Text List

Quaestio 8

Questio 8

Caput 1

Quod autem episcopus ab uno tantum audiri uel indicari-non debeat, Zepherinus Papa testatur, [epistola I. ad Episcopos Siciliae, ] dicens :

Caput 1

Episcopus non nisi a pluribus audiatur et iudicetur.

Accusatores episcoporum omni careant suspicione, quia columpnas suas Dominus firmiter stare uoluit, non a quibuslibet agitari.

§. i. Nullum namque eorum sententia a suo iudice non dicta constringat, quia et leges seculi id-ipsum fieri precipiunt.

§. 3. Iudices duodecim quilibet episcopus accusatus (si necesse fuerit) eligat, a quibus eius causa iuste iudicetur. Nec prius audiatur, aut excommunicetur uel iudicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter uocato ad suorum primo conuentum episcoporum, per eos eius causa iuste audiatur et rationabiliter discernatur. Finis uero causae eius ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur.

§. 4. Absens uero nemo iudicetur, „quia et diuinae et humanae leges hoc prohibent.

Item Felix Episcopus dixit in Cone. Cartaginensi III .[cap. 10.]:

Caput 2

A quot episcopis audiatur episcopus , qui in reatum inciderit .

Suggero secundum statuta ueterum conciliorum, ut, si quis episcopus (quod non optamus) in reatum aliqueminciderit si fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a duodecim audiatur episcopis.

PrevBack to TopNext