Quaestio 6
QUESTIO 6
Dictum
Caput 5
A conprouincialibus accusatus uel indicatus apostolicam sedem appellet.
Item Sixtus Papa [II. ep. I. ad Gratum Episcopum]. Accusatus uel iudicatus a conprouincialibus in aliqua causa episcopus licenter appellet, et adeat apostolicae sedis Pontificem, qui aut per se, aut per uicarios suos retractare eius negotium procuret. Et dum iterato iudicio Pontifex causam suam agit, alius in eius loco non ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam, quamquam conprouincialibus episcopis accusati causam episcopiscrutari liceat, non tamen diffinire inconsulto Romano Pontifice permissum est.
Caput 6
De eodem.
Item Dama sus Papa Stephano Archiepiscopo, epist. II. c. 2. Discutere episcopos et summas ecclesiasticorum negotiorum causas metropolitano una cum omnibus suis conprouincialibus, ita ut nemo ex eis desit, et omnes insingulorum concordent negotiis, licet; sed diffinire eorum atque ecclesiasticarum summas querelas causarum, uel dampnare episcopos absque huius sanctae sedis auctoritateminime licet, quam omnes appellare, si necesse fuerit, et eius fulciri auxilio oportet.]
Caput 7
Conprouinciales et metropolitani episcoporum causam audire , sed diffinire non possunt.
Item Eleuterius Papa [scribens ad Galliae prouincias, cap. 2.] Quamuis liceat apud prouinciales, et metropolitanos, atque primates episcoporum uentilare accusationes uel criminationes, tamen non licet diffinire sine huius sanctae sedis auctoritate, sicut ab apostolis eorumque successoribus multorum consensu episcoporum iam diffinitum est.Nec in eorum ecclesiis alii aut preponantur, aut ordinentur, antequam hic eorum iuste terminentur negotia. Reliquorum uero clericorum causas apud conprouinciales, et metropolitanos, et primates et uentilare, et iustefinire licet.
Caput VIII
Ante apostolicam censuram in causis episcoporum non est diffnitiua sententia ferenda.
Item Leo Episcopus urbis Romae Anastasio Episc. Tessalonicensi, [ep. LXXXII. al. LXXXIV. c. i.] Multum stupeo, frater karrissime, sed plurimum doleo, quod in eum, de quo nichil amplius iudicaueras, quam quod euocatus adesse differret et excusationem infirmitatis obtenderet, tam atrociter et tam uehementer potueris conmoueri, presertim cum, etiam si tale aliquid mereretur, expectandum tibi fuerat quid ad tua consulta rescriberemus. Sed etiam si quid graue intolerandumque conmitteret, nostra erat expectanda censura, ut nichil prius ipse decerneres quam quid nobis placeret agnosceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus karitati, ut in partem sis uocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Unde, sicut multum nos ea, que a te pie sunt curata, letificant, ita nimium ea, que perperam sunt gesta, contristant.
Caput 9
Preter conscientiam- Romani Pontificis nec concilia celebrari, nec episcopum dampnari oportet.
Item Iulius Papa orientalibus Episcopis, [ep. I.] Dudum a sanctis apostolis successoribusque eorum in antiquis decretum est statutis, que hactenus sancta et urriuersalis apostolica tenet ecclesia, non oportere preter sententiam Romani Pontificis concilia celebrariuel episcopum dampnari, quoniam sanctam Romanam ecclesiam primatum omnium ecclesiarum esse uoluerunt;et sicut B. Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum, ita et hec ecclesia suo nomine consecrata (Domino instituente) prima sit et caput ceterarum, et ad eam quasi ad matrem atque apicem omnes maiores ecclesiae causa eet iudicia episcoporum recurrant, et iuxta eius sententiam terminum sumant, nec extra Romanum quicquam ex his decerni Pontificem debere.
Dictum
Caput 10
Quorumdam depositionem, extra conscientiam Romani Pontificis factam, pro pace tollerauit ecclesia.
Hec quippe est ordinatio Dei patris tui, et hec est lex ecclesiae matris tuae, uidelicet ut omnes episcopos regni tui ad Turonensem archiepiscopum mittere non detrectes, ipsiusque iudicium postulare non dedigneris. Ipse enim est metropolitanus , omnesque episcopi tui regni eius suffraganeis sunt, sicut conscriptiones predecessorum meorum euidenter ostendunt, qui predecessores tuos, quia illos ab ipsius cura subtraxerant, forti inuectione corripere studuerunt, quamuis nec nostra scripta super hac re missadeesse uideantur. Cumque coram designato Turonicae ecclesiae presule et integro numero collegarum, id est duo-decim episcoporum, celebrato conuentu fuerint eiecti, episcopi regulariter examinati, aparueritque quod canonice fuerint eiecti, ipsis in sua deiectione manentibus, quiin locis eorum consecrati sunt poterunts utique episcopatus honore potiri. Quod si eiecti episcopi insontes fuerint declarati, his amotis, qui illis subrogati sunt, ecclesiassuas ipsi recipiant. Nam cum antecessores mei presuleseiectiones eorum episcoporum, qui ab ecclesiis suis expulsi sunt, nec admiserunt, nec approbauerunt, necipsos, qui eis subrogati sunti, uiuentibus illis legitimos episcopos dixerunt. Sane si ad Turonensem fortearchiepiscopum mittere prefatos episcopos dedignaris, stude duos episcopos de expulsis et duos de subrogatis unacum ecclesiae tuae legato ad apostolicam B. Petri sedemtransmittere, ubi, digna examinatione premissa, qui legitimiepiscopi sunt apareat, et suas ecclesias inregulariternon amittant. Nichil enim queo aliud in presentinegotio diffinire. Quia uero magna quis sit metropolitanus apud Brittannos est contentio, licet nullius memoria teneat uos in uestra regione ullam habuisse metropolita-nam ecclesiam, tamen si libet (postquam Deus omnipotens pacem inter uos et dilectum filium nostrum, Karolum regem gloriosum, constituet) facile hoc poteritis aduertere. Quod si adeo contentiosius" agere creditis, ad nostrum apostolatum destinare contendite, quatinus nostro libramine que fuerit apud uos antiquitus archiepiscopalis ecclesia luce clarius innotescat, et deinceps omni ambiguitate recisa quem sequi episcopi uestri debeant incunctanter agnoscant. Neque enim ecclesias Domini per discordias regum diuisionis aliqua pati dampnanecesse est, cum (quantum ex se est) pacem, quam predicant, seruare studeant inuicem et in omnes.
Caput 14
Nulli liceat aliarum prouinciarum iudicium expetere.
Item Innocentius [Papa ad Victricium Rothomagensem Episcopum, epist. II. c. 3.] Non liceat cuiquam, sine preiudicio tamen Romanae ecclesiae, cui in omnibus causis reuerentia debetur, relictis his sacerdotibus, qui in eadem prouincia Deiecclesias nutu diuino gubernant, ad alias conuolare prouincias uel aliarum prouinciarum episcoporum iudiciaexpeti uel pati. Quod si quis presumpserit, ab offitio cleri submotus et iniuriae reus ab omnibusiudicetur.
Caput 16
Super appellationem alteriusprouinciae iudices adire non oportet.
Item ex Romana Sinodo. Neminem exhiberi de prouincia ad prouinciam uel de comitatu ad comitatum oportet, nisi ad relationem iudicis 179 ita ut actor rei forum sequatur.