Text List

Quaestio 9

QUESTIO 9.

Dictum

De accusatoribus uero uel testibus , quod in absentem uocem accusationis uel testificationis exhibere non ualeant , multorum auctoritatibus liquet.

Ait enim Tei es forus Papa, [epistola unica]:

Caput 1

Nisi reo presente accusator non audiatur.

Accusatori omnino non credi decernimus, qui absente aduersario causam suggerit, ante utriusque partis iustam discussionem.

Caput 2

Absente aduersario sententiam ferri non licet

Item Eleuterius Papa [in epistola ad Episcopos Galliae]. Caueant iudices ecclesiae, ne absente eo, cuius causa uentilatur, sententiam proferant, quia irrita erit; imo et causam in Sinodo pro facto dabunt. Proditoris uero nec calumpnia, nec uox audiatur.

Caput 3

Absente reo accusator non audiatur.

Item Calixtus Papa , [epist. II. ad Episcopos Galliae]. Absente eo, quem accusare uoluerit, quicquam accusatori non credatur, qui sine scripto difficile, per scriptum autem numquam recipiatur; quia per scripturam nullus accusari potest, sed propria uoce, et presente eo, quem accusare uoluerit, suam quisque agat accusationem.

Caput 4

Que in absentes geruntur omnino euacuentur.

Item Cornelius Papa [ad Rufum, ep. II. c. 2.] Omnia, que aduersus absentes in omni negotio aut loco aguntur aut iudicantur, omnino uacuentur, quoniamabsentem nullus addicit nec ulla lex dampnat.

Caput 5

Non iudicetur qui presentialiter non accusatur uel conuincitur.

Item Marcellus Papa [ad Maxentium, epist. II.] Non oportet quemquam iudicari uel dampnari prius, quam legitimos habeat presentes accusatores, locum quedefendendi accipiat ad abluenda crimina.

Caput 6

De eodem.

Item Dama sus Papa [ad Stephanum Archiepiscopum, ep. III. cap. 8.] Habetur quoque in decretis sanctorum Patrum sancitum, non fore canonicum quemquam sacerdotum iudicareuel dampnare ante, quam accusatores canonice examinatospresentes habeat locumque defendendi accipiat, id est inducias ecclesiasticas ad abluenda crimina etc.

Caput 7

Idem Damasus ibidem continenter Nec extra propriam fiat prouinciam primo discus sionis accusatio, sine apostolica preceptione, cui in omnibus causis debet reuerentia custodiri, quoniam et antiquadocet hoc Patrum regula, in qua et inperialiter pariterstatuta concinunt. „ Criminum, “ inquiunt, „discussioibi agenda est, ubi crimen admissum est. Nam alibicriminum reus prohibetur audiri.“ Et alibi in canonibus precipitur: „ Quecumque negotia in suis locis, ubiorta sunt, finienda sunt, “ et reliqua talia, et his similia, salua tamen in omnibus apostolica auctoritate, ut nichil inhis diffiniatur prius, quam ei placere cognoscatur, qua omnessuffultos esse oportet.]

Caput 8

De eodem &

Idem [ad Episcopos Italiae, epist. VI.] Qui accusare alium elegerit, presens per se, et non peralium accuset, inscriptione uidelicet premissa. Neque ullusumquam iudicetur ante, quam legitimos accusatores presentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluendacrimina.

Caput 9

De eodem.

Item ex Concilio Tollet ano$° VI. [c. n.] Dignum est, ut uita innocentis nulla maculetur pernicie accusatoris; ideo quisquis a quolibet criminatur, non ante accusatus suplicio detur, quam accusator presentetur, atque legum et canonum sententia exquiratur. Quod si indigna ad accusandum persona inuenitur, ad eius accusationem non iudicetur.

Caput 10

Sententia feriatur qui causae suae negligit adesse.

Item Bonifacius Papa ad Gallos [epist. II.] Decreuimus uestram debere intra prouinciam esseiudicium, et congregare sinodum ante kalendarum diemnouembrium, ut, si adesse uoluerit, presens, si confidit, adobiecta respondeat; si uero adesse neglexerit, dilationemsententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est, confiteri eum de crimine, qui induito et totiens delegatoiudicio purgandi se occasione non utitur. Nichil enim interest, utrum in presenti examine non omnia, quedicta sunt, conprobentur, cum ipsa quoque professioex procurata totiens constet absentia.

Caput 11

Absens nec accusari, nec iudicari potest.

Item Felix Papa [ad Episcopos Galliae, epist. II.] Absente aduersario non audiatur accusator, nec sententia absente parte alia a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem.

Caput 12

Altera parte absente diffinitiua sententia non feratur.

Item Nicolaus Papa G allino ni Senensi Archiepiscopo. Reuera iustus mediator non est, qui uno litigante et altero absente amborum emergentes lites decidere non formidat. His ita premissis, uolumus et auctoritate apostolicamonemus, ut, si presbiter, de quo agitur, post excommunicationem suam apostolicam sedem adire uoluerit, nullus itereius inpedire presumat.

Caput 13

In absentem non est ferenda sententia.

Item Zepherinus Papa [ad Episcopos Siciliae, epist. I.] Absens nemo iudicetur, quia et diuinae et humanae leges hoc prohibent.

Dictum

Nisi fuerit absens ex contumacia. Pro presenti namque contumacia eum haberi facit.

Caput 14

De eodem.

Item Nicolaus Papa Gallinoni Senensi Archiepiscopo. Indicas Hermannum episcopum super quibusdamfrequenter fuisse accusatum, pro quibus (quia ex parte ipsiuspersona deest) nos uni parti ad discrimen alterius credere proculdubio non possumus, quamuis nec usque adhuc qui fuerint illi excessus dixeris, nec utrum sanae mentis erat idem antistes, nec ne, cum ipsos excessus perpetrabat, euidenter ostenderis, satiusque arbitramur, quamlibet interim infirmitatem ad penam peccati, quam ad ipsum pertinere peccatum, cui magis consulendum et conpatiendum sit, quam puniendum uel etiam aliquo modo feriendum.

Caput 15

Testes non dicant testimonium , nisi de his, que presentialiter nouerunt.

Item Calix tu s [Papa ad Episcopos Galliae, ep. II.] Testes per quamcumque scripturam testimonium non proferant, sed presentes de his, que uiderunt et nouerunt, ueraciter testimonium dicant. Nec de aliis causisuel negotiis testimonium dicant, nisi de his, que sub eorumpresentia acta esse noscuntur.

Dictum

De his etiam , que audierunt , si ad hoc conuocati sunt , in ciuili causa testimonium dicere possunt , unde in coli . VII. tit. de testibus , legitur:

§. i. „Sidebitum scriptum sit , et probatio solutionis proferatur a litigantibus per testes sine scriptura , tunc susceptibilem eam apud iudicem esse uolumus , dum ad hoc ipsum testes assumantur , utperhibeant testimonium pro facienda solutione , aut pro memoriafacta alicui iam solutionis factae , et pro confessione eius , quipecunias accepit. Hec autem testimonia inania et ex transitu perhibita (aut ab eo qui propter aliud opus adueniens audiuit aliquo dicente , se accepisse ab aliquo aurum, aut deberealicui ) nulla ratione ualere censemus .

§. 2. Simul autem necesse est, uideant. Quodsi alius uno tempore et & aZms alio uiderit, diuersitas temporumeorum testimonium non admittit.

Unde Leo Papa:

Caput 16

Non admittuntur ad testimonium quos non eidem negotio adfuisse constiterit.

Nichilominus quoque puniendi sunt testes, qui ad ca-lumpniam aliquid testificantur, nec eorum uoces tamquam plurium admittuntur, quos temporum quidem diuersitassimul interfuisse prohibuit.

Caput 17

Ad seriem gestorum testis ex suo nichil adiciat.

Item Ambrosius in libro de Paradyso, [c. I2.] Pura et simplex testimonii series intimanda est. Plerumque testis, dum ad seriem gestorum aliquid ex suo adicit, totam testimonii fidem partis mendacio decolorat. Nichil igitur, quod bonum uidetur, addendum est.

Caput 18

Absens nec accusare, nec accusari potest.

Item Felix Papa [ad Episcopos Galliae, epist. II.] Absens per alium accusare aut accusari non potest, nec affinis testis admittatur.

Dictum

Nisi in crimine iniuriarum, in quoillustris persona etiam per procuratorem intendere et exciperepotest, seruatis ceteris solempnibus , ut Cod. tit. de iniuriis, l. ult.

Caput 19

Reo absente libellus accusationis frustra offertur.

Item Pelagius Papa S in duae Magistro militum. Cartae, quas dedit nobis Lucidius, si illo tempore aduersarius ipsius illic presens fuisset, ualidae erant. Sedquia aduersario absente gesta, que nobis recensuit, facta leguntur, talia leges non recipiunt.

Caput 20

Testes corporaliter prestito sacramento testimonium dicant.

Idem Decorato Patricio. Hortamur, ut, sub timore Domini consuetam conscientiae uestrae sinceritatem in hoc quoque negotio conseruantes, omnem personis, que ueritatem causae istius scire possunt, faciatis amputari formidinem, et uestris presentati conspectibus, tactis sacrosanctis euangeliis, prebito etiam legaliter sacramento, que in rerum ueritatenorunt professione suae testificationis aperiant, ut, patefactisomnibus, que secundum leges et iustitiam censendasint cognoscatis, et conuenientem legibus et ueritati terminum detis.

Caput 21

Accusator et accusatus simul debent adesse.

Item Nicolaus Papa Igmaro Remorum Archiepiscopo. Necesse est secundum sacrarum scripturarum documenta ac secundum iustitiae trutinam, et accusatum et accusatorem simul adesse, et unam partem, quanta-cumque et qualicumque predita sit auctoritate, sic prorsus audiri, ut alteri parti nullum preiudicium inrogetur.

PrevBack to TopNext