Text List

Quaestio 6

QUESTIO 6

Dictum

Ecce, quod ista dimitti non ualet, cum innocens a fornicatione inueniatur. Sed ponatur, quod ipsa sit adultera, queritur, si adulter possit dimittere eam causa fornicationis ? Non enimuidetur, quod pari crimine infectus alium de eodem punire possit.Unde, cum Iudei adulteram accusarent equitatis sentenciam aDomino acceperunt: „ Quicumque uestrum sine peccato est primus in illam lapidem mittat. “ Hinc etiam in euangelio precipi-tur: , , Ypocrita, primum eice trabem de oculo tuo, et posteaeduces festucam de oculo fratris tui.

Hinc etiam Augustinus scribit in lib. I. de sermone Domini in monte, [c. 28.] :

Caput 1

Qui fornicatur fornicationis causa uxorem suam dimittere non potest.

Nichil iniquius est quam causa fornicationis dimittere uxorem, si et ipse conuincitur fornicari. Occurrit enimillud: , , In quo alterum iudicas te ipsum condempnas, eadem enim agis, que iudicas.“ ‘Quapropter quisquisfornicationis causa uult abicere uxorem, prior debet afornicatione esse purgatus. Quod similiter etiam de feminadixerim.

Caput 2

Qualem quisque uult inuenire uxorem, talem se seruet eidem.

Idem de uerbis Domini, tractatu [siue serm.] XLVI. Si ducturi estis uxores, seruate uos uxoribus uestris. Quales uultis eas inuenire, tales et ipsae uos inueniant. Quis iuuenis est, qui non castam uelit ducere uxorem? etsi accepturus est uirginem, quis non intactam desideret? Intactam queris? intactus esto; queris puram? purus esto. Non enim illa potest, et tu non potes.

Caput 3

Iudicium de alio expetere non debet qui de se iudicari contempnit.

Idem in epistola ad Pax entium, Comitem Arrianum, [epist. CLXXIV.] Iniquum est, ut quisque de alio iudicare uelit, et iudicari de se nolit.

Caput 4

Viri grauius sunt puniendi quam mulieres de adulterio.

Idem de adulterinis coniugiis, [lib. II. c. 8.] Indignantur mariti, si audiant adulteros uiros pendere similes adulteris feminis penas, cum tanto grauius eospuniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et uirtute uincere, et exemplo regere feminas.

Caput 5

Sicut uir est caput mulieris, sic adulterando grauius delinquit quam mulier.

Idem de decem cordis, [c. 3.] „ Non mediaberis, “ id est non ibis ad aliquam aliam preter uxorem tuam. Tu autem exigis hoc ab uxore, etnon uis reddere hoc uxori? et cum debeas in uirtuteprecedere uxorem, (quoniam castitas uirtus est) tu sub unoimpetu libidinis cadis? et uis uxorem tuam uictricem esse, tu uictus iaces? et cum tu caput sis uxoris preceditte ad Deum cuius caput es? uis tuam domum capite deorsum pendere? Caput enim mulieris est uir. Ubi autemmelius uiuit mulier quam uir, capite deorsum pendet domus.Si caput est uir, melius debet uiuere uir, et precedere inomnibus bonis factis uxorem suam.

Dictum

His auctoritatibus monstratur, quod adulter adulteram dimittere non ualet.

PrevBack to TopNext