Text List

Quaestio 2

QUESTIO 2

Quod autem queritur, si episcopus accusationem in accusatorem uertere noluerit, an suae simplici assertioni fides sit habenda ? facile soluitur, si sanctorum Patrum auctoritas diligenter inspiciatur. Ut enim sancti Patres diffiniunt, nullius personae, quantumlibet exercitatae, confessioni fides est adhibenda, nisiconpetentes probationes adhibeat.

Caput 1

Episcopus crimen alicui obiciens, in Sinodo probet quod obicit.

Unde in IV. Cartaginensi Concilio [c. 29.] legitur : "Episcopus, si clerico uel laico crimen inposuerit, deducatur ad probationem in sinodum."

Dictum

Sed obicitur : Si se solum alieni sceleris conscium nouerit, probare illud testibus non ualet; quid ergo tunc sibi faciendum sit, ex Concilio Vasensi\l . c. 8.] sic diffinitur:

Caput 2

Episcopus non proferat quod probare non potest.

"Si tantum episcopus alieni sceleris se conscium nouit, quamdiu probare non potest, nichil proferat, sed cum ipso ad conpunctionem eius secretis correctionibus elaboret. Quod si forte correptus pertinacior fuerit, et se communioni publicae ingesserit, etiam si episcopus in redarguendo illum, quem reum iudicat, probatione deficiat, indempnatus (licet his, qui nichil sciunt, secedere ad tempus pro personae maioris auctoritate iubeatur) ille tamen, quamdiu nichil probare potest, in communione omnium, preterquam eius, qui eum reum iudicat, permanebit."

Caput 3

De episcopo, qui sibi soli dicit aliquem suum crimen fuisse confessum.

"Placuit, ut si quando episcopus dicit aliquem sibi soli proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget, non putet ad iniuriam suam episcopus pertinere, quod illi soli non creditur. Et si scrupulo propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare, quamdiu excommunicato non communicauerit suus episcopus, eidem episcopo ab aliis non communicetur episcopis, ut magis caueat episcopus, ne dicat in quemquam quod aliis documentis conuincere non potest."

PrevBack to TopNext