Quaestio 1
QUESTIO 1
Caput 2
De eodem.
Item Fabianus Papa, [ep. II. Episcopis orientalibus.] Episcopi, si a propriis sedibus aut ecclesiis sine auctoritate Romani Pontificis expulsi fuerint, antequam ad sinodum vocentur, proprius locus et sua omnia redintegranda sunt. Nulla enim ratio permittit, dum ad tempus eorum bona, uel ecclesiae, atque res ab emulis aut a quibuscumque detinentur, ut aliquid illis obici debeat. Nec quicquam potest eis quilibet maiorum uel minorum obicere, dum suis ecclesiis, uel rebus, uel potestatibus carent.
Dictum
Sed notandum est, quod restitutionis sententia sola non sufficit, nisi presentialiter omnia iudicis offitio restituantur, ut eiectus uel expoliatus s etiam naturalem possessionem recipiat, siue animo suo et corpore alieno , ueluti per procuratorem, siue animo et corpore suo. Cuncta quoque, que sibi ablata fuerant quacumque conditione, in eodem loco, unde surrepta fuerant, sunt reuocanda.
Caput 3
De eodem.
Redintegranda sunt omnia expoliatis uel eiectis episcopis presentialiter ordinatione pontificum, et in eo loco, unde abscesserant, funditus reuocanda, quacumque conditione temporis, aut captiuitate, aut dolo, aut uiolentiamalorum, et per quascumque iniustas causas res ecclesiae, uel proprias, id est suas substantias perdidisse noscuntur.
Caput 5
Non est sacerdos, sed scismaiicus, qui fratrum se obsequio subtrahit.
Item Alexander Papa, [epist. II. in princip.] Nulli dubium est, quia boni a malis semper persecuntur et tribulantur. Propter quod nos oportet humiliarisub potenti manu Dei, ut liberet nos in tempore tribulationis. Nam diabolus non cessat circumire, querens quemdeuoret, et querere quos ex fidelibus perdat, et maximeillos, quos ardentiores in seruitio saluatoris eique familiaresinuenerit. Familiares dico eos, quos sacrari, et in ordineapostolatus constitui uoluit. Ipsi enim pro populo interpellant, et peccata populi comedunt, quia suis precibus etoblationibus ea delent atque consumunt. Et infra : Quiautem ex uestro fuerit collegio, et ab auxilio uestro sesubtraxerit, magis scismaticus quam sacerdos esse probabitur. , , Ecce“ (inquit Propheta) „quam bonum et quamiucundum habitare fratres in unum.“ Illi uero non habitantin unum, qui fratrum se solatio subtrahunt, aut (quoddeterius est) fratribus insidias s aut laqueos ponunt. Et m/ra: Dominum crucifigunt, qui eum in sacerdotibus suispersecuntur, quia crux a cruciatu dicitur. Magnum uerocruciatum sustinet qui uim patitur.
Caput 6
Excommunicentur qui obprobrium et calumpniam inferunt sacerdotibus.
Item Fabianus Papa [ep. II. ad Episcopos orientales]. Deus ergo, fratres, ad hoc preordinauit uos et omnes, qui summo sacerdotio funguntur, ut iniusticias remoueatis, et presumptiones abscidatis , et in sacerdotio laborantibus succurratis, et obprobriis et calamitatibus eorum locumnon prebeatis, sed ei, qui calumpniam uel obprobriumpatitur, adiutorium feratis; illum uero, qui calumpniam uel obprobrium facit, abscidatis, et Domino in suis sacerdotibus opem feratis.
Dictum
Patet ergo, quod expoliati prius sunt presentialiter restituendi, antequam ad causam sint uocandi. Sed obicitur, ubinon fuit legitima institucio , ibi non potest esse restitucio. Non enim probatur destitutus qui prius non fuit institutus, ac per Inoe nec restaurationem postulare potest. Illi ergo, quorum electiouiciosa est, uel qui a clero non sunt electi, uel a populo expetiti, uel qui per symoniam inrepserunt, non sunt habendi inter episcopos, et ideo, si a sedibus, quas tenere uidebantur, expulsifuerint, non possunt restitutionem petere ante, quam uocentur adcausam. Unde supra in tractatu ordinandorum: „Si quispecunia uel gratia humana, seu populari uel militari tumultu, etc. Sed hoc in eo tantum casu intelligitur, quo apostolica sedes per uiolentiam occupatur, quo casu iudex non inuenitur, cuius offitio ille apostaticus possit excludi. In aliis autem locumnon habet, cum uiolenta possessio, nisi per iudicis sententiam, uiolento detentori detrahi non possit. Si autem uerus dominus, bello non continuato, sed renouaio, ui illum eiecerit de possessione, iudicis auctoritate predoni possessionem restituet. Siergo episcopi a sedibus, quas quoquomodo tenere uidebantur, nonper iudicem, sed uiolenter eiecti fuerint, post eiectionem restituendisunt ante regularem ad sinodum uocationem.