Text List

Quaestio 3

QUESTIO 3.

Dictum

Quod archiepiscopus clericos sui suffraganei illo inconsulto dampnare ualeat uel absoluere, sic uidetur posse probari. Sicut totius episcopatus ecclesiae in potestate sunt episcopi, sic etecclesiae totius arcliiepiscopatus ad diocesim pertinent archiepiscopi. Vocantur enim episcopi a metropolitano in partem sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Sic quippe uices suas eis inpertit, ut potestatem suam sibi non adimat. Unde et sineeius consilio nichil eis agere licet, sicut in Concilio MartiniPapae legitur [c. 4.] :

Caput 1

Nec episcopi sine meiropolitani consensu , nec ille sine eorum consensu aliquid agere debet.

Per singulas prouincias oportet episcopos cognoscere metropolitanum suum, et ipsum primatus curam suscipere, nichil autem agere reliquos episcopos pretereum, secundum quod antiquitus a patribus nostris constitutum continetur in canone. Propter quod et metropo-politanus nichil presumptiue assumat absque consilioceterorum.

Caput 2

Sine meiropolitani conscientia extra suam diocesim nichil agat episcopus.

Item ex Concilio Antio ceno, [c. 9.] Per singulas prouincias episcopos singulos scire oportet, episcopum metropolitanum, qui preest, curam et sollicitudinem totius prouinciae suscepisse. Propter quod admetropolitanam ciuitatem ab his, qui causas habent, concurratur. Quapropter placuit eum et honore precellere, et nichil ultra sine ipso reliquos episcopos agere secundumantiquum Patrum nostrorum canonem, nisi hoc tantum, quod uniuscuiusque ecclesiae per suam diocesim conpetit.Unumquemque enim episcopum oportet habere suae diocesis potestatem, ut regat et gubernet secundum con-petentem singulis reuerentiam, et prouidentiam gerat omnisregionis, que sub ipsius est ciuitate, ita ut etiam ordinare ei presbiteros et diaconos probabili iudicio liceat, etde singulis ipsius regionis causis cum moderatione etpondere disceptare. Ultra autem nichil agere permittitur citra metropolitani episcopi conscientiam, nec metropo-litanus sine ceterorum aliquid gerat consilio sacerdotum.

Dictum

Nisi forte episcopi yconomos in ecclesia sua ordinare contempserint.

Unde in VII. Sinodo [c. ii.J legitur :

Caput 3

Metropolitanus constituat yconomos, quos episcopus habere neglexerit.

Cum simus debitores omnes sacras regulas custodire, et eam, que dicit in unaquaque ecclesia yconomos essedebere, modis omnibus inuiolabilem conseruare debemus. Et si quidem unusquisque metropolitanus in suaecclesia constituerit yconomum, bene utique. Sinautem, exauctoritate propria Constantinopoleos episcopislicentia est preponendi yconomos in eius ecclesia. Similiter et metropolitanis, si episcopi, qui sub eis sunt, nonsategerint yconomos statuere m suis ecclesiis Id ipsumautem seruandum est etiam in monasteriis.

Dictum

Probatur illud idem exemplo Apostoli, qui fornicat orem Corinthium satanae inpenitentem tradidit, postea penitentem ecclesiae reconciliauit , hoc tantum scribens Corinthiis in prima et secunda epistola, ut excommunicato non communicarent, et reconciliato socia karitate copularentur. Sed contra probatur auctoritate multorum.

Ait enim Iginus Papa, [epist. I. c. 2.J:

Caput 4

Metropolitanus sine episcoporum presentiam alicuius eorum non audiat causas .

Saluo in omnibus Romanae ecclesiae priuilegio nullus metropolitanus absque ceterorum omnium conprouincialiumepiscoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irritae erunt aliter actae, quam in conspectu omniumeorum uentilatae, et ipse, si fecerit, coherceatur a fratribus.

Caput 5

De eodem.

Item Anicius Papa [Episcopis Galliae, c. i.] Archiepiscopus nichil de episcoporum causis autaliis communibus causis iuxta statuta apostolorum absquecunctorum illorum agat consilio, nec illi assumant, nisiquantum ad suas pertinet parrochias, sine suo consensu, quoniam tali gaudet concordia Altissimus, et gloriatur inmembris suis.

Caput 6

De eodem.

Idem [in eadem epist. c. 3.] Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit, etsine omnium conprouincialium presentia uel consilioepiscoporum aut causas eorum, aut alias causas (nisieas tantum, que ad propriam suam pertinent parrochiam) agere, aut eos grauare uoluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps presumere audeat. Si uero incorrigibilis eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum iuditia referri precepta sunt, eius contumacia referatur, ut uindicta de eo fiat, et ceteri timorem habeant.

Caput 7

De eodem.

Item Calix tus Papa [Episcopis Galliae, epist. II. c. 3.] Nullus primas, nullus metropolitanus diocesiani ecclesiam uel parrochiam, aut aliquem deeius parrochia presumat excommunicare uel iudicare, aliquidue agere absque eius consilio uel iudicio;sed hoc obseruet, quod ab apostolis, ac patribus etdecessoribus nostris est statutum, et a nobis confirmatum; id est: si quis metropolitanus episcopus (nisi quod adsuam solummodo propriam pertinet parrochiam) sine consilio et uoluntate omnium conprouincialium episcoporumextra aliquid agere temptauerit, gradus sui periculosubiacebit, et quod egerit irritum erit et uacuum. Sedquicquid de conprouincialium episcoporum s causis, eorumque ecclesiarum, et clericorum, atque seculariumnecessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cumomnium i consensu conprouincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima etconcordi administratione, sicut Dominus ait: „Non ueniministrari, sed ministrare, “ et alibi: „Qui maior estuestrum erit minister uester.“ Similiter et ipsi conpro-uinciales episcopi cuncta cum eius consilio (nisi quantum ad proprias pertinet parrochias) agant iuxta sanctorumconstituta Patrum, ut uno animo, uno ore concorditersancta glorificetur Trinitas in secula.

Caput 8

In suffraganei parrochia nichil absque eius consilio metropolitanus agat.

Item Nicolaus Rodulfo, Bituricensi Archiepiscopo. Conquestus est apostolatui nostro frater noster Sige-bodus archiepiscopus Narbonensis, quod clericos suos eo inuito ad iudicium tuum uenire conpellas, et de rebus adecclesiam suam pertinentibus eo inconsulto quasi iure patri-archatus tui disponas, cum hoc nec antiquitas (cui Patressanxere reuerentiam) habeat, et auctoritas sacrorumcanonum penitus interdicat, nisi forte pro causis, queapud se terminari non possunt, ad te quasi ad patriarcham suum prouocauerint per appellationes, uel si episcopus suus decesserit, res ecclesiae suae tuo iudicio dispensare uoluerint. Primates enim uel patriarchasnichil priuilegii habere pre ceteris episcopis, nisi quantumsacri canones concedunt et prisca consuetudo illis antiquitus contulit, diffinimus, ita ut secundum Nicenas regulassua priuilegia seruentur ecclesiis , preterquam si apostolica sedes aliquam ecclesiam uel rectorem ipsius quolibetspeciali priuilegio decreuerit honorare.

Caput 9

De eodem

Item Beda super Apocalips in: „Et angelo ecclesiae Ephesi scrjibe. Episcopo scribit, de cuius manu peccata requirit subditorum, nec sine eius consilio subditos iudicare debeat.

Dictum

Sola enim Romana ecclesia sua auctoritate ualet de omnibus iudicare; de ea uero nulli iudicare permittitur.

Unde Nicolaus Papa [ad Michaelem Inperatorem in epistola, cuius initium: "Proposueramus“

Caput 10

Apostolicae sedis iudicium a nemine est retractandum.

Patet profecto sedis apostolicae (cuius auctoritate maius non est) iudicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio, iuxtaquod Innocentius Papa Rufo et ceteris episcopis perThessaliam constitutis scribens ait: „Nemo umquam apostolice culmini (de cuius iudicio non licet retractari manusobuias audacter intulit, nemo in hoc rebellis extitit, nisi quide se uoluit iudicari , “ et B. Papa Gelasius: „Necde eius (id est Romanae ecclesiae) canones umquampreceperunt iudicari iudicio, sententiam que illius constituerunt non oportere dissolui, cuius potius sequendadecreta mandauerunt.“

Caput 11

Ab aliis dampnatos uel excommunicatos apostolica soluit auctoritas.

Item Anastasius Patriarcha Felici Papae [II.]. Fuit semper uestrae apostolicae sedis licentia iniuste dampnatos uel excommunicatos potestatiue suaauctoritate restituere, et sua eis omnia reddere, et illos, quieos condempnauerunt aut excommunicauerunt, apostolico punire priuilegio, sicut etiam nostris et anterioribus nouimus factum temporibus.

Caput 12

De eodem .

Item [ibidem paulo inferius]. Antiquis regulis censitum est, ut quicquid (quamuis in remotis aut in longinquo positis prouinciis) supereorum querelis aut accusationibus ageretur, non priustractandum uel accipiendum esset, quam ad notitiam almaesedis uestrae esset deductum, ut huius auctoritate, iuxta quod fuisset pronunciatio infirmaretur autfirmaretur.

Caput 13

Prima sedes nullius iudicio subiaceat .

Item Innocentius Papa Nemo iudicabit primam sedem, iustitiam temperare desiderantem. Neque enim ab augusto, neque ab omni clero, neque a regibus, neque a populo iudex iudicabitur.

Caput 14

De eodem.

Item Symacus Aliorum hominum causas Deus uoluit terminare per homines, sedis istius presulem suo sine questione reseruauit arbitrio. Voluit B. Petri apostolisuccessores celo tantum debere innocentiam, et subtilissimi discussoris indagini inuiolatam habere conscientiam. Nolite existimare eas animas inquisitoris s non habere formidinem, quas Deus pre ceteris suo reseruauit examini. Non habet apud illum reus de allegationis nitore subsidium, quando ipsorum factorum utiturteste quo iudice. Dicas forsitan, talis erit conditioanimarum omnium in illa disceptatione; replicabo, uni dictum: „Tu es Petrus, et super hanc petram edifi-cabo ecclesiam meam, et quecumque solueris superterram erunt soluta et in celis.“ Et rursus sanctorumuoce, pontificum dignitatem sedis eius factam toto orbeuenerabilem, dum illi quicquid fidelium est ubique submittitur, dum totius corporis caput esse designatur. De hacmihi per Prophetam dictum uidetur: , , Si hec humiliatur, ad cuius fugietis auxilium? et ubi relinquetis gloriam uestram?

Caput XV

De eodem.

Item Anteros Papa [ad Episcopos prouinciarum Beticae et Toletanae] Facta subditorum iudicantur a nobis: nostra uero a Domino iudicantur.

§. i. Deteriores sunt qui uitam moresque bonorum corrumpunt his, qui substantias aliorum prediaque diripiunt.

Caput 16

De eodem.

Item Gelasius [ad Faustum legatum ]. Ipsi sunt canones, qui appellationes totius ecclesiae ad huius sedis examen uoluerunt deferre. Abipsa uero numquam prorsus appellare debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota ecclesia iudicare, ipsam adnullius conmeare iudicium, nec de eius umquam prece-perunt iudicari iudicio, sententiamque eius constitueruntnon oportere dissolui, cuius potius 'sequenda decretamandauerunt &.

Caput 17

De eodem.

Idem omnibus Episcopis. Cuncta per mundum nouit ecclesia, quod sacrosancta Romana ecclesia fas de omnibus habet iudicandi, neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio. Siquidem adillam de qualibet mundi parte appellandum est: ab illaautem nemo est appellare permissus.

§. i. Sed necilla preterimus, quod apostolica sedes sine ulla precedente Sinodo et soluendi quos sinodus iniquadampnauerat, et dampnandi, nulla existente Sinodo, quosoportuit habuerit facultatem, et hoc nimirum pro suo principatu, quem B. Petrus apostolus Domini uoceet tenuit semper et tenebit.

Caput 18

Idem Episcopis per Dardaniam constitutis. Cuncta per mundum nouit ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum sedes B. Petri apostoli ius habeat resoluendi, utpote que de omni ecclesia fashabeat iudicandi etc .

Caput 19

De eodem.

Item Sixtus Papa [II.] Ispaniorum Episcopis, [epist. II. cap. 4.] Fratres, quos timore terreno iniuste dampnastis, scitote a nobis iuste esse restitutos, quibus ex auctoritate omnia, que eis ablata sunt, integerrime reddi precipimus, si non uultis et uos et principes uestri a collegio nostro etmembris ecclesiae separari.

Caput 20

Cuiuslibet ecclesiae clericos Papa ualet ordinare.

Item Stephanus Episcopus Walberto Patriarchae. Nunc uero iterato scribimus tibi, nolentes alicuius ecclesiae priuilegium infringere, licet apostolica prerogatiuapossimus de qualibet ecclesia clericum ordinare: desine iam cuiuspiam zelo Cumensis ecclesiae antistitem protelare, quia, si protelaueris et eum consecrare iam tociensmonitus non maturaueris, proculdubio consecratus abibit.

Caput 21

De eodem.

Item Nicolaus Papa Michaeli Inperatori [in epistola, cuius initium: "Proposueramus “]. Per principalem igitur beatorum Petri et Pauli, de qua supra exposuimus, potestatem et iushabemus non solum in monachos, uerum etiam inquoslibet clericos de quacumque diocesi, cum necesse fuerit, ad nos conuocare, atque ecclesiasticis exigentibus oportuni-tatibus inuitare.

Dictum

Sed aliud est quod ex temeritate assumitur presumptionis, aliud quod ex necessitate geritur Jcaritatis. Cum suffraganei archiepiscoporum subditis suis ad malum fauere ceperint, atque circa eorum correctionem s negligentes extiterint, tunc licet metropolitanis preter illorum uoluntatem et ligandosdampnare, et reconciliandos absoluere. Cum uero episcopi zelodiuinae Jcaritatis accensi bonos uerbo et exemplo edificant , malorum- uicia aspera increpatione redarguunt, absquetalium consilio non licet metropolitanis in eorum parrochia aliquid agere uel disponere. Unde in fine capituli Martini Papae non simpliciter dictum est: „nichil agat, sed cum determinatione , , nichil presumptiue assumat absque eorum consilio, ut uicium presumptionis uideatur inprobatum , non offitium Jcaritatis. Sic et Apostolus , quia Corinthios uidit negligentes circa correctionem fornicatoris , sua auctoritateillum dampnanit. Iohannes uero, quia episcopum Ephesiorum uidit paratum ad corrigenda uicia subditorum, sine eius auctoritate illos corrigere noluit, sed illum tantum de eorum correctione admonuit.

PrevBack to TopNext