Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum voluntas divina necessario semper impleatur.
VIDETVR primo quod non, quia dici tur prima ad Thimot. 2. quod Deus vult omnes homines saluos fieri, sed constat quod aliqui damnantur, ergo &c
AD OPPOSITVM arguo per illud quod habetur Ester. 15. Domine iniditione tua cuncta sunt posita, & non est qui tuae possit re sistere voluntati.
RESPONDEO quod quamuis voluntas diuina tespectu eorum, quae sunt extra se contingenter determinetur ad alteram partem contradictionis, postquam tamen in instanti suae aeternitatis supponitur determinata, necessario, & infallibiliter implebitur, & quod ita sit apparet euidenter per hanc rationem.
Si voluntas Dei, quae supponitur iam determinata non impleretur, hoc esset altero duorum modorum, puta, vel quia de vna parte contradictionis ad alteram se mutaret, vel quia aliquod impedimentum ei obuiaret, Primum non potest poni, nam cum Deus sit penitus immobilis, non potest cadere mutatio in sua voluntate. Secundum etiam non potest poni, quia cum Deus ipse sit omnipotens, vt supra patuit, nullum impedimentum pont obuiare, quod per ipsum non possit tolli; qua propter sequitur, quod sua voluntas, quae ia supponitur determinata, necessario impleat
Intelligendum tamen, sicut dicebatur superius, quod rectitudo diuinae praedestinationis non tollebat indeterminationem liberi arbitrij, ita in proposito determinatio diuinae voluntatis non tollit dictam indeterminationem.
Praeterea sciendum, quod illud, quod ma cimum dubium facit in hac quaestione, est verbum Apostoli adductum in arguendo ad quaestionem. Et ideo D. P. Aug: in libro enchyridion circa finem conatur exponere prae fatum locum, & de ipso duplicem dat expositionem.
Prima est, quia dicit quod ibi est distributio accommoda, ita quod istud signum distributiuum, omne, non distribuit pro omnibus hominibus generaliter, sed accommodatur ad distribuendum pro solis illis, qui saluantur, vt sit talis sensus, Deus vult omnes homines saluos fieri, quia omnis, qui saluatur, saluatur eo volente, quemadmodum si diceremus, Magister docet omnes pueros, non quia omnes doceat, sed quia omnes qui discunt, eo docente discunt
Secundo exponit, quod istud signum distributiuum, omne, non distribuit ibi pro singulis generum, sed pro generibus singulorum, vt sit sensus, Deus vult omnes homines saluos fieri, quia vult ex omni genero aliquos saluari.
Exponitur etiam praedictum verbum aD. Damasceno lib. 2. cap. vltimo dicente Deus vult omnes homines saluos fieri voluntate antecedente, non autem consequente, per voluntatem uero antecedentem, & consequenten non intelligit diuersas voluntates, sed vnam, & eandem aliter, & aliter acceptam, nam voluntas Dei dicitur antecedens prout respicit ea, quae sunt omnibus hominibus consequentia; dicitur vero consequens prout respicit ea, quae sunt isti, vel illi propria, nam quia communia praecedunt propria, voluntas diuina prout respicit ista communia conuenienter dicitur antecedens, prout vero quasi secundario respicit propria conuenienter dicitur consequens Communia vero omnibus hominibus sunt duo.
Primum quidem ipsa natura humana, quae secundum totam suam speciem apta est ad beatitudinem, & ideo inquantum diuina voluntas respicit naturam humanam in omnibus hominibus, quae secundum totam suam speciem apta est ad beatitudinem, sic vult omnes hamines saluos fieri, voluntate antecedente, inquantum vero respicit istud, & illud indiuiduum secundum propria opera, in quibus differunt, sic dicitur quod voluntate consequente non vult omnes homines saluos fieri.
Secundum vero in quo omnes homines communicant, sunt auxilia omnibus tributa, vt liberum arbitrium, praecepta, consilia, prohibitiones, exortationes, & huiusmodi, uae ad salutem conferunt, inquantum vero diuina voluntas respicit ista omnibus conuenientia, consequenter vult omnes homines saluos fieri, & ista est voluntas antecedens; Inquantum vero eadem voluntas respicit auxilia specialia, quae non obtinentur ab omnibus, eo quod nonnulli ponant obicem, sic non vult omnes homines saluos fieri, & ista est voluntas consequens
On this page