Quaestio 7
QUESTIO 7
Dictum
Dictum
Tria sunt , quibus aliqui inpediuntur ne iudices fiant: Natura, uO surdus, mutus et perpetuo furiosus , etinpubes, quia iudicio carent . Lege, qui senatu motus est. Moribus, feminae et serui, non quia non habent iudicium, sedquia receptum est ut ciuilibus non fungantur offitiis. Verum , si seruus, dum putaretur liber, ex degatione sententiam dixit, quamuis postea in seruitutem depulsus sit, sententia ab eo dictarei iudicatae firmitatem tenet.
Caput 2
In Digestis tit. de postulando. Infames non possunt esse procuratores uel patroni causarum. Sunt autem tres ordines eorum, qui postulare prohibentur.
§. i. "Est autem postulare desiderium suum uel amici sui in iure apud eum, qui iurisdictioni preest, exponere, uel alterius desiderio contradicere".
§. 2. Non postulantium , ut premisimus, tres ordines sunt. Quidam prohibentur omnino postulareuel propter etatem, ut minores decem et septem annis, uelpropter casum, ut surdus, qui prorsus non audit . Alii prohibentur ne pro aliis postulent uel propter sexum, ut feminae, uel propter casum, ut utroque lumine orbati, uel propternotam turpitudinis, ut hii, qui corpore suo muliebria passisunt, nisi forte ui predonum uel hostium stuprati probentur.Similiter qui capitali crimine uel calumpniae publici iudicii sunt dampnati, uel qui operas suas locauerunt ut cum bestiis depugnarent in arena, pro aliis postulare prohibentur. His personis pro se allegare permittitur, pro alio prohibetur , nisi forte tutelam inpuberum uel curam adolescentium non affectatam, sed necessariam administrent. Pro his enim, quorum curamgerunt, eis postulare conceditur. Alii enim omnes, qui ut infames notantur, nisi pro se et pro certis personis postularenon possunt, nisi in integrum restitutionem acceperint.
§. 3. Permittitur autem eis postulare pro parente, pro patrono, patrona liberis et s parentibus patroni et patronae ; proliberis etiam suis S, fratre, sorore socero , socru, genero, nuru, uitrico, nouerca, priuigno, priuigna, pupillo, pupilla, furiosa, furiosa, fatuo, fatua, surdo, prodigo, et adolescente.
§. 4. Item pro his , quibus propter infirmitatem curatores darisolent, et qui negotiis suis aliquo perpetuo morbo super esse nonpossunt.
§. 5. Omnes autem, qui non sponte, sed necessariofunguntur offitio, sine offensa postulare possunt, etiamsi hiisunt, quibus non nisi pro se° postulare permittitur.
§. 7. Nurus et generi appellatione et soceri, et socrus, et ulteriores, quibus pro prepositio solet accedere, continentur.
§. 8. Arcentur etiam a professione aduocatorum(sicut in secundo libro Codicis, titulo de postulando inuenitur)qui sub nomine honorariorum ex ipsis negotiis, que tuenda susceperint, emolumentum sibi certae partis cum graui dampno litigatoris et depredatione poscentes inueniuntur.
§. 9. Item, siquis adeo procax fuerit, ut non ratione, sed probris putet essecertandum, opinionis suae inminutionem patietur p.
§. 10. Preterea non licet aduocato ullum contractum inire, ullam pactionem conferre cum eo litigatore, quem in propriam recepit fidem, nec ex industria iurgium protrahere.
§. 11. Apud urbemRomam etiam honoratis, qui hoc putauerint eligendum, eous-que liceat orare, quousque maluerint, uidelicet ut non ad turpeconpendium et 1 stipem deformem hec arripiatur occasio.Nam si lucro pecuniaque capiantur, ueluti abiecti atque degeneres inter uilissimos numerabuntur.
§. 12. Si uero in uno cCuditorio duo tantum uel plures pre ceteris fuerint, quorum famasit hilarior, in iudicantis offitio sit ut par causidicorum distributiofiat, et exequetur pro partibus auxilium singulorum.
§. 13. Si quis uero monitus a iudice ea excusatione, que nequeat conprobari, cuicumque parti patrocinium denegauerit, careat foro ;sciat etiam sibi numquam agendi copiam posse restitui.
§. 14. Si quis autem ex litigatoribus detectus fuerit separatim tractassecum pluribus, et aduersario suo subtraxisse paris defensionis copiam, ostendet proculdubio iniquam a se litem foueri, et auctoritatem iudiciariam a se elusam experietur ,
§. 15. Item, quamuis illi, qui causam fisci egissent, prohibeantur aduersusfiscum patrocinium prestare, tamen hodie etiam aduersus fiscumpatrocinium possunt exhibere priuatis, dum eam causam declinentsuscipere, quam tractauerant, dum fisci aduocati fuerunt.
§. 16. Item, si contra patrem pupilli causam egisti, tutor uelcurator datus eandem causam defendere non prohiberis.
§. 17. Cognitores uero ex offitio intelligantur, non ex arbitrio. Nichilenim refert, eum, qui arbitrium suscipit, an sit integraefamae, an ignominiosus.
§. 18. Filius etiam in re patris arbiteresse potest. Nam et iudicem eum esse posse plerisque placet.
§. 19. Si quis uero iudex sit, arbitrium recipere eiusdem rei, de qua iudex est, et in se conpromitti iubere prohibetur y, et si sententiam dixerit, non est danda penae persecutio. Seruusarbiter esse non ualet, libertinus potest.
§. 20. Porro infamiamultipliciter irrogatur. Aliquando enim contrahitur genere delicti declarati per sententiam, ueluti cum iudex pronunciat: iniuriam fecisti, hereditatem expilasti, calumpniatus es. Aliquandogenere penae, sicut illi, qui dampnantur in opus publicum, quipristinum quidem statum obtinent, sed dampno infamiae etiam postinpletum tempus subiciantur. Aliquando genere penae, et delictideclarati per sententiam, ueluti dum fustibus ceso per pre-conem dicitur: sicophantis, id est: „calumpniator. Aliquandoipso genere facti, ut exercentes inprobum fenus et illiciteexigentes usuras usurarum, et que intra tempus, quo morisest lugere maritum, matrimonium contrahit, et qui sciens eamuxorem duxit .
Dictum
Idem testatur Felix Papa, et eisdem uerbis. §. 1. Item in euangelio ille qui trabem gestat in oculo probatur non posse educere festucam de oculo fratris sui.
Caput 3
Qui aliorum uicia puniunt sua prius corrigere studeant.
Idem in Moralibus [lib. XIV., in Iob. cap. 15.] Qui sine peccato est uestrum, primus"in illam lapidem mittat.“ Ad aliena quippe peccatapunienda ibant, et sua reliquerant. Reuocentur itaqueintus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tuncaliena reprehendant. Hinc est, quod cum tribus Benia-min in carnis scelere fuisset obruta, collectus omnis Israel ulcisci iniquitatem uoluit, sed tamen semel et iterum in belli certamine ipse prostratus est. Consulto enimDomino, si ad ulciscendum ire debuissent, iussum estut irent, qui iuxta diuinae uocis inperium perrexit, etsemel et secundo perdidit, et tunc demum peccatricemtribum ualde feriens pene funditus extinxit. Quid est, quod in ultione sceleris inflammatur, et tamen ipse priusprosternitur, nisi quod prius ipsi purgandi sunt, per quosaliorum culpae feriuntur, ut ipsi iam mundi per ultionem ueniant, qui aliorum uicia corrigere festinant?
Caput 4
Ille de uita alterius iudicet, qui non habet in se ipso quod puniat.
Item Ambrosius super: Beati inmaculati, [sermone XX. ad uers. Miserationes tuae, Domine]. Iudicet ille de alterius errore, qui non habet quod in se ipso condempnet. Iudicet ille, qui non agat eadem, quein alio putauerit punienda, ne, cum de alio iudicat, in seferat sententiam. Iudicet ille, qui ad pronunciandumnullo odio, nulla offensione, nulla leuitate ducatur.
Et post pauca: §. i. Bonus iudex nichil ex arbitrio suo facit et domesticae proposito uoluntatis, sed iuxta leges et iura pronunciat, scitis iuris obtemperat, non indulget propriae uoluntati, nichil paratum et meditatum de domo defert, sed sicut audit, ita iudicat, et sicut se habet natura, decernit; obsequitur legibus, non aduersatur, examinat causae merita, non mutat. Discite iudices seculi, quem in iudicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem, quam sinceritatem.
Caput 5
Grauatus criminibus aliena iudicare non ualet .
Item Gregorius [praefationis in Iob c. 3. al. 6.] In grauibus peccatis quis positus, dum suis premitur, aliena non diluit.
§. 1. Cunctis enim liquet, quia, cum is displicet, qui ad intercedendum mittitur, irati animus proculdubio ad deteriora prouocatur.
§. 2. Scriptum quippe est: , , Victimae inpiorum abhominabilessunt Deo, uota iustorum placabilia. Neque enim inomnipotentis Dei iudicio quid, sed a quo datur, inspicitur.
§. 3. Hinc est enim quod scriptum est: „Respexit Deus ad Abel et ad munera eius, ad Cain uero et admunera eius non respexit.“ Dicturus quippe, quia Dominusrespexit ad munera, premisit sollicite, quia respexit ad Abel. Ex qua re patenter ostenditur, quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt.
Caput 6
Primum nosmetipsos , deinde proximos debemus corrigere.
Idem. Postulatus Dominus de peccatrice iudicare non statim dat iudicium, sed prius se inclinans deorsum digito scribebat in terra, ac sic demum quod obnixe rogatur iudicat, nos uidelicet typice instituens, ut, cum quelibet proximorum errata conspicimus, non hec antea errata reprehendendo iudicemus, quam ad conscientiam nostram humiliter reuersi digito eam discretionis solerter exculpemus, etquid in ea conditori placeat, quidue displiceat, examinatione dirimemuss, iuxta illud Apostoli: „Fratres, etsi preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto etc.
Dictum
Item, in euangelio sal infatuatum ad nichilum utile esse dicitur, nisi ut proiciatur foras et ab hominibus conculcetur. Ex quibus omnibus datur intelligi, quod criminosus alterius criminis iudex esse non potest, et se ipsum condempnat, dum in alterius crimen sententiam profert.
§. 1. Sed obicitur:Saul cum a Domino esset reprobatus, populum Dei iudicabat, et eius iudicium uniuersus populus expetebat . Item, Dauid, cum esset adulter et homicida interrogatus a propheta, sententiamin diuitem dedit, qui ouem pauperis rapuit, dicens : „ Iudicium mortis est uiro huic. Item, Salomon , cum amore muliercularum deos gentium coleret, tamen uniuersa plebs Israelitica ad eius iudicium confluebat. Sic et Achab, quamuis coleretBaal, tamen decem tribus iudicabat. Multi etiam alii tam inueteri testamento quam in nouo inueniuntur, quorum uita cumesset blasphemabitis, tamen eorum sententia, quia ex offitiosuo seruata iudiciarii ordinis integritate processit, inueniturseruata. Unde et Dominus ait in euangelio . „ Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisei etc. Hinc liquido constat, quod mali pastores, dum sententia iusti examinis aliorum crimina feriunt, sibi ipsis nocent, dum sine exemplosuae emendationis aliorum uicia corrigere curant; subditis uero prosunt, si, eorum increpatione correcti uel sententia coherciti, uitarn suam in melius commutare didicerint. Ac per hoc, dum ab ecclesia tollerati fuerint, eorum iudicium subterfugere non licet.