Quaestio 1
QUESTIO 1
Caput 2
Infames et qui culpis exigentibus ad sacerdotium prouehi non possunt, sacerdotes non accusent.
Item Adrianus Papa [in capitulis, cap. 21.] "Omnes uero infames esse dicimus, quos leges seculi infames appellant, et omnes, qui culpis exigentibus ad sacerdotium non possunt prouehi. Indignum enim est, ut illi eos accusent, qui esse non possunt quod ipsi sunt, quoniam sicut maiores a minoribus non iudicantur, ita nec criminari possunt."
Caput 3
Infames sunt qui regnum Dei consequi non ualent.
Item Fabianus Papa, [epist II. Episcopis orientalibus]. Illi, qui illa peccata perpetrant, de quibus Apostolus ait: "Quoniam qui talia agunt regnum Dei non consecuntur", ualde cauendi sunt, et ad emendationem, si uoluntarie noluerint, conpellendi, quia infamiae maculis sunt aspersi, et in barathrum dilabuntur, nisi eis sacerdotali auctoritate subuentum fuerit.
Caput 5
Sacerdotes non nisi a coequalibus accusari debent
Item Clemens Iacobo , Ierosolimorum Episcopo , [epist. I.]. "Beatus Petrus homicidas et adulteros, ac cunctos criminalibus nexibus obligatos, et qui eis coequales non erant, ab episcoporum uexatione et accusatione, docente Domino, prohibebat, et non nisi a coequalibus aliquid sibi inferre s debere docebat."
§. i. "Infames etiam omnes, et quos primates et leges seculi non suscipiunt, sed et laicos ab eorum accusatione et uexatione semperrepellere debere rogabat, et cunctos sibi subditos esse precipiebat, cunctorum sacerdotum uitam superiorem sanctioremque, ac discretam a secularibus et laicis hominibus esse, et spirituales atque sacerdotes super carnales ac laicos semper constituere et fore debere docebat, quoniam pro minimo nobis esse debet, ut a talibus arguamur et iudicemur uel ab humano die. Maiores uero a minoribus nec accusari, uel iudicari nullatenus posse dicebat, quoniam non solum hoc diuinas, sed et leges seculi inhibere docebat."
Caput 6
Qui criminosus fuerit sacerdotes accusare non potest .
Caput 7
Deo non placet qui suos seruos accusat.
Unde Anacletus Papa, [epist. I.] ait: "Si omnia in hoc seculo uindicata essent, locum diuina iudicia non haberent. Superuacuis laborat inpendiis, qui solem certat facibus adiuuare. Ideo si aliquis putat se Deo in hoc placere, quod seruos suos accusat, et utmeliores fiant dicit se hoc agere, in uanum laborat, et plus inuidiae stimulis agitatur quam karitatis, quoniam gratiae plenitudo adiectione non indiget, nec ulla requirit conmendationis augmenta."
Caput 8
Populus sacerdotes arguere uel increpare non ualet.
Item Telesphorus Papa [epistola unica, c. 3»]. "Sacerdotes, qui proprio ore corpus Domini conficiunt, ab omnibus sunt obediendi et timendi, non dilacerandi aut detrahendi, quia a quibus se Domini populus benedici, saluari et instrui cupit, nullatenus eos debet arguere, nec uulgus in eorum accusatione suscipi. Populus enimab eis docendus est et corripiendus, non ipsi ab eo, quia non est discipulus super magistrum."
Caput 9
De eodem.
Item Pius Papa, [epist. I.]. "Oues pastorem suum non reprehendant; plebs episcopum non accuset, nec uulgus eum arguat, quia non est discipulus super magistrum. Episcopi enim a Deo sunt iudicandi, qui eos sibi oculos elegit. Nam a subditis aut prauae uitae hominibus non sunt accusandi aut arguendi aut lacerandi."
Caput 10
Ne quis de se presumat, linguae malorum ex Dei precepto contra eum excitantur .
Unde Ambrosius [ad c. 22. Lucae]: "Imitare Petrum tertio dicentem: "Domine, tu scis, quia amo te."Etenim, quia tertio negauerat, tertio contetur; sed negauit in nocte, confitetur in die. Hec autem ideo dicta sunt, ut sciamus, neminem iactare sedebere. Nam et si Petrus lapsus est, quia dixit: "Etsi alii scandalizati fuerint, sed non ego", quis alius iure de se presumat? Denique et Dauid, quia dixerat: "Ego dixi in habundantia mea, non mouebor in eternum", eam sibi iactantiam obfuisse confitetur, dicens: "Auertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus"".
Caput 11
Ut boni salubriter humilientur, linguae malorum contra eos insurgunt.
Item Gregorius [lib. IX. epist. 39. ad Theoctistam Patriciam]. "Sunt plurimi, qui uitam bonorum fortasse amplius quam debent laudant, et ne qua elatio de laude subripiat permittit omnipotens Deus malos in obtrectationem et obiurgationem prorumpere, ut si qua culpa ab ore laudantium in corde nascitur, ab ore uituperantium suffocetur. Hinc est, quod doctor gentium se in predicatione curreretestatur inter infamiam et bonam famam, qui etiam dicit: "Ut seductores et ueraces""
Dictum post c. 11
Verum hac auctoritate prohibentur spirituales a carnalibus accusari, non carnales a spiritualibus. Quod ex uerbis eiusdem datur intelligi, quibus in eodem capitulo subiunxit, dicens : "Capite languescente facilius reliqua corporis membra inficiuntur, sicut scriptum est : "Omne caput languidum, et omne cor merens; a planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas". Quapropter manifestum est, diabolum (qui "sicut leo rugiens circuit, querens quem deuoret") cordibus plebium suadere, ut doctoribus atque pastoribus suis detractiones irrogent, uel accusent, ut plebes languescentes (non tenentibus pastoribus frena eorum) lasciuiant, atque in ima ruant, ut saltim sic periclitari possint. Multum uero distant dampna morum a dampnis rerum temporalium , cum ista extra nos sint , illa uero in nobis." Et infra: "Peius malum fore non existimo, quam Christianos suis inuidere sacer dotibus".
Caput 12
Deo recte famulantes persequi non licet.
Hinc etiam Felix II. ait [Episcopis in Alexandrina Sinodo congregatis]: "Quiescite, inquit sancta sinodus Nicena, et nolite persequi eos, qui recte Deo famulantur, et sincera uoluntate superna Dei mandata custodiunt, et nostris legibus subiugantur; quia non decet, ut carnales spirituale sper sequantur."
Caput 13
Subditi prelatos suos accusare non debent .
Item Anterius Papa , [epistola unica]. "Ex merito plebis nonnumquam episcopi deprauantur, quatinus procliuius cadant qui secuntur. Capite languescente cetera corporis membra inficiuntur. Deterioressunt, qui uitam moresque bonorum corrumpunt, his, qui substantias aliorum prediaque diripiunt. Caueat unusquisque, ne aut linguam, aut aures habeat prurientes, id est, ne aut ipse aliis detrahat, aut alios detrahentes audiat. „ Sedens, inquit, „ aduersus fratrem tuum loquebaris detrahendo, , , et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum/ etc. Parcant singuli detractioni linguae, custodiantque sermones suos, et sciant, quia cuncta, que de aliis loquuntur, sua sententia iudicabuntur. Nemo inuito auditori libenter refert. Offitium singulorum sit, dilectissimi, non solum oculos castos seruare, sed et linguam, nec quid in cuiusquam domo agatur alia domus umquamper eos nouerit. Habeant omnes simplicitatem columbae, ne cuiquam machinentur dolos et serpentis astutiam, ne aliorum subplantentur insidiis."
C. XV
Raptoribus deteriores episcoporum sunt detractores.
Item An a cie tu s Papa , [epist. III.]. "Deteriores sunt, qui doctorum uitam moresque corrumpunt, his, qui substantias aliorum prediaque diripiunt. Ipsi enim ea, que extra nos, licet nostra sint, auferunt; nostri quoque detractores, et morum corruptores nostrorum, siue qui aduersus nos armantur, proprie nos ipsos decipiunt, et ideo iuste infamessunt, et merito ab ecclesia extorres fiunt. Pro meritis ergo plebis sepe pastores deprauantur ecclesiae, ut procliuiuscorruant qui secuntur,"
Dictum post c. 16
Caput 17
Que personae infames habeantur.
De his Stephanus Romanae Ecclesiae Episcopus scribit Ylario , [ep. I. c. i.] dicens: "Infames esse eas personas dicimus, que pro aliqua culpa notantur infamia, id est omnes, qui Christianae legis normam abiciunt, et statuta ecclesiastica contempnunt; similiter fures, sacrilegos et omnibus capitalibus criminibus irretitos; sepulcrorum quoque uiolatores, et omnes, qui aduersus Patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur; similiter et incestuosos, homicidas, periuros, raptores, maleficos, ueneficos, adulteros, de bellis publicis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere, aut facultates ecclesiae auferunt iniuste, et qui fratres calumpniantur, aut accusant et non probant, et qui contra innocentes principum animum ad iracundiam prouocant, et omnes anathematizatos uel pro suis sceleribus ab ecclesia repulsos, et omnes, quos ecclesiasticae uel seculi leges infames pronuntiant. Hii nimirum omnes, nec serui ante legitimam libertatem, nec penitentes, nec bigami, nec illi, qui curiae deseruiunt, uel non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem uel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt, aut furiosi manifestantur, hi omnes, inquam, nec ad sacros gradus debent prouehi, nec isti, nec liberti nequesuspecti, neque rectam fidem uel dignam conuersationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare, nec ad accusationem seu ad testimonium ullatenus iuste recipi possunt."
Caput 19
Accusatores et personas, quas leges seculi non admittunt, ecclesiasticae quoque repellunt.
Item Eusebius Papa, [epist. I. ad Episcopos Galliae]. "Nos sequentes Patrum uestigia pro saluatione seruorum Dei, quascumque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his inpugnandi alterum nos licentiam submouemus, et nullae accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis, que legibus seculi prohibentur."
Caput 21
Dubium est, an sciens auarus, an nesciens hereticus grauius peccet.
Sed hoc an generaliter accipiendum sit, Augustinus non diffinit , [lib. IV. de Baptismo contra Donatistas, c. 5.] dicens : "Quero ergo, quis peccet grauius, qui nesciens here-sim incurrerit, an qui sciens ab auaritia, id est ab ydolatria non recesserit? Secundum illam regulam, qua peccata scientium peccatis ignorantiae preponuntur, auarum conscientias uincit in scelere. Sed si, forte hoc faciat in heresi ipsius sceleris magnitudo, quod facit in auaritia scientis admissio, hereticus nesciens auaro scienti coequatur."
Dictum post c. 21
Verum hoc Augustini, et illud de infamium accusatione, de his intelligendum est, , quos constat esse hereticos, non de his, qui se negant in heresim lapsos. Hic autem in omnibus religiosus aparens, dum se negat hereticae communionis aliquando macula infectum, infames atque alios huiusmodi a sua accusatione ipse repellit. §. t Hec licet ratione niti uideantur, exemplo tamen lesae maiestatis uana intelligantur , ad cuius accusationem dum socius initae factionis admittitur, non queritur, an cogitare contra animam principis sit maiestatem ledere, sed an aliquis de nece eius tractauerit.
Caput 22
Unde Inpp. Honorius et Arcadius in nono libro Codicis, titul, ad, legem Iuliam maiestatis, [leg. 5., ] scripsisse leguntur . "Si quis cum militibus uel priuatis, barbaris etiam, scelestam inierit factionem, aut factionis ipsius susceperit sacramentum uel dederit, de nece etiam uirorum illustrium, quiconsiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam (nam et ipsi pars nostri corporis sunt) uel cuiuslibet postremo, qui nobis militat, cogitauerit, (eadem enim seueritate uoluntatem sceleris, qua effectum , puniri iura uoluerunt ), ipse quidem, utpote maiestatis reus, gladio feriatur , bonis eius omnibus fisco nostro addictis. Filii uero eius, quibus uitam inperatoria specialiter lenitate concedimus, (paterno enim deberent periresuplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii, criminis exemplametuuntur ), a successione omnium proximorum habeant uralieni, testamentis extraneorum nichil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos semper paterna comitetur, ad$ nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perueniant, sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus et sit mors solatium et uita suplicium. Denique iubemus etiam notabiles esse infamiaS sine uenia, qui pro talibus umquam apud nos interuenire temptauerint."
§. 1. "Sane, si quis exhis in exordio initae factionis, studio uerae laudis accensus, ipse prodiderit factionem, et premio a nobis et honore donabitur . Is uero, qui usus fuerit factione, si sero , tamen incognita adhuc consiliorum archana patefecerit, absolutione tantum ac uenia dignus habebitur “."
Caput 23
Unde Inppp. Valentinianus, Valens et Gratianus lib. IX. Cod. tit. ad l. Iui. maiest. [ 1 . Nullus] ; "Nullus omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis fidicularum tormenta offeruntur, militiae, uel generis, aut dignitatis defensione uti prohibeatur, excepta tantum maiestatis causa, in qua sola equa omnibus conditio est."
On this page