Text List

Quaestio 2

QUESTIO 2

Dictum

Quod autem non sit uxor que sola causa incontinentiae ducitur, hinc uidetur posse probari, quia coniugium propagationis, non explendae libidinis causa a Deo institutumest. Hec namque fuit benedictio coniugii: „ Crescite et multiplicamini."

Unde Ambrosius super Lucam, [ 1 . 1 . ad c. i.]:

Caput 1

Partus feminarum est eis sola causa nubendi. Pudor est feminis nuptiarum premia non habere, quibus hec sola nubendi causa est.

Idem [lib. 2. in prine.]: §. i. Cum coniugii premium et gratia nuptiarum partus sitfeminarum, non mediocris causa est, ut uirginitas Mariaefalleret principem mundi.

Dictum

Qui ergo non procreandae causa sobolis, sed explendae libidinis sibi inuicem copulantur, non tam coniuges quam fornicarii uidentur.

Hinc etiam Ieronimus [ad c. 5. epistolae ad Ephesios]:

Caput 2

Non coniuges, sed adulteri uocantur, qui non secundum precepta Christi iunguntur .

Sicut non omnis congregatio hereticorum ecclesia Christi dici potest, nec caput eorum Christus; sic nonomne matrimonium, quo non uiro suo secundum preceptaChristi coni ungitur, rite coniugium appellari potest, sedmagis adulterium.

Dictum

His ita respondetur: Prima institutioconiugii in paradyso facta est, ut esset inmaculatus ihorus, ethonorabiles nuptiae, ex quibus sine ardore conciperent, sinedolore parerent. Secunda propter illicitum motum eliminandum extra paradysum facta est , ut infirmitas, prona in ruinamturpitudinis, honestate exciperetur coniugii. Unde Apostolus scribens ad Chorinthios ait : „ Propter fornicationem unusquisque suam uxorem, et unaqueque uirum suum habeat. “ Ex hac itaque causa fit, ut coniugati se sibi inuicem debeant , nec se sibinegare possint. Unde Apostolus : , , Nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu, et ad tempus, ut expeditius uacetis orationi, et iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos sathanas. Hoc autem dico propter incontinentiam uestram. Qui ergopropter incontinentiam in naturalem usum redire monentur, patet, quod non propter filiorum procreationem tantum misceri iubentur.

§. 1. Non tamen ideo nuptiae malae iudicantur. Quod enim preter intentionem generandi fit, non est nuptiarum malum, sedest ueniale propter nuptiarum bonum, quod est tripertitum ; fidesuidelicet, proles, et sacramentum .

Unde Augustinus de bono coniugali, [c. 6.];

Caput 3

Inmoderatus usus coniugatorum non est nuptiarum malum, sed est ueniale propter nuptiarum bonum.

Quicquid inter se coniugati inmodestum, inuerecundum, sordidum gerunt, uicium est hominum, non culpa nuptiarum. Iam in ipsa quoque inmoderata exactione debiticarnalis, quam eis non secundum inperium precepit, sed secundum ueniam concedit Apostolus, ut etiam preter causam procreandi sibi misceantur, etsi eos praui moresad talem concubitum inpellunt, nuptiae tamen ab adulterioseu fornicatione defendunt. Neque illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debentergo sibi coniugati non solum ipsius sexus sui conmiscendifidem liberorum procreandorum causa (que prima est hurmani generis in ista mortalitate societas), uerum etiam infirmitatis inuicem excipiendae, ad illicitos concubitus eui-tandos, mutuam quodammodo seruitutem, ut, etsi alterieorum continentia perpetua placeat, nisi ex alterius consensu non possit.

Dictum

Non autem datur presentia S. Spiritus tempore, quo coniugales actus geruntur.

Caput 4

Non datur presentia S. Spiritus tempore, quo coniugales actus geruntur.

Conubia legitima carent quidem peccato, nec tamen tempore illo, quo coniugales actus geruntur, presentia S. Spiritus dabitur, etsi propheta esse uideatur qui offitio generationis obsequitur. Sed et alia plura sunt, in quibus sufficit sibi° sola uis humana, et neque res indiget, neque decet adesse presentiam S. Spiritus.

Dictum

Sicut ergo talis concubitus non est fornicarius, sed propter bonum coniugii licitus: sic et coniunctio illa, dequa queritur , non est fornicaria, sed propter bonum coniugii licita.

Item, sicut Augustinus ait in libro de coniugali, [c. 14.]:

Caput 5

„Concubinae ad tempus adhibitae, nec etiamsi causa filiorum concumbant, iustum faciunt concubinatum suum.>

Dictum

Sic econtrario datur intelligi de his , qui coniugali affectu sibi copulantur, quod etsi non causa procreandorum filiorum, sed explendae libidinis conueniunt, non ideofornicarii, sed coniuges appellantur.

Probatur hoc idem auctoritate Augustini in libro de bono coniugali, [c. 5.] :

Caput 6

Coniuges sunt qui causa solius incontinentiae sibilo inuicem copulantur.

Solet queri, cum masculus et femina, nec ille maritus, nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed pro incontinentia solius concubitus causa copulantur, ea fide media, ut nec ille cum altera, nec illa cum alteroid faciat, utrum nuptiae sint uocandae? Et potest quidemfortasse non absurde hoc appellari conubium, si usque admortem alicuius eorum id inter eos placuerit, et prolis generationem, quamuis non ea causa coniuncti sint, non tamenuitauerint, ut uel nolint sibi nasci filios, uel etiam opere aliquomalo agant ne nascantur. Ceterum, si uel utrumque, uelunum horum desit, non inuenio, quemadmodum has nuptiasappellare possimus. Etenim si aliquam sibi ad tempus adhibuerit, donec aliam dignam honoribus, uelsuis facultatibus inueniat, quam in coniugio ducat, animoipso adulter est, nec cum illa, quam cupit inuenire, sed cumista, cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritaleconsortium.

Caput 7

Fornicarii sunt, non coniuges qui sterilitatis uenena procurant.

Idem de nuptiis et concupiscentiis, [lib. I. c. I5.] Aliquando eo usque peruenit hec libidinosa crudelitas, uel libido crudelis, ut etiam sterilitatis uenena procuret, et, si nichil ualuerit, conceptos fetus aliquo modo intra uisceraexstinguat aut fundat, uolendo suam prolem prius interirequam uiuere; aut, si in utero ° uiuebat, occidi ante, quamnasci. Prorsus, si ambo tales sint, coniuges nonsunt, et, si ab initio tales fuerunt, non sibi per conubium, sed per stuprum pocius conuenerunt. Si autem ambo talesnon sunt, audeo dicere, aut illa quodammodo est maritimeretrix, aut ille adulter uxoris.

Dictum

De his, qui aborsum procurant, queritur , an iudicentur homicidae, uel non ?

Augustinus in libro questionum Exodi, [quest. LXXX.] ait:

Caput 8

Non est homicida qui aborsum procurat ante, quam anima corpori sit infusa.

Quod uero non formatum puerperium ad homicidium pertinere noluit, profecto nec hominem deputauit, quod tale in utero geritur. Hic de anima questio solet agitari, utrum quicquid formatum non est nec animatumquidem possit intelligi, et ideo non homicidium sit, quia necexanimatum dici potest, si animam non habebat.

Item: §. 1. Si illud informe puerperium iam quidem fuerat, sed adhuc informiter quodammodo animatum (quoniammagna de anima questio non est) precipitanda indiscussatemeritate sentenciae, ideo lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima uiua in eo corpore, quod sensu caret.

Caput 9

Idem in libro questionum Veteris et Noui Testamenti, [c. 23.]

Moyses tradidit: „Si quis percusserit mulierem in utero habentem, et abortiuum fecerit, si formatum fuerit, det animam pro anima; si autem informatum fuerit, . mulctetur pecunia, “ ut probaret non esse animam ante formam.Itaque si iam formato corpori datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine deriuata. Nam si cum semineet anima existit ex anima, et multae animae cottidiepereunt, cum semen fluxu quodam non proficit natiuitati;sed si prius respiciamus, uidebimus, quid sequi debeamus. Contemplemur facturam Adae. In Adam enim exemplum datum est, ut ex eo intelligatur, quia iam formatumcorpus accepit animam. Nam poterat animam limoterrae admiscere, et sic formare corpus. Sed ratione infirmabatur, quia primum oportebat domum compaginari, etsic habitatorem induci. Anima certe, quia spiritus est, in sicco habitare non potest, ideo in sanguine fertur habitare. Cum ergo liniamenta conpacta non fuerint, ubi erit anima?

Caput 10

Item Ieronimus ad Algasiam, [ quest. IV.] Sicuti semina paulatim formantur in utero, et tamdiu non reputatur homicidium, donec elementa confectasuas imagines membraque suscipiant: ita sensus rationeconceptus, nisi in opera proruperit, adhuc in uentre retinetur, et cito perit ab hoste.

Dictum

Cum ergo qui aliquam sibi ad tempus adhibet, cum ea adulter esse dicitur, nec ab ea discedens, nec filiam suam illi tradens peccat.

Unde Leo [Papa ad Rusticum, Narbonensem Episcopum, epist. XC. al. XCII., c. 5. et 6.]:

Caput 11

Profectus est honestatis fornicariam abicere, et uxorem legitimam accipere.

Ancillam a thoro abicere, et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio coniugii, sed profectus est honestatis.

§. 1. Culpanda sit sane talium negligentia, sed non penitus desperanda, ut crebris cohortationibus incitati quod necessarie expetiuerunt fideliter exequantur. Nemo enim desperandus est, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnumquam quod diffidentia etatis differtur consilio maturiore perficitur,

Caput 12

Legitimo matrimonio copulatur que concubinam habenti traditur .

Idem [ibidem, c. 4.] Non omnis mulier coniuncta uiro uxor est uiri, quia nec omnis filius heres est patris. Nuptiarum autemfedera inter ingenuos sunt legitima, et inter coequales, et multo prius hoc ipsum Domino constituente, quaminitium Romani iuris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina; sicut aliud ancilla et aliud libera.

§. 1. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandum harum personarum discretionem testimonium posuit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: „Eice ancillam etfilium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae“.

§. 2.s Igitur cuiuslibet loci clericus sifiliam suam uiro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi eam coniugato dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis honestata nuptiis uideatur.

§. 4. Paterno arbitrio uiris iunctae carent culpa, si mulieres, que auiris habebantur, in matrimonio non fuerint, quia aliudest uxor, aliud concubina.

Dictum

Cum dicitur: „paterno arbitrio feminae iunctae uiris , datur intelligi, quod paternus consensus desideratur in nuptiis, nec sine eo legitimae nuptiae habeantur, iuxta illud Eu ar isti Papae : , , Aliter non fit legitimum coniugium, nisi a parentibus tradatur.

Item Ambrosius in lib. de Patriarchis, [id est lib. I. de Abraham, cap. ult.]

Caput 13

„Honorantur parentes Rebeccae muneribus, consulitur puella non de sponsalibus {illa enim iudicium expectat parentum: non est enim uirginalis pudoris eligere maritum), sed iam desponsata uiro de profectionis consulitur die, nec in merito dilationem nonattulit. Iure etenim properare debuit ad maritum. Unde illud Euripideon , quod mirantur plerique, unde translatum sit manifestum est. Ait enim in persona mulieris, que tamen maritum uolebat relinquere, et ad alias petebatur nuptias :„ „ sponsaliorum meorum pater meus curam subibit . Hoc enim non est meum. Ergo quod et ipsi philosophi miratisunt seruate uirgines. Sed etiam, si qua mulier amissocito marito adolescentulas laqueum infirmitatis suae timet incidere, si uult nubere, nubat, tantum { Domino; ut electionem mariti parentibus deferat, ne appetentiae estime - turs auctor , si ipsa de nuptiis suis electionem sibi uen-dicet. Expetita magis debet uideri a uiro, quam ipsa uirum expetisse. Verecundiam premittat ante, quam nubat, quo ipsum coniugium plus conmendet uerecundia .

Caput 14

Item in libro Numerorum, [c. XXX. u. 4. seqq.] „ Mulier, si quippiam nouerit, et se constrinxerit iuramento, que est in domo patris sui, et. in etate adhuc puellari, si cogno-uerit pater uotum, quod pollicita est , et iuramentum, quo obligauit animam suam, et tacuerit, non rea erit, quicquid pollicia est et iurauit, opere conplebit . Sin autem statim, ut audierit, contradixerit pater, et uota et iuramenta eius irrita erunt, necobnoxia tenebitur sponsioni eo, quod contradixerit pater .

Caput 15

Augustinus [quest. LVII. super Numero]. "Merito hic queritur etiam de uoto uirginitatis. Mulieres enim etiam uirgines in scriptura solent appellari, et uideturetiam Apostolus de patre loqui, cum dicit: “ „„Seruet uirginem suam; et: „ „ Det nuptum uirginem suam.

Contra in Concilio Tollet ano III., [c. 10.]:

Caput 16

Viduae et uirgines propria uoluntate sibi maritos eligant.

Hoc sanctum affirmat concilium, ut uiduae, quibus placuerit, teneant castitatem. Quod si prius, quam profiteantur continentiam, elegerint nubere, illis ftubant, quos propria uoluntate uoluerint habere maritos. Similis condicio et de uirginibus habeatur, nec extra uoluntatem parentum uel suam cogantur maritos accipere. Si quisuero propositum castitatis uiduae uel uirginis inpedierit, asancta conmunione et a liminibus ecclesiae habeatur extraneus.

Dictum

Premissis auctoritatibus euidenter asseritur, quod, quamuis aliqui non filiorum procreandorum, sed incontinentiae causa conueniant , tamen coniuges appellantur.

PrevBack to TopNext