Quaestio 4
QUESTIO 4
Dictum
Quod autem ex ancilla propter uxoris sterilitatem filios querere alicui liceat, exemplo probatur Abrahae, qui propter sterilitatem uxoris suae Sarai ingressus est ad Agar Egiptiam , ut ex ea filios acciperet . Item Iacob , cum ex Rachele filios habere non posset, filios ex ancilla eius sibi suscitauit, nec solum proptersterilitatem, uerum etiam propter fecunditatem cessantem legiturintrasse ad ancillam Liae, et ex ea filios genuisse. Ex quibusomnibus colligitur, propter sterilitatem uxoris siue ex ancilla siueex qualibet alia licite filios queri; alioquin adulterii macula Abra-ham et Iacob notabuntur. Sed sicut post mortem Sarae Abra-ham Ceihuram duxit m uxorem, ne secundum AugustinumChristiani putarent esse peccatum post mortem uxoris aliamducere: sic uidetur uiuente uxore sua filios ex ancilla suscepisse, ne aliquibus hoc reputaretur in crimen. Illud autem Augustini dicitur contra aduersarium legum et Prophetarum, lib. II. [c. 9 -]:
Caput 1
Quomodo Abraham excusetur a crimine fornicationis.
Iste Abrahae etiam usque ad decrepitam senectutis etatem fornicationis obicit crimen: profecto quia et post mortem Sarae alteram duxit. Ubi etsi nullum intel-ligeretur rei abditae sacramentum, propter hoc solum idfacere debuit Abraham, ne putarent heretici aduersus populum Dei (quibus etiam Tertullianus astipulatorassistit) post uxoris mortem crimen esse ducere uxoremj.
Dictum
Caput 2
Sicut bonorum ministerio mali et boni, ita ministerio malorum boni et mali in fide generantur.
"Recurrat nunc animus uester ad Abraham, Ysaac, et Iacob. In istis tribus inuenimus parere liberas, parere ancillas. Inuenimus ibi partus liberarum, inuenimus ibipartus ancillarum. Ancilla nichil boni significat. , , Eiceancillam/ inquit, „et filium eius,"
§. i. "Inuenimus remmiram in istis generationibus liberarum et ancillarum:quatuor scilicet genera hominum, in quibus quatuor generibus conpletur figura totius populi s Christiani, ut non sit mirum quod in illis tribus dictum est: , , Ego sum Deus Abraham, et Deus Ysaac, et Deus Iacob. In omnibus enim Christianis (fratres adtendite) aut per malos nascuntur boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonosb oni, aut per malos mali. Amplius istis quatuor generibus non potest inueniri." §. 2. "Inuenis ibi bonos filios Iacobnatos de ancillis, et bonos filios natos de liberis.Nichil obfuit natiuitas de uteris ancillarum, quando inpatre cognouerunt semen suum, et consequenter regnumcum fratribus tenuerunt. Quomodo ergo in filiis Iacob nonobfuit illis, qui nati sunt de ancillis, quo minus tenerentregnum, et terram promissionis quam cum fratribusacceperunt, non illis obfuerunt natales ancillarum, sed pre-ualuit semen paternum: sic quicumque per malos baptizantur tamquam de ancillis uidentur nati, sed tamen, quia exsemine uerbi Dei, quod figuratur in Iacobp, simulhereditatem cum fratribus possidebunt. Securus ergo sitqui de semine bono nascitur: tantum nei imitetur ancillam. Si de ancilla nasceris, ancillam malam superbientem ne imiteris. Unde enim filii Iacob de ancillis natipossederunt terram promissionis cum fratribus, Ismahel autem de ancilla natus expulsus est ab hereditate?Unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles? Erexit illeceruicem, et uoluit seducere fratrem suum, ludens cum illo.Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismahelet Ysaac; uidit illos Sara ludentes."
§. 3. Que autem peperit Abel, et Enoch, et Noe, et Abraham, ipsa peperit Moysen et Prophetas tempore posteriores ante Dominiaduentum, et que istos, ipsa et Apostolos, et martires nostros, et bonos omnes Christianos. Omnes enim peperitqui diuersis temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores huius peregrinationis experti sunt, et quidam eorum nunc experiuntur, et usque in finem ceteri experientur. Item quepeperit Cayn, et Cham, et Ismahel, et Esau, eadem ipsapeperit et Dathan, et alios in eodem populo similes, et queistos, eadem ipsa et ludam pseudoapostolum, et Symonemmagum, et ceteros usque ad hec tempora pseudochristia-nos, in affectione animali pertinaciter obduratos, siue sintpermixti in unitate, siue aperta precisione dissentiant.
§. 4. Sed cum tales a spiritualibus euangelizantur, et sacramentisinbuuntur, tamquam per se ipsam Rebecca eos parit, sicutEsau; cum autem per illos, qui non caste annunciant euangelium, tales in eodem y populo generantur, non Saraquidem per se ipsam parit, sed per Agar. Item boni spirituales, quando euangelizantibus uel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem uel Rachel iure coniugalieos, sed per ancillarum uterum parit.
§. 5. Cum uero per spirituales in euangelio generantur boni fideles, qui uel uaduntf in spiritualem affectum pietatis, uel eo tendere non desistunt, uel ideo non faciunt, quia non possunt, sicut ex utero Sarae Ysaac, uel Rebeccae Iacob in nouam uitam et nouum testamentum nascuntur. Itaque siue intus uersari uideantur, siue aperte foris sint, quod caro est caro est; siue in area in sua sterilitate perseuerent, siue occasione temptationis tamquam uento extra tollantur, quod palea est palea est, et semper ab illius ecclesiae, que sine macula est et ruga, unitate diuisus est etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. De nullo tamen desperandum est, siue qui intus talis appareat, siue qui foras manifestius aduersetur.
Dictum
His ita respondetur: Pro uarietate temporum uaria inuenitur dispensatio conditoris. Promissumerat Abrahae , quod in semine eius benedicerentur omnes gentes;promiserat quoque se daturum semini eius terram peregrinationissuae , Cum ergo, ceteris in idolatria relictis , Abraham etfilios eius in peculiarem populum sibi Dominus elegisset, rite multarum fecunditate mulierum populi Dei multiplicatio querebatur, quia in successione sanguinis erat successio fidei. Unde in legedicebatur: „Maledicta ff sterilis, que non reliquerit semen suumsuper terram. Hinc etiam sacerdotibus coniugia decreta sunt, quia in successione familiae successio constabat offitii. Quiauero per incarnationem Christi gratia fidei ubique dilatata est, nec iam dicitur: , , Dic domui Iudae, et domui Israelsed: „ Euntes docete omnes gentes, et: „In omni gente quicumquetimet Deum, et operatur iusticiam, acceptus est illi: nec electiomuneris queritur in successione generis, sed in perfectione uitaeet sinceritate scientiae, et uirginitas fecunditati prefertur, et sacerdotibus continentiae castitas inperatur. Necss ergo Abrahamaut Iacob deliquit, quia preter uxorem filios ex ancilla que-sierit , nec illorum exemplo, preter coniugale debitum, fecunditatem in aliqua licet alicui querere, cum illorum coniugia nostrorum equentur uel preferantur uirginitati, et inmoderatus ususconiugii nostri temporis turpitudinem fere imitetur fornicationisillius temporis.
Caput 3
Abraham non est reus adulterii, qui uxore uiuente filios ex ancilla suscepit.
Dixit Sara ad Abraham: „Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam; intra ergo ad ancillam meam, ut filiumfacias ex illa“. Et ita factum est. Sed considera primum, quod Abraham ante legem Moysi, et ante euangelium fuit; nondum interdictum adulterium uidebatur.Pena criminis ex tempore legis est, que crimen inhibuit, nec ante legem nulla rei dampnatio est, sed ex lege. Nonergo in legem conmisit Abraham, sed legem preuenit.Deus in paradiso coniugium laudauerat, non adulterium dampnauerat.
§. i, Habes Abrahae defensionemprimam. Secunda illa est, quod non ardore aliquo uagaesuccensus libidinis, non petulantis formae captus decore, ancillae contubernio coniugalem posthabuit thorum, sed studio querendae posteritatis, et propagandae sobolis. Adhucpost diluuium raritas erat generis humani; erat etiam religionis, ne quis non reddidisse debitum uideretur naturae.Denique et Loth sancti hanc filiae causam querendae posteritatis habuerunt, ne genus deficeret humanum, et ideopublici muneris gratia priuatam culpam pretexuit.
Caput 4
Quod preter legitimam uxorem conmittitur adulterii crimine dampnatur .
Idem in eodem [libro de cap.] Nemo sibi blandiatur de legibus hominum. Omne stuprum adulterium est, nec uiro licet quod mulieri non licet. Eadem a uiro, que ab uxore, debetur castimonia. Quicquidin eam, que non sit legitima uxor, conmissum fuerit, adulterii dampnatur crimine.
In eodem [lib. cap. 7.]; §. 1. Nulli licet scire mulierem preter uxorem; ideoqueconiugii tibi datum est ius, ne in laqueum incidas, et cumaliena muliere delinquas.
§. 2. Tollerabilior est, silateat culpa, quam si culpae usurpetur auctoritas. Nec hoc solum est adulterium, cum aliena peccare coniuge, sed omne, quod non habet potestatem coniugii. Tamen locus iste docet, grauius crimen esse, ubi celebrati coniugii iura temerantur, et uxoris pudor soluitur. Ideoque, cum pretenderet Abimelech, quod uxorem alienam esse ignorauerit, quam sororem esse uir ipse suam dixerit, respondit ei Dominus: „ Et ego cognoui, quoniam puro corde fecisti hoc, et peperci tibi, ut non peccares in me; propter hoc non sum passus te tangere eam“. Cognoscimus uelut presulem custodem que esse coniugii Deum, qui non patiatur alienum thorum pollui, et si quis fecerit, eum peccare inDeum, cuius legem uiolet, et gratiam soluat. Et, quia in Deum peccat, sacramenti celestis amittit consorcium.
Caput 5
Nichil fedius est quam amare uxorem quasi adulteram.
Item Ieronimus [contra Iouinianum, lib. I.] Origo quidem honesta erat amoris, sed magnitudo deformis.
§. 1. Nichil autem interest ex quahonesta causa quis insaniat. Unde et Sextus in sentenciis: „ Adulter est, “ inquit, „in suam uxorem amator ardentior.“ In aliena quippe uxore omnis amor turpisest, in sua nimius. Sapiens iudicio debet amare coniu-gem, non affectu. Non regnat in eo inpetus uolu-ptatis, nec preceps fertur ad coitum. Nichil estfedius quam uxorem amare quasi adulteram. §. 2. Certe, qui dicunt se causa reipublicae et generis humani uxoribusiungi, et filios procreare, imitentur saltim pecudes, etpost, quam uenter uxoris intumuerit, non perdant filios, nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos,
Caput 6
Virginalis castitas non prefertur coniugio Abraliae.
Idem [libro II.] Quis ignoret, sub altera dispensatione Dei retro omnes sanctos eiusdem fuisse meriti, cuius nunc Christianisunt? Quomodo ante Abraham placuit in coniugio, sic nunc uirgines placent in castitate. Seruiuit illelegi et tempori suo: seruiamus et nos legi et tempori nostro, in quos fines seculorum deuenerunt.
Caput 7
Patriarchae non concupiscentia explendae libidinis , sed causa numerosae prolis plures habebant uxores.
Item Augustinus [lib. XXII. contra Faustum, c. 47. et 48.] Obiciuntur Iacob quatuor uxores, quod, quando mos erat, crimen non erat. Sicut Patriarchae coniugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentiaperficiendae uoluptatis, sed prouidentia propagandaesuccessionis: sicApostoli admirantibus auditoribus doctrinam suam condelectabantur, non auiditate consequendaelaudis sed karitate seminandae ueritatis.
Caput 8
Satius est absque liberis defungi , quam ex illicito concubitu stirpem querere.
Item Augustinus de bono coniugali , [c. 16.] Sicut satius est mori fame, quam ydolothitis uesci: ita satius est defungi sine liberis, quam ex illicito coitu stirpem querere. Undecumque autemnascantur homines, si parentum uicia non sectentur, etDeum recte colant, honesti et salui erunt. Semen enim hominis ex qualicumque homine, Dei creatura est, et eomale utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit.
Caput 9
Ex ancilla filii non sunt querendi.
Item sermo sancti Ambrosii de S. Iohanne, qui sic incipit: „ Diximus superiore Dominica.“ [num. LXV.] Dicat aliquis: uxorem non habeo, et ideo ancillam michi sociaui. Audi, quid dicat scriptura ad Abraham: „Eice ancillam et filium eius ; non enim erit heresancillae filius cum filio liberae.“ Si igitur ancillae filiusheres non est, nec ergo filius est. Cur autem queriturtale coniugium, de quo susceptus filius nec successionispossit esse heres nec sanguinis? Nec enim potest haberehereditatis consortium qui non habet originis priuilegium.Cur, inquam, queritur tale contubernium, de quo nati filiinon sunt testes matrimonii, sed adulterii? Curhuiusmodi suscipiuntur adulterini, qui patri pudori sunt, non honori? Dicit scriptura; „ Adulterorum filii etc. Mulier igitur tua, si talibus moribus predita est, ut mereaturconsortium, mereatur et nomen uxoris. Presta concubinaetuae libertatem et nomen uxoris, ne tu adulter sis potius quam maritus.
Dictum
Caput 11
Illicitus concubitus et omnis non legitimus usus illorum membrorum nomine mechiae intelligitur.
Meretrices esse, et ad meretrices accedere prohibet Dominus, quarum publice uenalis est turpitudo. In Decalogoautem mechiae nomine non uidetur hoc aperte prohibuisse, quoniam mechia non nisi adulterium intelligi solet.
Idem super Exodum, [quest. 71.]: §. 1. Omnis mechia etiamfornicatio in scripturis dicitur. Sed utrum etiam omnisfornicatio mechia dici possit, in eisdem scripturis non michiinterim occurrit locutionis exemplum; sed si omnis fornicatioetiam mechia dici non potest, ubi sit in Decalogo prohibitailla fornicatio, quam faciunt, qui uxores non habent, cum feminis, que uiros non habent, an inueniri possit, ignoro. Sed si furti nomine bene intelligitur omnisillicita usurpatio rei alienae (non enim rapinam permisit quifurtum prohibuit, sed utique a parte totum intelligereuoluit, quicquid illicite rerum proximi aufertur) profecto nomine mechiae omnis illicitus concubitus atqueillorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.
Caput 12
Extraordinaria uoluptas et inuerecunda opera nuptiarum luxuria et inmundicia appellantur.
Item Ieronimus [in c. 5. epist. ad Gal. ad uers. Manifesta autem.] In eo fornicator est maioris criminis, quia tollit membra Christi, et facit ea membra meretricis; „erunt quippe duo in carne una.“ Qui non est fidelis, nec credit in Christo, sua membra facit membra meretricis. E contrario infidelis in fornicatione sua utrum uiolet, an edificet templum idolo, nescio. Per uicia quippe uel maximedemones coluntur. Hoc unum scio, quod qui post fidemChristi fornicatur violat templum Dei. Secundum opuscarnis inmunditia nuncupatur, et eam comes luxuria sequitur. Quomodo enim in ueteri lege de nefandis criminibus, que in occulto fiunt, que etiam nominare turpissimumest, ne et dicentis os, et aures audientium polluerentur, generaliter scriptura conplexa est, dicens: , , Verecundosuel uerentes facite filios Israel ab omni inmundicia, “ sicin hoc loco ceteras extraordinarias uoluptates, ipsarum quoque opera nuptiarum, si non uerecunde et cum honestatequasi sub oculis Dei fiant, ut tantum liberis seruiatur, inmunditiam et luxuriam nominauit.