Quaestio 4
QUESTIO 4
Caput 1
Tempore, quo uxori debitum redditur, a carnibus agni abstinere oportet.
Sciatis, fratres karissimi, quoniam quicumque uxori debitum reddit uacare non potest orationi, nec de carnibus agni comedere.
Item: §. 1. Si panes propositionis abhis, qui uxores suas tetigerant, comedi non poterant,quanto magis panis ille, qui de celo descendit, non potest ab his, qui coniugalibus paulo ante conplexibus hesere, uiolariatque contingi? non quod nuptias condempnemus, sedquod eo tempore, quo carnes agni manducaturi sumus,uacare a carnalibus s operibus debeamus.
Caput 5
Uxoris usus certis diebus cessare iubetur.
Item Augustinus libro questionum Veteris et Noui Testamenti, [quest. CXXVII.] Christiano cum uxore sua conuenire aliquando licet, aliquando non licet. Propter processionis enim dies et ieiuniorum aliquando non licet conuenire, quia etiam alicitis abstinendum est, ut facilius inpetrari possit quod postulatur. Unde Apostolus ex consensu, ait, abstinendum est ad tempus, ut uacetis orationi. Nam etiam secundum legem in ieiunio cedere et iurgari non licet,post uero licet s.
Caput 7
Ab ingressu ecclesiae temperare debet uir cum propria uxore dormiens.
Item Gregorius [in responsione X. ad interrogationes Augustini] . Vir cum propria coniuge dormiens, nisi lotusaqua, ecclesiam intrare non debet:
§. i. Quamuisde hac re diuersae hominum nationes diuersa sentiant,atque alia custodire uideantur, Romanorum tamensemper ab antiquioribus usus fuit, post ammixtionem propriae coniugis et lauacri purificationem querere, et ab ingressu ecclesiae paululum temperare s. Nec hocdicentes culpam deputamus esse coniugium; sed quiaipsa licita ammixtio coniugis sine uoluptate carnis fierinon potest, a sacri loci ingressu est abstinendum, quiauoluptas ipsa sine culpa esse nullatenus potest. Nonenim de adulterio uel fornicatione, sed de legitimo matrimonio susceptus erat qui dicebat: "Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum."
§. 2. Oportet itaque legitimam carnis copulam ut causa prolis sit, non uolu-ptatis, et carnis conmixtio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio uiciorum. Si quis uero sua confuge non cupidine uoluptatis raptus p, sed solummodocreandorum liberorum gratia utitur, iste <i profecto siuede ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque misterio, suo est iudicio relinquendus, quia anobis prohiberi non debet accipere qui in igne positus nescitardere. Cum uero non amor procreandae sobolis, sed uoluptas dominatur in opere conmixtionis, habent coniugesetiam de conmixtione sua quod defleant.