Arbitrium liberi aui, non
originarii patris, puellam in nuptiis sequi oportet.
Patrem puellae ecclesiae uestrae famulum, auum uero liberis
ortum constat esse natalibus, et ideo aui magis electionem de coniunctione neptis, quam
patris eius, cuius nullo modo liberum potest esse arbitrium, decernimus attendi.
Dictum
Quia ergo electione aui huic ista nupsisse
probatur , hanc constat legitime sibi copulatam.