Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum quilibet homo potens uti libero arbitrio teneatur voluntatem suam voluntati divinae universaliter in volito conformare

finali salute sua: et per consequens potest licite velle saluari.

⁋ Ad primum dicendum quod verbum Aug. intelligendum est de eo cui non constat mortem patris volitam esse a deo voluntate beneplaciti: quamuis enim quis videat patrem mori: et ob hoc possit scire deum velle voluntate signi quod est permi sio: quod ille moriatur: non constat tamen sibi quod deus velit voluntate beneplaciti. Si autem constaret dico quod ipse peccaret si deliberate vellet eum non mori. Si autem indeliberate et voluntate naturalis compassionis: aut non peccaret aut non grauiter.

⁋ Ad primam contra secundam conclusionem: nego consequentiam. ad probationem dicendum quod taliter peccans et sciens voluntatem dei: vtique debet velle et sibi placere debet: quod ei subtrahat de tunc gratiam: et quod pro tunc ipse non est in gratia: et hoc ideo qui sic est rectum et deo placitum: sed non sequitur ex hoc ergo debet velle non esse in gratia: quia in isto consequente importatur quod absolute debeat velle: et pro tunc et pro quolibet tempore non esse in gratia: quod est falsum.

⁋ Ad aliud supposito quod talis reuelatio possit a deo fieri: quod est dubium satis: et aliqui negarent: dicendum videtur quod nisi deus vellet huiusmodi hominem non velle suam damnationem: et hoc sibi constaret: ipse sciens dei voluntatem debet contentari: et velle quod deus eum damnaret. Ex quo sic esset placitum deo: et hic actus procederet ex maxima dilectione dei: et non esset culpabilis. sed laudabilis. Et vlterius videtur dicendum quod in tali casu non esset sibi licitum orare pro finali salute sua: sed simpliciter de diuino iudicio contentari. Et huic fauet dictum Aug. 2i. de ci. dei. vbi eius sententia est: quod pro nullo viuente finaliter reprobato: si de eius reprobatione ecclesia esset certa oraret vt saluaretur. Et intelligenda sunt in casu: in quo quis esset certus: sic deum absolute et non solum conditionaliter velle.

⁋ Ad primum principale responsum est.

⁋ Ad 2m neganda est consequentia quia contingit: quod aliquis peccat volendo quod vult deus: non quia illud non vult: sed quia non recto fine et debitis circumstantiis illud vult: sicut contingit de iudeis: nec valet probatio: quia talis non tenetur ad peccandum: quia non tenetur ad volendum illud eo modo quo illud volendo peccat.

⁋ Ad 3m etiam consequentia est neganda: quia deum creare animam antichristi et hominem eam creare non est idem volitum: et ideo non sequitur: deus vuls creare etc. et homo non tenetur velle creare etc. ergo non te netur se conformare deo in volito. Nam cum dicitur. deus vult creare: subintelligitur se scilicet deum. vnde sensus est: quod deus vult se creare animam antichristi. Et in alia parte est sensus: quia homo non tenetur se velle hominem crea re etc. sed vtique sicut deus vult se creare: sic homo tenetur velle deum creare animam antichristi: et similiter de aliis a deo volitis que sciuntur a deo esse volita. dicendum est vt in omnibus voluntas nostra sit diuine voluntati conformis. Eo prestante qui super omnia benedictus in secula seculorum Amen.

⁋ Explicit lectura primi sententiarum fratris Gregorum de Arimino: sacri ordinis heremitarum sancti Aug. Theologie professoris praecellentissimi prioris generalis quondam prefati ordinis: Qui legit Parisius anno domini. 13. 44. Per venerabilem sacre Theologie bachalarium fratrem Paulum de genam ano Nuperrime et quandiligentissime cast gata et sue pristine integritati restituta¬

PrevBack to Top

On this page

Quaestio 1