Text List

Quaestio 3

QUESTIO 3

Dictum

Iudicium uero archiepiscopi alterius prouinciae alicui expetere non licet .

Caput 1

Alterius parrochianum alicui iudicare non licet.

Unde Gregorius ait [responS. IX. ad Augustinum Anglorum Episcopum]: "Scriptum est in lege: „Per alienam messem transiens falcem mittere non debes, sed manu spicas conterere et manducare Falcem enim iudicii mittere non debes in ea segete, que alteri uidetur esse conmissa, sed per affectum boni operis frumenta dominica uiciorum suorum paleisexpolia, et in ecclesiae corpus admonendo et persuadendo, quasi mandendo, conuertere."

Caput 2

Quot duitates unaqueque prouincia habeat.

Item Pelagius Papa [II. ep. VIII.] omnibus Episcopis . "Scitote certam esse prouinciam, que habet X. aut XI» ciuitates, et unum regem, et totidem minores potestates sub se, et unum metropolitanum, aliosque suffraganeos X. uel XI. episcopos iudices, ad quorum iudicium omnescausae episcoporum, et reliquorum sacerdotum, ac ciuitatum referantur, ut ab his omnibus iuste consona uoce discernatur, nisi ad maiorem auctoritatem fuerit ab his, qui iudicandi sunt, appellatum. Unde non oportet, ut degradetur uel dehonoretur unaqueque prouincia; sed apud semet ipsam habeat iudices, sacerdotes et episcopos, singulos uidelicet secundum ordines suos, et quicumque causam habuerit a suis iudicibus iudicetur, et non ab alienis, id est a suae iustis iudicibus prouinciae, et nonab extraneis, nisi (ut iam est prelibatum) a iudicandis fuerit appellatum."

Caput 3

Non aliorum, sed primatis sui iudicio quisque se subiciat episcopus.

Item Nicolaus Pap Denique si Suffredus, tale in se crimen nouerat, quo recte posset episcopatu priuari, uel infirmitate se sentiebatforsitan pregrauari, qua inpeditus nullis posset proximis sua prelatione prodesse, primatis sui debuerat etnonaliorum dioceseon antistitum prestolari iudicium.Quod si quelibet ambiguitas, uel aliqua fortasse super eiusexaminatione, uel episcopatus abrenunciatione obortafuisset contentio, ex more ad apostolicam sedem referriconuenerat, et nostra in his omnibus debuerant cunctidecreta penitus expectare. Quod quia omissum hactenus dolemus, dilectissimam mihi gloriam uestram uehementer efflagito, ut iam dictus Suffredus episcopus proprio restituatur episcopio, et si quid reprehensione dignumgessit, postea uel correctione, uel digna animaduersione diffinietur.

Dictum

Est tamen casus, in quo episcopus alterius parrochianum excommunicare ualet.

Caput IV

Quando episcopus parrochianum alterius excommunicare ualet.

Unde in Concilio apud Conpendium, [c. 5.]: "Placuit pro communi utilitate , ut nullus episcoporum grauiter ferat, si eius parrochianum pro depredationiscausaalter episcopus excommunicauerit."

Caput 5

De eodem.

Item ex Concilio Mei den si, c. 2. "De illis autem, qui intra parrochiam beneficium authereditatem habent, et alterius episcopi parrochiani sunt, et de loco ad locum iter faciunt, et rapinam et depredationes peragunt, placuit, ut excommunicentur, necante ex parecia exeant, quam que perpetrarunt digneemendent. Quorum excommunicatio seniori eorum et proprio episcopo significanda est, ne eos recipiat ante, quam illuc redeant, ubi rapinam fecerunt, et ibi omnia pleniter emendent]."

PrevBack to TopNext