Quaestio 5
QUESTIO 5
Dictum
Quod autem pudicitia uiolenter eripi non possit, multorum auctoritatibus probatur. Est enim uirtus animi, queuiolentiam non sentit. Corpori namque uis infertur, non animo. Unde , quamuis corpus uiolenter corrumpatur, si pudicitia mentisseruetur illesa, tamen castitas duplicatur. Sicut B. Lucia fertur dixisse Pascasio . „Si inuitam me feceris uiolari, castitas michi duplicabitur ad coronam.“ 3 De sensibus enim et uo-luntatibus iudicat Deus.
Caput 1
Melior est uirginitas mentis quam carnis.
Caput 3
Aliena libido neminem polluit.
Item Augustinus de ciuit. Dei, "Ita, ne aliquem polluat aliena libido, metuitur? Non polluet, si aliena erit, si autem polluet, non aliena erit. Sed cum pudicitia sit uirtus animi, comitemque habeat fortitudinem, potius quelibet mala tollerare, quam malo consentire decernat, nullus autem magnanimus et pudicus in potestate habet quid de sua carne fiat, sed tantum quod annuat mente uel rennuat: quis tandem sana scilicet mente putauerit, se perdere pudicitiam, si forte inapprehensa uel oppressa carne sua exerceatur et expleatur libido non sua?"
Caput 4
Idem [ibidem]. "Proposito animi permanente, per quod etiam corpus sanctificari meruit, ipsi corpori non aufert sanctitatem violentia libidinis alienae, quam seruat perseverantia suaecontinentiae. An uero, si aliqua femina mente corrupta, uiolatoque proposito, quod Deo uouerat, pergat uicianda adsuum deceptorem, adhuc eam pergentem sanctam uel corpore dicimus, ea sanctitate animi, per quam corpus sanctificatur, amissa atque destructa? Absit hic error, ethinc potius ammoneamur, ita amitti corporis sanctitatem, etiam intacto corpore."
Idem [c. 19.]: "§. 1. Lucretiam £, matronam nobilem ueteremque Romanam, magnis pudicitiae laudibus efferunt. Huius corpore cumuiolentus Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa scelus inprobissimi iuuenis marito Collatino, et propinquo Bruto, uiris clarissimis et fortissimis, indicauit, eosquead uindictam constrinxit. Deinde fedi in se conmissiegra atque inpatiens se peremit. Quid dicimus? adulterahec, an casta dicenda est? Quis in hac controuersialaborabit? Egregie quidam ex hoc et ueraciterdeclamans ait: „Mirabile dictu; duo fuerunt, et adulteriumunus admisit.“ Splendide atque uerissime. Intuensenim in duum? corporum conmixtione unius inquinatissimam cupiditatem, unius q castissimam uoluntatem, etnon quod corporum coniunctione, sed quod animorum diuersitate ageretur, attendens: „Duo, “ inquit, , , fuerunt, et unus adulterium admisit.“"
Caput 5
Caput 6
Idem in lib. I. de libero arbitrio , [c. 5.] De pudicitia quis dubitauit, quin ea sit in animoconstituta, quandoquidem uirtus est? Unde a uiolento stupratore nec ipsa eripi potest.
Item Ieronimus superepistolam ad Romanos l. i.: §. 1. "Fieri non potest, ut, nisi quis prius mechetur in corde, mechari possit in corpore".
Idem super Lucam in lib. 2.: §. 2. Finge in persecutione aliquam uirginem prostitutam; hec apud euangelium, quia uoluntate non peccat, uirgo suscipitur, in lege quasi corrupta repudiatur.
Caput 7
In corpore pudicitia uiolari non potest , si mens inuiolata seruetur .
Idem Victoriano , [epist. CXXII.] Ad Deum ingemiscentibus omnino suis aderit qui suis adesse consueuit, et aut nichil in earum castissimis membrislibidine hostili perpetrare permittit, aut si permittit, cum earum animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendunt a crimine, etquicquid in ea nec conmisit, nec permisit libido patientis, solius erit culpae facientis, omnisque illa uiolencia nonpro corruptionis turpitudine, sed pro passionis uulnere deputabitur. Tantum enim ualet in mente integritas castitatis, ut illa inuiolata nec in corpore possit pudicitia uiolari, cuiusmembra potuerunt superari.
Caput 9
Pudicitia carnis non eripitur , si mente seruatur .
Item Augustinus Honorato Episcopo , [ep. CLXXX.] Magis timeamus, ne sensu interiore corrupto pereat castitas fidei, quam ne feminae constuprentur uiolenter incarne, quia uiolentia non uiolatur pudicitia, si mente seruatur, quoniam nec in carne uiolatur, quando uoluntas patientis turpiter carne non utitur, sed sine consensionetollerat quod alius operatur.
Caput 10
Nec peccatum, nec iusticia opere sine uoluntate perficitur.
Item Iohannes Crisostomus , [id est auctor operis imperfecti] super Mattheum , [hom. XXXII. ad. c. 19.] Sicut enim peccatum opus sine uoluntate non facit, ita et iusticia ex opere non consummatur, nisi et uoluntas affuerit. Multi enim corpore quidem castitati student, adulterium quidem uoluntate conmittunt cum Dominusdicat: „ Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo.“ Ergo uoluntas sineopere frequenter peccat. Illa est ergo gloriosa continentia, non quam transgredi non potest necessitas debilitatis £ corporis, sed quam conplectitur uoluntas sanctipropositi.
Caput 11
Item Ieronimus in epistola ad Eustochium, [de custodia uirginitatis] Si Paulus apostolus uas electionis, et preparatus in euangelio Christi, ob camis aculeos et incentiua uiciorum reprimit corpus suum, et seruituti subicit, ne aliis predicans ipse reprobus inueniatur, et tamen uidet aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae, et captiuantem se in lege peccati; si post nuditatem, ieiunia, famem, carceres, flagella, supplicia, in semet reuersus exclamat: „Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ?“tu te putas securam esse debere? Caue, queso, ne quando et s de te dicat Deus: „Virgo Israel cecidit, et nonest qui suscitet eam.“ Audenter dicam: cum omniapossit Deus, suscitare uirginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de pena, sed non ualet coronare corruptam.
§. i. Timeamus illam prophetiam, ne in nobisetiam conpleatur: „Et uirgines bonae deficient.“Qbserua quid dicat: Et uirgines bonae deficient, quia sunt et uirgines malae.„ Qui uiderit, “ inquit, "mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo.“ Perit ergo et mente uirginitas. Istae sunt uirgines malae, uirgines carne, non spiritu; uirgines stultae, que oleum non habentes excluduntur a sponso. Si autem et illae, que uirgines sunt, ob alias tamen culpas uirginitate corporum non saluantur, quid fiet illis, que prostituerunt membra Christi, et inmutauerunt templum sancti Spiritus in lupanar? Illico audient prophetam dicentem : , , Descende, sede in terra uirgo filia Babilonis, sede in terra; non est filiae Chaldeorum thronus; non uocaberis ultra mollis et delicata. Accipe molam, molefarinam, discooperi uelamen tuum, denuda crura tuap, transi flumina, reuelabitur ignominia tua, apparebunt opprobria tua.“ Et hoc post Dei filii thalamum q, post oscula fratruelis et sponsi; illa, de qua quondam sermo propheticusconcinebat: , , Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate, “ nudabitur, et posteriora eius ponentur in faciem ipsius. Sedebit ad aquas solitudinis, et posito uase diuaricabit pedes suos omni transeunti , et usque ad uerticem polluetur. Rectius fuerat hominem subisse coniugium, et ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere. Non fiat, obsecro, ciuitas meretrix filia Syon, n epost Trinitatis hospitium ibi demones saltent, et Syrenaenidificent et hericii.
Caput 12
Corpore intacto nonnumquam castitas amittitur.
Item Augustinus de fide Christiana Nec solo tactu et affectu sed aspectu quoque concupiscentia appetitur et appetit feminarum. Nec dicatis uos habere animos pudicos, si habeatis oculos inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuncius, et, cum se inuicem sibi, etiam tacente lingua, conspectumu tuo corda nunciant inpudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda uiolatione corporibus fugit ipsa castitas de moribus.
Caput 13
Adulterium perpetratur, cum uel innupta uel nupta turpiter concupiscitur.
Item Gregorius [in Moralibus, lib. XXI. c. 9.] „ Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo.“ Quia enim greco uerboadulter mechus dicitur, cum non aliena coniux, sed mulier uideri prohibetur, aperte ueritas ostendit, quia etiam solouisu, cum turpiter uel innupta concupiscitur, adulteriumperpetratur. Quod tamen plerumque ex loco uelordine concupiscentium discernitur, quia sic huncstudiosa in sacro ordine concupiscentia, sicut illum adulterii inquinat culpa, in personis tamen non dissimilibus idemluxuriae distinguitur reatus.
Dictum
Caput 14
Que n opprimuntur incontaminatis se uirginibus conparare non audeant.
Illae autem famulae Dei, que integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac uerecundia, si se incontaminatis non audeant conparare uirginibus. Quamuis enim omne peccatum exuoluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens in-uita non pollui, minus tamen hoc illis oberit, siquod potuerunt animo non amittere doleant se uel corporeperdidisse.
Dictum
Cum ergo hec, que uiolentiam passa est, pudicitiam amisisse probari non potest, nullo modo conuincitur fornicationis uel adulterii crimen incurrisse. Ut enim Augustinus ait in libro de bono coniugali, [c. 4.]: "Adulterium commititur, cum uel propriae libidinis instinctu, uel alienae consensu cumaltera uel altero contra pactum coniugale concumbitur, atque itafrangitur fides, que in re&ws corporeis et abiectis magnumanimi bonum est, et ideo ei salutem quoque corporalem, quaetiam uita ista continetur, certum est debere postponi.
Dictum
Cum ergo nichil horum in ista deprehendatur fuisse, quia nec propriae libidinis instinctu, necalienae consensu, nec uiro languente uel absente, uel continenter uiuere cupiente alii adhesit, sed uiolenter aliena libidineoppressa uim pertulit > apparet, quod nec fornicaria, nec adulteradici potest. Unde nec aliqua occasione ualet dimitti. Cum enimquererent Iudei a Christo, utrum liceret homini dimittereuxorem suam quacumque ex causa, respondit eis: „ Numquam legistis, quia qui fecit eos ab inicio masculum et feminam creauit eos? Quod ergo Deus coniunxit homo non separet.Deinde ita sermonem suum conclusit, ut diceret, neminem possedimittere uxorem suam, excepta causa fornicationis. Hinc Apostolus ait in epistola ad Chorinthios : „ His, qui matrimonioiuncti sunt, precipio non ego, sed Dominus, uxorem a uironon discedere. Unde datur intelligi, quod qualiscumque fue-rit uir et Uxor, ex quo coniugali affectu sibi adheserint, ulterius ab inuicem discedere non ualent.
Caput 17
Qualiscumque sit uir, ex quo semel placuit, non est dimittendus.
Plorrendus et incultus est uir qui semel placuit; numquid uir alius est eligendus? Conparem suum equus diligit, et, si mutetur alius, trahere iugum nescit conpar alterius, et se. non totum putat. Tu iugalem repudias tuum, et sepe mutandum putas? muta et si uno defecerit die, superduc riualem, et statim, incognita causa, quasi cognitam pudoris exequeris iniuriam?
Caput 18
Similiter de uxore intelligitur.
Item Augustinus [desermone Domini in monte, lib. I. c. 32.] Si uxorem quis habeat sterilem, siue corpore deformem siue debilem membris, uel cecam, uel surdam, uel claudam, uel si quid aliud, siue morbis, uel laboribus doloribus que , confectam, et quicquid (excepta fornicatione) cogitari potest uehementer horrible, pro societate fideque sustineat.
Caput 21
Conmunione priuetur qui citra fornicationis causam uxorem suam dimittit.
Item ex Concilio Tollet ano XII. [c. 8.] Preceptum Domini est, ut excepta causafornicationis uxor a uiro dimitti non debeat, et ideo quicumque citra culpam criminis supradicti uxorem suam quacumque occasione reliquerit, quia quod Deus iunxitille separare disposuit, tamdiu ab ecclesiastical conmunione priuatus, et a cetu omnium Christianorum maneat alienus, quamdiu societatem relictae coniugis sinceriter amplectatur et foueat. Itaque qui iam admoniti a sacerdote semel et bis et ter ut corrigantur f, ad suae coniugis noluerint redire consortium, ipsi se suis meritis et a palatinae dignitatis offitio separabunt, et insuper generosae dignitatis testimonium, quamdiu in culpa fuerint, amissuri sunt, quia carnem suamdiscidii iugulo tradiderunt.
Dictum
Caput 23
In utroque sexu adulterium pari ratione punitur.
Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condempnat. Sed uiros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata uindictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consueuerunt, et ideo mulieribus, prodito earum crimine, conmunio denegatur; uirorum autem latente con-misso non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur;qui utique submouebitur, si eius flagicium detegatur.:Cum enim par causa sit, interdum probatione cessante uindictae ratio conquiescit.