Quaestio 4
QUESTIO 4
Dictum
Caput 2
Qui legem suam sponte transgreditur, ante suam reuersionem recte agentes accusare non potest.
Item Anacletus in primo decretali. Beatus predecessor noster Clemens, uir apostolicus et spiritu Dei plenus, una cum reliquis sanctis collegis suisstatuit dicens: Accusandi uel testincandi licentia denegeturhis, qui Christianae religionis et nominis dignitatem, etsuae legis uel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerint. Transgressores enim sponte legis suae, eiusque uiolatores, apostatae nominantur. Omnisenim apostata refutandus est ante reuersionem suam, nec in accusationem recte agentium aut testimonium® suscipiendus est.
Caput 3
A suo proposito discedentes fiunt infames.
Item Pius Papa, [epist. I.] Si quis uero a suo proposito retrorsum exorbitauerit, et iussa apostolicae sedis libenter transgressus fuerit, infamis efficitur. Reprobari ergo oportet eorum redargutiones, qui in recta fide suspecti sunt. Fides autem etconuersatio primum scrutanda est, et denuo qui inreprehensibiles aparuerint sunt recipiendi, et non prius.
Caput 4
Incestuosi non legitime coniuncti sacerdotes uel legitime coniunctos accusare non possunt.
Item Calixtus Papa [ad Episcopos Galliae, ep. II. c. 4.] Consanguineorum coniunctiones nec legitimae sunt, nec manere possunt, sed sunt repellendae.
§. i. Quisquis ergo non legitime coniunctus, uel absque dotali tituloac benedictione sacerdotis constat copulatus, sacerdotesuel legitime coniunctos criminari, uel in eos testificariminime potest, quoniam omnis incesti macula pollutusinfamis est et accusare supradictos non permittitur. Nonsolum ergo hii repellendi sunt et infames efficiuntur, sed etiam omnes eis consentientes.
Caput 9
Infames et exules fiant qui episcopos per secuntur .
Item Alexander Papa, [epist. I. c. i.] Hii qui episcopos persecuntur et amouere nituntur iniuste contra apostolicam auctoritatem, etsi a morte prohibentur, dicente Domino: "Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat, “ perpetua tamen procul dubio notantur infamia, et exilio digni iudicantur finitimo;de quibus a temporibus apostolorum et infra tenemus, atque decreta habemus, eorum accusandi episcopos uel testificandi in eos uocem obstruimus, quos non humanis, sed diuinis actibus mortuos scimus.