Text List

Quaestio 2

QUESTIO 2

Dictum

De induciis autem post restitutionem prestandis, et quo spatio temporis concedendae sint, scribit I oh annes Papa [epist. I. ad Zachariam Archiepiscopum], dicens:

Caput 1

Secundum tempus expoliationis conceduntur induciae restitutionis.

Quanto expoliati tempore uel expulsi esse uidebantur ante, quam ad si nodum conuocentur, sub eodem spatio temporis eis induciae indulgeantur.

Caput 2

Dum possessiones uel res episcopi detinentur, aliquid sibi obici non potest .

Item Pelagius Papa [II. Episcopis Italiae] Cum ecclesiae alicuius episcopi, aut possessiones uel res ab emulis eius uel a quibuscumque aliis non sua spontedetinentur, aliquid illi non debet aut potest a quoquamante redintegrationem omnium suarum rerum obici. Sedprius illi legibus redintegranda sunt omnia, et postea tempore a Patribus prefinito prefinita negotia sunt ventimda.

Caput 3

Ante litem contestatam uiolenter ablata restituantur .

Item Stephanus F. Gerar do Lodicensi. Oportet, ut primum uos tam de inuasis ciuitatibus, et monasteriis, et mansis, quamque et de reliquis generaliter rebus reinuestire faciatis, quia nec nudi contendere, nec inermes inimicis nos debemus ob ponere.

Caput 4

Deiciantur a clero et infames fiant, qui loca expulsorum adulterina feditate inuaserunt

Item Euaristus Papa, [epist. II.]. Audiuimus quosdam a uobis infamatos et dilaceratos episcopos a ciuitatibus propriis pulsos (quia alibi constitui episcopi non possunt, nisi in ciuitatibus non minimis), et alios ipsis uiuentibus constitutos. Ideohec uobis scribimus, ut sciatis hoc fieri non licere, se proprios reuocari et integerrime restitui debere. Illos uero, qui adulterina feditate suas sponsas (quas et uxores eorum prefixo tenore esse intelligimus) tenent, eici, et adulteros atque infames fieri, eosque ab ecclesiasticis honoribus arceri iubemus. Si autem aduersus eos aliquam querelam habueritis, his peractis inquirendum erit et auctoritate huius sanctae sedis terminandum.

Caput 5

Induciae sex mensium eiectis uel expoliatis prestantur .

Item Gaius [epist. I. ad Felicem]. Eiectis uel expoliatis post integram restaurationem anniuersariae induciae uel sex mensium indulgendae sunt.

Caput 6

Post restitutionem induciae prestandae sunt.

Item Eusebius [Papa epist. II.] Prius ergo oportet omnia expoliatis legibus redintegrari, et ecclesias, que sibi sublatae sunt, cum omni priuilegio sibi restitui, et postmodum non sub angusto tempore spatium® eis indulgeatur, sed quantum expoliati uel expulsi uidebantur ante, quam ad sinodum conuocentur.

Caput 7

De eodem.

Item Felix Papa [II. in rescripto ad Episcopos Egipti, cap. 8.] Tamdiu in sede propria pacifice et potestatiue cuncta acta disponens resideat, quamdiu expulsus uel expoliatus suis carere uisus est rebus.

Caput 8

Ante restitutionem aliquis ad causam uocari non debet.

Idem [Felix Papa I. epist. II. ad Episcopos Galliae]. Si episcopus suis fuerit aut ecclesiae sibi commissae rebus expoliatus, aut (quod absit, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus) a sede propria eiectus aut in detentione aliqua a suis ouibus fuerit sequestratus, tunc canonice ante in, pristino statu restituatur cum omni priuilegio sui honoris, et sua omnia, que insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerant, legibus redintegrentur. Non enim conuocari uel preiudicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate (minime tamen iudicandus) aduenire sponte elegerit. Nullatenus ergo a quoquam cogaturante, quam integerrime omnia, que per suggestiones suorum inimicorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio legali ordine redintegrentur.

§. i. Presul uerocum omni honore statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure diu suis, tunc regulariter infra quatuor, uel quinque, uel sex, aut septem menses, iuxta quod possibilitas ei fuerit, et non ante conuocatus, ad tempus in legitimo concilio et canonico coueniat ad causam, et si ita iuste uidetur, accusantium propositionibus respondeat.

Dictum

Quod si male uiuendo ecclesiae facultates dispersit episcopus , quousque ab eius patrimonio, de dilapidatione rerum ecclesiasticarum cognoscatur, submouendus est, exemplo tutorum et curatorum, qui, dum sunt 8 suspecti, a tutela, uel cura remouentur, donec de suspecto cognoscitur .

Unde Pelagius Papa Petro Presbitero .

Caput 9

Ab administratione remoueatur qui res ecclesiae male uiuendo dispergit .

Quia ea, que de fraudibus Maximiliani flebili ad aures nostras suplicum relatione uenerunt, non facile secundum ueritatem agnosci potuerunt, nisi facultas ecclesiae, quam in usus suos male conuertendo dispersit, ab eius potestate, donec causa cognoscatur, seponatur: id circouos eum a supradictae" ecclesiae patrimonio uolumus interim submouere, et in uestro discussionis ipsius tempora moderamine detineri.

PrevBack to TopNext