur, aut propinquitas, uel alia quelibet actio criminalis inpediat. Quod si probatum fuerit, sine ulla spe coniugii cum penitencia perpetuo maneant.

Caput 6

Item ex Concilio apud Vermerias. Si qua mulier in mortem mariti sui cum aliis consiliata sit, et ipse uir aliquem illorum se defendendo occiderit, si probare potest ille uir, eam ream esse consilii, potest (ut nobis uidetuf) ipsam uxorem dimittere, et, siuoluerit, aliam ducere. Ipsa autem insidiatrix penitenciae subiecta absque spe coniugii maneat.]

Caput 7

Post penitenciam reconcilietur ad conmunionem uidua, que mechum suum m uirum accepit .

Item ex Concilio Elibertano, [c. 72.] Si qua fuerit uidua mechata, et postea eundem habuerit maritum, post quinquennii tempus acta legitima penitencia placuit eam ad conmunionem reconciliari.

Dictum

Sed obicitur : Dauid cum Bersa- &ee adulterium conmisit, et mortem Uriae machinatus est, ettamen Bersabee eandem postea duxit in uxorem. Sed in ueteritestamento multa permittebantur propter infirmitatem, que ineuangelii perfectione eliminata sunt: sicut permittebatur quibuslibet dare libellum repudii, ne per odium funderetur sanguis innoxius. Quod postea Dominus in euangelio prohibuit, dicensuxorem a uiro non esse dimittendam, nisi causa fornicationis.Quedam permittebantur causa infirmitatis, et sacramenti futurorum: sicuti Dominus permisit filiis Israel offerre animalia sibiin sacrificium , que in Egipto consueuerant inmolare demonibus, malens ea sibi offerri quam idolis, et ut essent illis sacramenta futurorum. Sic et Bersabee permissa est duci in uxorem, nonmagis causa suae infirmitatis, quam significatione futurorum.

§. 1. Sed est alia ratio , qua uxor defuncti huic nubere non possit.Generaliter enim prohibentur uiri et mulieres frequenter matrimonina contrahere. Unde in conubio nuptiarum secundarumpresbiteri interesse non debent, sicut in Neocesariensi Concilio [c. 3. et 7.] legitur ;

Caput 8

Fides et conuersatio penitenciam adbreuieU eorum, qui frequenter ducunt uxores.

De his, qui frequenter uxores ducunt, et de his, quisepius nubunt, tempus quidem his manifestum constitutum est, sed conuersatio et fides eorum tempus adbre-uiat.

§. 1. Presbiterum uero secundarum nuptiarum conubio interesse non debere; maxime cum precipiatur secundis nuptiis penitenciam tribuere: quis eritpresbiter, qui propter conuiuium illis consentiat nuptiis?

Caput 9

Secundum ueritatis rationem fornicari conuincitur qui secundam ducit uxorem.

Item Iohannes Crisostomus, [id est auctor operis imperfecti in Matth., hom. XXXII.] Hac ratione et Apostoli preceperunt secundas adire nuptias propter incontinentiam hominum. Nam secundam quidem accipere secundum preceptum Apostoli licitum est, secundum ueritatis rationem uere fornicatio est. Sed cum permittente Deo publice et licenter conmittitur, fit honesta fornicatio. Propterea bene dixit, quia Moyses hoc permisit, non precepit. Aliud est enim precipere, aliud permittere. Quod enim permittimus nolentes precipimus, quia malas hominum uoluntates ad plenum prohibere non possumus.

Caput 10

Ut uitetur 'periculum fornicationis , secunda matrimonia conceduntur.

Item Ieronimus de uirginibus Quomodo uirginibus fornicationis periculo concedit nuptias, et excusabile facit quod per se non appetitur, itaeodem fornicationis periculo concedit uiduis secundamatrimonia. Melius est enim, licet alterum et tertium, unum uirum nosse, quam plurimos, id est tollerabilius estuni homini prostitutam esse, quam multis. Siquidem et illain euangelio Samaritana, sextum maritum habere sedicens, arguitur a Domino, quod non sit uir eius; ubi enimnumerus maritorum est, ibi uir, qui proprie unus est, essedesistit. Una costa a principio in unam uxorem uersaest. , , Et erunt, “ inquit, „duo in carne una, “ nontres, neque quatuor, alioquin s non duo, sed plures.Primus Lamech sanguinarius atque homicida unam carnem in duas diuisit uxores; fratricidium et digamiameadem cataclismi pena deleuit: de altero septies, de alteroseptuagies septies uindicatum est. Quantum distant innumero, tantum et in crimine. §. i. Quam sancta sitdigamia, hinc ostenditur, quod digamus adclerum eligi non potest, et idem Apostolus ad Timotheum: , , Vidua, “ inquit, , , eligatur non minus sexagintaannorum, que fuerit unius uiri uxor.“ Hic p commune q preceptum de his uiduis est, que ecclesiaepascuntur elemosinis, et idcirco etas prescribitur, ut illaetantum accipiant pauperum cibos, que iam laborare nonpossunt. Simulque considera, quod que duos habuituiros, etiamsi anus est, et decrepita, et egens, ecclesiaestipes non meretur accipere; si autem panis illi tollitur ele-mosinae, quanto magis, qui descendit de celo, quem quiindigne comederit, reus erit uiolati corporis et sanguinisDomini? Quamquam hec testimonia, que supra posui, inquibus uiduis conceditur, ut, si uelint, denuo nubant, quidam interpretantur super his uiduis, quas amissis maritissic inuenerat fides Christi.

Dictum

Verum hoc eum ad exhortationem uidualis continentiae f non in condempnationem secundarum et deinceps nuptiarum dixisse , quam multorum auctoritatibus constat, licitas esse , ut ex uerbis eiusdem datur intelligi. Ait enim ad Pamachium [in Apologetico contra Iouinianum]:

Caput 11

Nec secundae , nec tertiae , nec deinceps nuptiae sunt condempnandae.

Aperiant, queso, aures obtrectatores mei, et uideant, me concessisse secundas et tercias nuptias in Domino. Quisecundas et tercias nuptias non dampnaui, primum potuidampnare matrimonium?

Idem: §. i. Non dampnodigamos, imo nec trigamos, et si dici potest, octogamos.

Idem: §. 2. Ego nunc libera uoce proclamo, non dampnari in ecclesia digamiam, imo nec trigamiam, et ita licere quinto, et sexto, et ultra, quomodo et secundomarito nubere.

Caput 12

Secunda coniugia , sicut et prima , licita esse probantur.

Item Augustinus lib. II. contra aduersarium legum et Prophetarum , [c. 11.] Deus masculum et feminam propagandi generis causa nuptial castitate coniunxit, et secundas nuptias, que innouo quoque testamento permittuntur, licitas essemonstrauit.

Caput 13

Idem super primam epistolam ad Chorinthios. "Quod si dormierit uir eius.“ Non dicit, primus uel secundus, uel quartus, nec nobis diffiniendum est quod non diffinit Apostolus. Unde nec ullas debeo dampnare nuptias, nec eis uerecundiam numerositatis auferre. Dominus autem septemuiram non dampnauit, nec dicit in resurrectione non posse esse, sed tantum: Neque nubent, neque nubentur. Unde nec contra humanaeuerecundiae sensum audeo dicere, ut quotiens uoluerint nubant, nec ex corde meo quotas libet nuptias condempnare. Quod dicitur uniuirae, hoc omni uiduae;„ Beatior erit, si sic permanserit.

PrevBack to TopNext