Quaestio 3
QUESTIO 3
Caput 2
Quot mensium induciae episcopis prestandae sint.
Item ex epist. Felicis II. fratribus Egiptiorum, [c. 20.] De induciis uero episcoporum, super quibus consuluistis, diuersas a Patribus regulas institutas inuenimus. Quidam enim ad repellenda machinamenta inpetitorum, et suas preparandas responsiones, et testes confirmandos, et consilia episcoporum atque amicorum querenda, annumet sex menses mandauerunt concedi. Quidam autem annum, in quo plurimi concordant. Minus uero quam sex menses non reperi, quia et laicis hec indulta sunt, quanto magis Domini sacerdotibus?
Dictum
Spatium uero dilationum, sicut in III. lib. Cod. tit. [ii.] de dilationibus inuenitur, "hac ratione moderandum est, ut, si ex ea prouincia , ubi lis agitur, uel persona , uel instrumenta poscentur , non amplius quam tres menses indulgeantur. Si uero ex continentibus prouinciis, sex menses custodiri iustitia est. In transmarina autem dilatione nouemmenses conputari oportebit". Iudicanies autem Jiac ratione nonsibi concessum intelligant dandae dilationis arbitrium, sed eandemdilationem (si rerum urgentissima ratio flagitauerit, et necessitasdesideratae instructionis exegerit) non amplius facile quam semel, nec ulla trahendi arte sciant esse tribuendam.
§. i. Ei autem dilatio penitus est deneganda, qui rescriptum ad extraordinariumiudicem reportauerit . Illi uero , qui in iudicium uocatur, danda est ad probanda precum mendacia, uel proferenda aliquainstrumenta uel testes, quoniam instructus esse non potuit quipreter spem ad alienum iudicium trahitur.
§. 2. Cum ueroad appellationem siue consultationem a principe rescriptumfuerit, siue sit primo iudicio petita dilatio nec tributa 8 , siue nec petita quidem, eam dare cuiquam non licebit eadem ratione, qua nec 40 ' in iudiciis cognitionum inperialium dilatio tribui solet.
§. 3. A iudice procedente dilationem postulari non conuenit , etiam si utraque parte presente tribuatur, cum non alias, nm causa cognita, indulgeri queat, cognitio causae non interpellatione plenaria, sed considente magis iudice legitime colligatur, se forte dilationis peticio inprobata fuerit, suscepta questio per sententiam iudicis dirimatur.
Constitutione novell. septima, in collatione VIII. §. 4. Libellum uero nonalias actor dirigat, nisi prius et in ipsum, quem dicit obnoxium, et in negotii executorem exponat cautionem, se uel intra duosmenses litem contestaturum, uel omne dampnum ei, qui conueni-tur, contingens restituturum.
In coll. V. §.5. Offeratur ei, qui uocatur mq iudicium, libellus, et exinde prebitis sportulis, data fideiussione, XX. dierum gaudeat induciis, in quibus deliberet, an cedat , an contendat, atque alium iudici petat sociari, uel recuset eum, nisi sit ille, quem 55 v ipse faw? alio recusato petiuit . Deniquepresens interrogetur, an hoc tempus transierit? Quod nonmodo ipsius My responsione, sed etiam libelli manifestetursubscriptione, quam in initio facere debet. Litis ergo contestatiocontra hoc indultum habita pro nichilo est.
Constit. nou. VI. in Collat. VI §. 6. Qwod yfen non debet, nisi actor satisdederit, certam promittens quantitatem se daturum, si nonexequatur, aut exequens non uincat causam. Si ergo posttempus prestitutum intra decem dies reo presente nonoccurrat, dimittatur reus exacto eo, quod promissum est, et siquid plus circa litem inpendisse cum taxatione iudicis iurauerit.