Text List

Quaestio 5

QUESTIO 5.

Dictum

Quod uero testes de domo accusatorum producendi non sint , et quod inimicorum uox audienda non sit, multorum auctoritatibus monstratur .

Ait enim Calixtus Papa, [ep. II. ad Episcopos Galliae]:

Caput 1

Consanguinei uel familiares aduersus extraneos testimonium non dicant.

Consanguinei accusatores aduersus extraneos testimonium non dicant, nec familiares, uel de domo prodeuntes, sed, si uoluerint et inuicem consenserint, inter se parentes testificentur, et non in alios.

Caput 2

Nuper inimici accusatores uel testes esse non possunt.

Item Anacletus Papa, [epist. III. c. 5.] Accusatores et testes esse non possunt, qui ante hesternum diem aut nudius tertius inimici fuerint, neirati nocere cupiant, ne lesi se ulcisci uelint. Inoffensus igitur accusatorum et testium affectus querendus est, et non suspectus.

Caput 3

De eodem.

Item Simacus Papa, [in V. Sinodo Romana, sub ipso habita]. Accusatoribus uero inimicis, uel de inimici domo prodeuntibus, uel qui cum inimicis morantur, aut suspectis, non credatur, ne irati nocere cupiant, ne lesi ulcisci se uelint.

§. i. Si quis hec, que hodie in hac sancta Sinodo prohibita sunt, infringere temptauerit, aut uoluntarie transgredi presumpserit, si clericus est, gradu propriopenitus careat, si uero monachus aut laicus fuerit, communione priuetur, et si non emendauerit uicium, anathemate feriatur. Secretas uero insidias uel manifestas pontificibusa quibuscumque illatas, uel ea, que huius sanctae sinodisententia conplectitur, si quis ad ecclesiasticam pertulerit noticiam, potiatur honore, et hi, qui aduersa eis moliuntur, sicut a sanctis Patribus dudum statutum est, et hodie sino-dali et apostolica auctoritate firmatum s, penitus abiciantur, et exilio suis omnibus sublatis perpetuo tradantur.

Caput 4

Qui non possunt esse accusatores uel testes .

Item Pontianus sanctae e/ uniuersalis ecclesiae Episcopus, [epist. II. omnibus Christianis]. Suspectos, aut inimicos, aut facile litigantes, et eos, qui non sunt bonae conuersationis, aut quorum uita est accusabilis, et qui rectam non tenent et docent fidem, accusatores esse et testes antecessores nostri apostoli prohibuerunt et nos eorum auctoritate submoue-mus atque temporibus futuris excludimus.

Caput 5

Ab accusationibus clericorum repellantur, quos leges seculi non addmittunt.

Item Eusebius Episcopis Galliarum , [epist. I.] De accusationibus clericorum, super quibus mandastis, scitote, a tempore apostolorum in hac sancta Urbe seruatum esse, accusatores et accusationes, quas exterarum consuetudinum leges non asciscunt, a clericorum accusatione submotas. Et infra: Idcirco et nos sequentesPatrum uestigia pro saluatione seruorum Dei quascumquead accusationem personas leges publicae non admittunt, his inpugnandi alterum et nos licentiam submouemus, etnullae accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis, quelegibus seculi prohibentur.

Caput 6

Alienigenae, et quos diuinae uoces mortuos appellant, episcopos accusare non possunt.

Item Pelagius Papa [II. Episcopis Italiae]. Canonica sanctorum Patrum statuta sequentes ac roborantes, omnes infames, cunctos que suspectos, uel inimicos, et eorum, qui non sunt eorum gentis, uel quorum fides, uita et libertas nescitur, et qui non sunt bonae conuersationis, uel quorum uita est accusabilis, ab omni accusatione episcoporum funditus submouemus. Similiter et omnes, quos diuinae leges mortuos appellant, submouendos esse ab eadem accusatione et publicae penitentiae submittendos iudicamus.

Caput 7

A clericis repelluntur accusationes, quas leges seculi non adsciscunt.

Item ex Sinodo Romana, sub Adriano Papa habita Accusationes et accusatores, atque eorum negotia, que seculares non adsciscunt leges, diuina ac sinodica funditus a clericis repellere auctoritate censemus, quia indignum est superiores pati ab inferioribus que inferioresab eis pati despiciunt.

Caput 8

Nec seruus, nec libertus, nec infamis episcopos accusare presumant.

Item Stephanus Romanae ecclesiae Episcopus omnibus Episcopis, [ep. II. de accusationibus sacerdotum, c. 3.] Accusatores et accusationes, quas leges seculi non admittunt, et antecessores nostri prohibuerunt, et nossubmouemus. Nullus alienigena aut accusator fiat eorum, aut iudex. Unde et de Loth scriptum est: „Ingressuses ut aduena, numquid ut iudices ?“ Accusator autem nostrorum nullus sit seruus aut libertus, nullaque suspectaaut infamis persona.

Caput 9

Infames, qui ad sortilegos et diuinos concurrunt , nec accusatores, nec testes esse possunt.

Item Eusebius Papa, [epist. III. ad Episcopos Thusciae]. Constituimus cum omnibus, qui nobiscum sunt, episcopis, ut homicidae, fures, malefici, sacrilegi, raptores, adulteri, incesti, uenefici, suspecti, criminosi, domestici, periuri, et qui raptum fecerunt, uel quifalsum testimonium dixerunt, seu qui ad sortilegos diuinosque concurrerint, similesque eorum, nullatenus ad accusationem uel ad testimonium sint admittendi, quia infames sunt et iuste .repellendi, quia funesta esteorum uox.

Caput 10

Suspecti aut gratiosi ad accusationem non admittantur.

Item Iulius Papa, [in rescripto ad Orientales, c. 33.] Similiter in prefixa Sinodo est decretum, ne suspecti, aut infames, aut criminosi, aut gratiosi, aut calumpniatores, uel affines, aut scelerati, aut facile litigantes suscipiantur accusatores, sed tales, qui careant omni suspicione.

Caput 11

Qui inimicitiis studet ef facile litigat, nec accusator, nec tes/is me potest.

Item Felix Papa, [II. epist. I. c. 14.] Nullus seruus, nullus libertus, nullus infidus, nullus criminibus inretitus, nullus calumpniator, nullus, qui inimicitiis studet, nullus frequenter litigans, et ad accusandum uel detrahendum facilis, nulla infamis persona, uel omnes, tjuos ad accusanda publica crimina legespublicae non admittunt, permittantur episcopos accusare.

Caput 12

Familiares, suspecti, de domo prodeuntes, non recipiantur in accusatione.

Item Calixtus Papa, [epist. II. ad Episcopos Galliae]. Accusatores uel testes suspecti non recipiantur, nec familiares uel de domo prodeuntes, nec etiam consanguinei accusatoris aduersus extraneos testimonium dicant, quia propinquitatis et familiaritatis ac dominationis affectio ueritatem inpedire solet. Amor carnalis ettimor atque auaritia plerumque sensus hebetant humanos, et peruertunt opiniones, ut questum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem prudentiae.

Caput 13

Qui inimici uel suspecti sunt, et qui odio quoslibet insequuntur, ab accusatione remoueantur .

Item Gelasius [Papa II. epist. VIII. c. 4.] Omnes, qui aduersus Patres armantur, ut Patrum inuasores infames esse censemus. Horum igituruiciorum auctores uel patratores non sunt in accusatione pontificum recipiendi, sed penitus repellendi, quoniam iubent canonica decreta Patrum, ut accusatio uel testimonium eorum, qui odio quoslibet secuntur, uel qui inimici aut suspecti habentur, nullo modo recipiantur.

Caput 14

De eodem.

Item Pascalis Papa Nulli episcoporum ab accusatione sua repellere liceat, quos ante, quam ab eis inpeteretur, a sua communifamiliaritate neglexerit separare.]

Dictum

Quod uero inimici ab accusatione prohibentur , inde est, quia eorum calliditate innocentia frequenter obprimi solet. Sed cum Athanasius suae cathedrae reddi precipitur, quia de inimicitia sui patriarchae conquestus est, patet, quod etsi manifesta sunt crimina alicuius, non tamen accusatione inimici condempnandus est.

Unde Nicolaus scribit Michaeli Inperatori [in epistola, quae incipit: „Proposueramus"

Caput 15

Qui inimici sunt, iudices esse non possunt.

Quia suspecti et inimici iudices esse non debeant, et ipsa ratio dictat, et plurimis probatur exemplis.

§. 1. Nam quid gratius et amabilius dare quis inimico potest, quam si ei ad inpetendum commiserit, quem ledere forteuoluerit? Quod prouide Constantinopolitana sinodus canonum suorum sexto dinoscitur prohibere capitulo.

§. 2. Veniamus et ad S. Calcedonensem sinodum, et quid nobis de Athanasio Perenorum referat episcopoaudiamus. Is enim antistes tertio euocatus, quia nonoccurrit, a patriarcha suo canonice condempnatus extiterat, sed solum quia, cum uocaretur ad sinodum, quodinimicuss esset ipse, qui iudicabat, clamauit, a S. Calce-donensi Sinodo ad causas illatas sibi examinandas reseruatur, et nisi denuo conuinceretur, recipere ecclesiam propriamiudicatur. Si Athanasius a patriarcha suo depositus, quiade inimicitia eius conquestus est, iterato ad iudiciumrenouandum dirigitur, etsi manifesta sibi criminaofficiant, suae ecclesiae reddi precipitur: quanto magisIgnatius, qui non a patriarcha, sed ipse potius existens patriarcha, minime debuit ecclesia propria priuari et inimicis et suspectis iudicibus decernentibus expoliari?

§. 3. Veniat et facundissimus Papa noster Gelasius, hereticorumexpugnator fortissimus, et quod de Constantinopolitanis episcopis more solito tunc egrotantibus dixit, etiam nuncnobis edisserat. „Quero, inquit, „iudicium?, quodpretendunt, ubinam possit agitari? an apud ipsos, ut idem sint inimici testes et iudices? Sed tali iudicio nechumana debent committi negotia. Quod si iudicio, ubiidem sunt inimici qui iudices, nec humana debent committi iudicia , quanto minus diuina, id est ecclesiastica? Quisapiens est intelligat.

§. 4. Et reuera hinc Iustinianusinperator pius legibus suis promulgasse dinoscitur, dicens: , , Liceat ei, qui suspectum sibi iudicemputat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium recurratur." Nam quodammodo naturale est suspectorum iudicum insidias declinare et inimicorum iudicium uelle refugere.

§. 5. Hinc S. Iohannes, os aureum, conciliicontra se congregati renuit intrare collegium.

Dictum

Patet quod, etsi manifesta sunt crimina alicuius , non tamen accusatione inimici condempnandus est

PrevBack to TopNext