Quaestio 8
Questio 8
De his uero, qui ignoranter coniuncti sunt, in quo gradu consanguinitatis uel affinitatis ex dispensatione ecclesiae relinquantur, Gregorius in Registro diffiniuit, dicens ;
Caput 1
Non separentur qui infra septimam generationem ignoranter copulantur.
De gradibus uero cognationum, qui infra septimam generationem in matrimonio sunt inuenti, si nescienterfecerunt, et multa curricula annorum sunt reuoluta,ita ut filios habeant, in sexto qui inuenti sunt, aut fortassein quinto, huiusmodi non separentur, donec nos permittente Domino ore ad os loquamur. Hoc autem dico secundumindulgentiam, non secundum inperium. Qui uero de hisduobus gradibus nouas contraxisse nuptias uidentur, ideminfra anni coronam, modis omnibus separentur. De ceterouero generalia per omnem prouinciam taliter percurrens s statuta firmentur, ut nullus audeat deinceps tale scelusperpetrare, et qui fecerint sine retractionis misericordiaacrius puniti ultionibus separentur. Hi uero, qui propinquas sanguinis uxoris suae in matrimonio sibi sociauerunt,sicut iamdudum uobis scripsimus, qui in eodem gradu inuenti sunt, separentur, aut suspendatur eorum causa, usquedum nos insimul Domino auxiliante conueniamus
Idem :§. 1. De his, qui mortua uxore secundas contraherenuptias uolunt, iuste et honeste et rationabiliter prospeximus, ab earum consanguineis usque ad quartum gradum genealogiae abstineri. Hec nos secundum indulgentiam sanctae matris ecclesiae mitius prelibauimus. Ceterum iuxta legum secularium censuram dignis coher-cionibus grauibusque disciplinae inuectionibus hecomnia mala et illicita modis omnibus refutanda p sunt,ut i futuro deinceps tempore cuncta quiescant.
Caput 2
In quarto uel quinto gradu qui coniuncti inuenti fuerint separentur.
Idem Felici, Messanae ciuitatis Episcopo. Hec salubriter precauenda sancimus, ne quis fidelium propinquam sanguinis sui, usquequo affinitatis liniamentageneris successione cognoscuntur, in matrimonio sibi desideret copulari sed, sicut a maioribus nostris diffinitum est, ita modis omnibus obseruetur, quoniam usquead septenarium numerum parentelae nulli umquam copulam contrahere licentiam damus, his uidelicet, qui ex patreet matre consanguinitatis descendunt parentela. Qui autem et que in quarto uel quinto gradu coniuncti inuenti fuerint, separentur,quoniam scriptum est:,,Omnis homoad proximam sanguinis sui non accedat, ut reuelet turpitudinem eius;“ et iterum: „Anima, que fecerit quippiam ex istis, peribit de medio populi sui." Sane quibus f coniunctio interdicitur illicita, habebunt ineundi coniugii melioris libertatem.
Caput 3
Non ducat uxorem qui usque ad mortem alterius m incestu perseuerauerit.
Incestuosi, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter cathecuminos aut gentiles habeantur, id est, cum Christianis non sumant cibum neque potum, sed soli faciant hoc; non osculentur, nec salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inobedientes extiterint, et a tam nefando scelere segregari, atque ad publicam penitenciam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur in-mundo, uel etiam inter eos, de quibus per se ueritas ait:„Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus/Et si alter eorum morte preuentus fuerit, alter, quam diuuiuit, grauiter peniteat, et sine spe coniugii maneat.