Text List

Quaestio 5

QUESTIO 5

Dictum

Quod autem sine consensu uxoris uir continentiam uouere non possit , multis auctoritatibus probatur. Ait enim Augustinus super Psalmum CXLVI

Caput 1

Non potest uir continentiam seruare , nisi uxoris teneat assensum .

Si dicat uir: continere iam uolo; nolo iam uxorem; non potest. Quod enim tu uis illa non uult. Numquid per tuam continentiam debet illa fieri fornicaria? si alii nupserit te uiuo, adultera erit. Non uult tali lucro Deustale dampnum conpensari. Redde debitum, et, si non exigis, redde. Pro sanctifictione perfecta Deus tibiconputabit, si non quod tibi debetur exigis, sed reddisquod uxori debetur.

Caput 2

Non debet extorqueri mulieris consensus ad continentiam Deo uouendam.

Item Alexander II. Landulpho in Corsica. Notificasti, te morte tenus infirmatum, et peccatorum tuorum recordatione et terrore ualde pauefactum anxie quesisse monachum fieri, et a tua uxore minis et terroribus eam occidendi ad hoc licentiam extorsisse, et sic te monachicam uestem sine abbate sumpsisse, et monasteriumpetisse; postea uero, cum sanus factus esses, tuae uxorisreclamationibus, eiulatibus c t planctibus, tuaeque familiaedispersionibus, utpote penitens deuictus, domum remeasse, et post multos dies quorumdam sapientum consilioad iam dictae mulieris cubile rediisse. Nunc autem, situa uxore uti liceat, nostrum requiris consilium. Si itadenique est, ut tuus nuncius narrat, non uidetur nobisrationabiliter iuste factum, quoniam, cum omni hominiad monachicam uitam tendenti legaliter, sancte et iustesit peragendum, tu contra leges minaciter et uiolenter a tuauxore partim terrore mortis, partim tuae infirmitatis doloribus exanimatus s, deuia secutus, nulla, ut dicitur, licentiaaccepta recessisti, et monasterium petisti. Non enim uiolentia, sed ex pari uoluntate et consensu (sicut sanctiPatres dicunt) hoc fieri debet, neque uir monasteriumeligere, aut professa continentia habitum cum festinationedebet mutare.

Caput 3

Vir potest abnuere uota continentiae , que sine eius consensu Deo uxor obtulerit .

Item ex Concilio apud Conpendium. Mulier, si sine licentia mariti sui uelum in caput miserit, si uiro placuerit, recipiat eam iterum ad coniugium.

Caput 4

Non potest uir continentiae uota rescindere , que eius assensu mulier Deo promisit.

Item Augustinus ad Editiam , [ep. CXCIX.] Quod Deo pari consensu uoueratis perseueranter usque in finem reddere debuistis. A quo proposito si ille lapsus est, tu saltim instantissime perseuera. Quod non te exhortarer, nisi quia tibi ad hoc ipse consensit. Nam si numquam tenuisses eius assensum, numerus te nullus defendisset annorum.

Et post pauca: §. i. Non quiapariter temperabatis a conmixtione carnali, ideo tuusmaritus esse destiterat, immo uero tanto sanctius inter uosconiuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placitaseruabatis. Nichil ergo de tua ueste, nichil de auro,uel argento, uel quacumque pecunia, uel rebus ullisterrenis tuis sine arbitrio eius facere debuisti.

Et infra: §. 2. Est quidam pro modulo personae habitus matronalis auiduali ueste distinctus, qui potest fidelibus coniugatis saluareligionis causa s uel obseruantia conuenire. Hunc temaritus si deponere noluit, ne te uelut uiduam illouiuente iactares, puta, quia non fuerat in hac re usquead dissensionis scandalum perducendus, magis inobedientiaemalo, quam ullius abstinentiae bono. Quid enim estabsurdius, quam mulierem de humili ueste superbire,cui te potius expediret obtemperare candidis moribus,quam in nigellis uestibus repugnare? quia, etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito obseruato exoratoque sumi, quam illo inconsultocontemptoque presumi. Quod si omnino non sineret, quidtuo proposito deperiret? Absit, ut hinc displiceres Deo,quod coniuge tuo nondum defuncto non induereris sicutAnna, sed sicut Susanna.

Caput 5

Continentiae meritum habet qui incontinentia-uxoris debitum sibi reddere cogitur.

Idem. Secundum uerba apostolica, etiam si uir continere uoluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur,et illi Deus inputaret continentiam, si non suae, sedtuae cederet infirmitati, ne in adulterium caderes. §. i.Quisquis igitur conpatiens infirmitati uxoris reddit, nonexigit debitum, aut si propter propriam infirmitatemducit uxorem, plangens potius, quia sine uxore esse nonpotuit, quam gaudens, quia duxit, quisquis uendit quodnouit, quia, etsi maneret, beatum non faceret; quisquisemit quod nouit, quia transiet, et de his non presumit,et fecit ex eo, misericordiam cum non habentibus,securus expectat diem nouissimum.

Caput 6

Vota continentiae sine uxoris consensu reddi non possunt.

Idem ad Armentarium , et Paulinam , [epist. XLV.] Una sola causa esse potest, qua te ad id, quod uouisti, non solum non hortaremur, uerum etiam prohiberemus inplere, si forte tua coniunx hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret. Nam et uouenda talia non sunt a coniugatis, nisi ex consensu et uoluntate communi, et, si prepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas, quam persoluenda promissio. Neque enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid uouerit, sed potius usurpare uetat alienum.

Caput 7

Absque ceteris operibus nec sola uirginitas saluat , nec cetera absque uirginitate proficiunt.

Item Ieronimus [lib. I. aduersus Iouinianum.] Tunc saluabitur mulier, si illos genuerit filios,qui uirgines permansuri sunt; si quod ipsa perdidit acquirat in liberis, et dampnum radicis et cariem flore conpenset et pomis.

Caput 8

Idem. Hoc solum nunc dico, quod quomodo absque ceteris operibus uirginitas sola non saluat, sic omnia opera absque uirginitate, puritate, continentia, castitate inperfecta sunt.

Caput 9

Idem Qui sitit ueniat et bibat; qui potest capere capiat.“ Non dicit: uelitis nolitis, bibendum est uobis atque currendum; sed: qui uoluerit, qui potuerit currere atque potare,ille uincit, ille satiabitur. Et ideo plus amat uirginesChristus, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat inpera-tum, maiorisque gratiae est offerre quod non debeas, quamreddere quod exigeris. Apostoli uxoris onere contemplato: ,,Si talis est,“ inquiunt, „causa hominis cumuxore, non expedit nubere.“ Quorum Dominus sentenciamrobans: recte ait, quidem sentitis, quod non expediatomini ad regna celorum tendenti accipere uxorem; sed difficilis res est, et non omnes capiunt uerbum istud, uerumquibus datum est. Alios hominum natura facit eunuchos,alios uis hominum; michi illi eunuchi placent, quos castrauitnon necessitas, sed uoluntas; libenter illos in meo s sinurecipio, qui se castrauerunt propter regnum celorum,et ob meum cultum noluerunt esse quod nati sunt. Simul-que" tractanda est sentencia: ,,Qui se,“ inquit, „ castrauerunt propter regnum celorum.“ Si castrati mercedemhabent regnum celorum, ergo qui se non castraueruntlocum non possunt accipere castratorum.

Dictum

Finis huius auctoritatis et duae precedentes de uirginitatis affectu intelliguntur, qui non in uoluntate solum, sedin necessitate est; principium uero de effectu intelligitur, qui nonin necessitate ante uotum, sed in uoluntate est, nec exigitur,nisi repromittatur.

Caput 10

Non licet illi uxorem ducere, qui suam uelare permiserit.

Item ex Concilio Remensi. Qui uxorem suam uelare permiserit,aliam non accipiat, sed similiter conuertatur.

Caput 11

Vota abstinentiae, que mulier permittente uiro promiserit, illo prohibente seruare non cogitur.

Item Augustinus in Questionibus Numeri, [qu. LIX .] Manifestum est, itauoluisse legem feminamsub uiro esse, ut nulla eius uota, que abstinentiae causauouerit, reddantur ab ea, nisi auctor uir fuerit permittendo.Nam cum ad peccatum eiusdem uiri pertinere uoluerit, siprius permiserit, et postea prohibuerit, etiam hoc tamen non dixit, ut faciat mulier quod uouerat, quia permissa iam prius a uiro fuerat. Viri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieriex hoc iussum dedit, ut cum prius uir ei concesserit', postea si prohibuerit, contempnatur.

Dictum

Ex premissis s apparet, quod continentiae uota nec mulier sine uiri consensu, nec uir sine mulieris consensu Deoreddere potest. Si autem consensu alterius eorum ab altero promissa fuerit, et si postmodum in irritum deducere uoluerit quipermisit, non tamen ualet, quia in debito coniugii eque mulierhabet potestatem uiri, sicut et uir mulieris; atque ideo, sa quilibet eorum alterum a suo iure absoluerit, ad preteritam seruitu-tem ipsum reuocare non poterit. Quia uero in ceteris uir estcaput mulieris, et mulier corpus uiri, ita uota abstinentiae uiropermittente mulier potest promittere, ut tamen eodem prohibenterepromissa non ualeat inplere , et hoc, ut diximus, proptercondicionem seruitutis, qua uiro in omnibus debet subesse.

Unde Augustinus ait in libro questionum Genesis, [qu. CLIII.];

Caput 12

Mulieres uiris suis debent subesse.

Est ordo naturalis in hominibus, ut feminae seruiant uiris, et filii parentibus, quia in illis hec iusticia est,ut maiori seruiat minor.

Caput 13

Vir est caput mulieris.

Idem in Questionibus Veteris et Noui Testamenti [ex utroque mixtim, c. io6.] Hec imago Dei est in homine, ut unus factus sit, ex quo ceteri oriantur, habens inperium Dei, quasiuicarius eius, quia unius Dei habet imaginem, ideoquemulier non est facta ad Dei imaginem. Sic etenimdicit: „ Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecitillum.“ Hinc etiam Apostolus: ,,Vir quidem,“ ait,„non debet uelare caput, quia imago et gloria Deiest; mulier ideo uelats, quia non est gloria autimago Dei.“

Caput 14

Item in eodem. Satis hinc apparet, quemadmodum uiris feminas subditas, et pene famulas lex esse uoluerit uxores, dum constituit ut diceret aduersus uxorem uir testimonium, unde lapidaretur illa, si hoc uerum esse demonstraretur, ipse tamen non uicissim lapidatur, si hoc falsum esse constiterit; sed tantummodo castigatur, et dampnificatur, eique perpetuo iubetur adherere, qua carere uoluerat. In aliis autem causis eum, qui testimonio falso cuiquam nocuerit,quod si probaretur, iussit occidi, eadem plecti iubet pena, qua fuerat, si uerum esset, ipse s plectendus.

Caput 15

De eodem i» a.

Item Ieronimus super epistolam ad Titum, [in c. 2.] Cum caput mulieris uir sit, caput autem uiri Christus,quecumque uxor non subicitur uiro, hoc est capiti suo,eiusdem criminis rea est, cuius et uir, si non subiciaturcapiti suo. Verbum autem Domini blasphematur, uelcum contempnitur Dei prima sentencia, et pro nichiloducitur, uel cum Christi infamatur euangelium, dum contralegem fidemque naturae ea, que Christiana est, et ex lege Dei subiecta, uiro inperare desiderat, cum gentiles etiamfeminae uiris suis seruiant communi lege naturae.

Caput 16

Arbitrium uiri mulierem sequi oportet in omnibus.

Item Augustinus in Questionibus Numeri , [qu. LIX.] Noluit itaque lex aliquid uouere Deo aduersusanimam suam, ut non in aliquarum rerum licitarumatque concessarum abstinentia in eisdem uotis feminaeualeat auctoritas, sed uirilis. Ita, ut si adhuc innuptae concesserat pater uota persoluere, si ante, quampersoluerit, nupserit, et uiro eius hoc cognitum non placuerit, non persoluat, et hoc omnino sine peccato quia Deus& mundauit eam, sicut dicit, id est mundam iudi-cauit. Neque hoc contra Dominum fieri putandum est,cum ipse Deus hoc preceperit, hoc uoluerit.

Caput 17

Nulla est mulieris potestas, sed in omnibus uiri dominio subsit .

Item Ambrosius in libro questionum Veteris Testamenti, [qu. XLV.] Mulierem constat subiectam dominio uiri esse, et nullam auctoritatem habere; nec docere potest, nectestis esse, neque fidem dare, nec iudicare.

Caput 18

Idem in Exameron in tractatu diei quartae : Adam per Euam deceptus est, non Eua per Adam. Quem uocauit ad culpam mulier, iustum est, ut eamin gubernationem assumat, ne iterum femina facilitate labatur.

Caput 19

Idem super primam epistolam ad Chorinthios, [in c. 2.] Mulier debet uelare caput, quia non est imago Dei. Sed ut ostendatur subiecta, et quia preuaricatio per illam inchoata est, hoc signum debet habere, in ecclesiapropter reuerentiam episcopalem non habeat caput liberum,sed uelamine tectum, non habeat potestatem loquendi,quia episcopus personam habet Christi. Quasi ergo anteiudicem Christum, ita ante episcopum sit s, quia uicarius Domini est, propter peccatum originale debet subiecta uideri.

Caput 20

Idem in libro de Paradyso, [c. io.] Nec illud otiosum est, quod non de eadem terra, de qua plasmatus est Adam, sed de ipsius Adae costa facta sit mulier, ut sciremus, unam in uiro etmuliere corporis esse naturam, unum fontem generis humani. Ideo non duo a principio facti uir et mulier,neque duo uiri, neque duae mulieres; sed primum uir,deinde mulier ex eo. Unam enim naturam hominum uolens constituere Deus, ab uno principio creaturae hoc incipiens, multarum et disparium naturarum eripuit facultatem.

Dictum

Euidentissime itaque apparet, ita uirum esse caput mulieris, ut nulla uota abstinentiae uel religiosae conuersationis liceat sibi sine eius licentia Deo offerre; etiamsi uiro permittentere promissa fuerint , non licet ei uotum opere conplere, cum uir uoluerit reuocare permissum. Vota uero continentiae itaalterius permissu ab altero ualent offerri, quod post permissionem non ualent in irritum deduci.

PrevBack to TopNext