Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput decimum

1

Titulus huius capituli est repetitio et congregatio angelice bone ordinationis. Repetuntur enim brevius que dicta sunt diffusius. Et recolliguntur in uno capitulo que recitata sunt in multiloquio. Quia videlicet bona ordinatio angelorum dicitur purgari, illuminari et perfici, idest habundatiori et significatiori et vivificatiori gratia dotari. Item per primam secunda et per secundam tertia Ierarchia sursumagi et per tertiam nostram doceri, ut per tale documentum proficiat ad eternum delectamentum iuxta uniuscuiusque facultatem. Que tanto est maior in quolibet quanto maiori potitur lumine.

2

Collectum est igitur, etc. usque ad illud: Et omnem, etc., talis est sensus: Superius diximus quod summa Ierarchia celestium mentium ab ipsa deitate gubernata, eo quod ad ipsam inmediate extenditur, occultiore et clariore principalis deitatis illuminatione purgatur, illuminatur et perficitur: occultiore quidem tanquam magis intima et magis simplificativa et unificativa; clariore autem tanquam prius emanante a claritate divina et celestibus mentibus prius apparente et magis universali et magis ad primum principium effusa. Ab hac vero prima Ierarchia sursumagitur ad Deum secunda Ierarchia secundum ipsius possibilitatem. Et a secunda tertia. Et a tertia nostra Ierarchia sursumagitur ad Deum qui est superprincipale principium et consummatio omnis Ierarchie. Et hoc secundum eandem legem quam ordinat divinus principatus in sursumactione angelica. Verumptamen iuxta quod Deum decet et nostre Ierarchie possibile est. Omnes autem celestes animi sunt manifestativi superiorum seriatim, v. gr. infimi angeli sunt manifestativi archangelorum et ordinum superiorum et sic de aliis. Item summi angeli idest seraphin sunt manifestativi ipsius deitatis que movet eos. Et cherubin sunt manifestativi ordinis seraphin et sic deinceps secundum singulorum ordinum proportionem. Et commode id possunt agere ordines singuli quia divina plenitudo, cuncta armoniace disponens, cuilibet Ierarchie vel ordini angelorum vel hominum habundanter providet et distribuit in scientiis et virtutibus. Unde quilibet ordo vel persona ierarchica sursumactionem et operationem sibi constitutam potest efficaciter perficere.

3

Et omnem, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Patet ex predictis quod quelibet Ierarchia distinguitur in tres ordines, scilicet primum, medium et infimum. Et preterea quilibet ordinum distinguitur in tres partes, continendo in se primas et medias et ultimas virtutes. Quod colligitur ex eo quod dicit Isaias: Unum seraphin clamasse ad alterum, ostendens plane quod ille qui clamavit, docuit eum cui clamavit. Et ita ostendit quod in eodem ordine alii aliis distribuunt divinam cognitionem, scilicet superiores inferioribus. Addam etiam ex habundanti non inconvenienter quod unaqueque mens angelica vel humana bene ordinata habet in sua singulari persona speciales primas et medias et ultimas ordinationes et virtutes addictas secundum unamquamque thearchicam personam et habet in se sursumactiones ierarchicarum illuminationum manifeste distinctas et ordinatas iuxta proportionem suarum virium naturalium, secundum quas sursumactiones unusquisque angelus vel homo ierarchicus participat, secundum propriam capacitatem, supercastissimam Dei purgationem, et superplenum eius lumen, et perfectionem ipsius, que prevenit et causat omnem creatam perfectionem. Nichil enim est quod sit per se ipsum perfectum aut quod non indigeat aliena perfectione, nisi solus Deus, qui est plenitudo universalis et habet universalem plenitudinem propria virtute et natura et auctoritate. Que omnia habet ante omnia et super omnia.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Decimus