Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput nonum

1

Titulus huius capituli est de principatibus, archangelis et angelis et de postrema ipsorum Ierarchia. In hiis enim ordinibus continetur infima Ierarchia. Que videlicet in primis substantiis ipsius docet erga maiores sues reverentiam exhibere, ut per humiliationem possit Deo placere. Qui enim maiori suo non vult esse subiectus, non potest a Deo esse dilectus. Nam et pater filium suum laudavit, quando ipse filius se sub homine humiliavit. Secundus vero ordo, idest archangelorum, secretiora revelat misteria, quia ipsi maiora recipiunt lumina. Nam quanto maior est illuminatio, maior esse debet revelatio. Tertius vero, idest angelorum, docet de minoribus, quia ultimus participat illuminationibus. Hinc est quod per manus angelorum lex data esse dicitur. Quia lex apud omnes communis habetur. Et ne parvipendas hanc gratiam, scito legem tanto esse altiorem in sententia, quanto communior est in litteratura.

2

Reliquus est nobis, etc. usque ad ilud: Sanctorum autem, etc. talis est sensus: Tractemus deinceps de ultima Ierarchiarum que continet principatus, archangelos et angelos. Nomen ergo principatuum significat principalitatem mentium illius ordinis respectu inferiorum, et qui ordinatione convenienti principali virtuti, quantum est in infima Ierarchia deducunt archangelos et angelos ad Deum, qui est superprincipalis princeps, et ipse ad eumdem convertuntur et quas adducunt, et se, secundum singularum capacitatem, Deo conformant, et per ornatum suarum principalium virtutum supersubstantialem divine ordinationis principatum quodam modo representant.

3

Sanctorum autem, etc. usque ad illud: Principatuum, etc. talis est sensus: Nomen archangelorum, qui cum principatibus in eadem Ierarchia ordinantur, significat eos medium ipsius Ierarchie habere ordinem, scilicet inferiorem principatibus et superiorem angelis. Iuxta quod quelibet Ierarchia habet et primas et medias et infimas virtutes. Sic ergo medius ordo archangelorum communicat utrique ordini sue Ierarchie: Ordini principatuum, quantum et ipse convertitur principaliter ad supersubstantialem principatum, Deum, et illi secundum suam possibilitatem reformatur. Et angelos inferiores simplificat ordinate invisibiliter eos reducendo ad Deum. Ordini autem angelico communicat, in quantum revelativus est celestium, divinas quidem illuminationes Ierarchie suscipiens per alias virtutes superiores se, et easdem nuntians angelis, et per angelos manifestans hominibus secundum capacitatem uniuscuiusque divinitus illuminatorum. Angeli enim, ut dictum est, completive terminant inferius omnes Ierarchias celestium mentium. Iuxta quod infima proprietas celestium ordinum eis ex nominis significatione attribuitur et illi a nobis specialiter vocantur angeli potius quam superiores. Qui tamen celestia manifestant, eo quod ipsorum principatus manifestius quantum ad nos, exercetur familiarius mundo. Ut enim dictum est, prima Ierarchia que occulto Domino pre ceteris appropinquat, occultius regit Ierarchiam secundam. Secunda vero Ierarchia manifestius regit tertiam, quam ipsa regatur a prima, sed occultius quam infima regat Ierarchiam ecclesiasticam.

4

Principatuum vero, etc. usque ad illud: Si autem aliquis, etc. talis est sensus: Infima Ierarchia, que continet principatus, archangelos et angelos, inmediate presidet ecclesiastice Ierarchie, ita tamen quod ordo principatuum, mediantibus archangelorum et angelorum; et archangelorum ordo, mediante ordine angelorum; angelorum vero ordo proprie et inmediate, ut secundum regiminum seriem ordinate fiant ad Deum sursumactio et conversio et communio et unitio. Et quidem divini luminis distributio a Deo indita est omnibus Ierarchiis angelicis et humanis, ordinatissime superveniens ad communicandum omnibus personis ierarchicis. Hinc est quod sacra scriptura ostendit nostram Ierarchiam regi ab infimo ordine, idest angelorum, dicente angelo ad Danielem. Consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, idest iudaici. Et iterum: Nemo est adiutor meus in hiis omnibus nisi Michael princeps vester. Ostendit etiam sacra scriptura aliis nationibus gentium preesse alios sanctos angelos. Unde in Deuteronomio: "Constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel", idest sanctorum angelorum.

5

Si autem aliquis, etc. usque ad illud: Etenim, etc. talis est sensus: Si quis tamen querat, quomodo soli hebrei eo tempore per fidem illuminati sunt, ex quo alie nationes habuerunt rectores sanctos angelos, sicut et ipsi: Respondemus quod non fuit culpa vel defecfus in angelis recte gubernantibus alias nationes gentium de eo quod ipse gentes ydolum coluerint, sed in ipsis gentibus, que propriis motibus decidentes et aversi a doctrina inspiratonis angelice, qua Deum cognoscere et colere invitabantur, tum propter carnales voluptates, cum propter mentis superbiam, quam conceperant ex hiis, que recta de Deo cognoverant, ex quibus etiam ratione convincebantur quod Deus sit merito summe venerandus. Sed cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis etc. Quod autem non angeli custodes sed ipsi ydololatre de errore suo sint accusabiles, colligitur ex eo quod ipse populus hebreorum tam ab angelis quam a lege et prophetis instructus, propria aversione aberravit. Iuxta illud Osee: Scientiam Dei repulisti etc. Et Ieremie: Abierunt in voluntatibus suis. Eodem. X. Non audiemus te sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro. Item non sunt culpandi angeli custodes de humana pravitate quia non est suum cogere nos invitos ad bona; utimur enim libero arbitrio quod est simpliciter incoactum nec nostre virtutis est divinorum luminum revelationem acquirere vel extorquere. Sed unus et simplex et semper eodem mode se habens et omnem intelligibilem et creatam simplicitatem incomparabiliter excedens, fons eterne sapientie de quo Eccli. 1. Fons sapientie verbum Dei in excelsis; omnibus intellectibus superradiat; et iuxta intellectualiter videntium dissimilitudinem et varietatem, de plenitudine luminis sui singulis, aut nullam participationem sibi eos conformantem distribuit, aut participationes differentes, scilicet parvas aut magnas, obscuras aut claras, secundum quod mentes maius aut minus in fontem illum extenduntur et magis aut minus capaces illius luminis efficiuntur.

6

Etenim quod, etc. usque ad illud: Hoc autem, etc. talis est sensus: Quod non solum hebreis, sed nec aliis gentibus, ex quibus et nos sumus qui ad infinitam et copiosam divini luminis superhabundantiam tempore gratie omnibus parate expositam per fidem respeximus, non prefuerunt demones sed quod sit omnium unum principium et ad illum sursumagebant sancti angeli, singuli de singulis gentibus suo regimini commissis divinitus, eos qui ipsorum angelorum inspirationes recipiebant et sequebantur: exemplo Melchisedech colligi potest, qui fuit summus sacerdos Dei amantissimus, non alicuius ydoli, sed Dei altissimi, qui vere est. Theologi enim sapientes Dei non tantum vocant Melchisedech amicum Dei sed et sacerdotem ut vere prudentibus aperte significent quod non solum ipse ad verum Deum erat conversus, sed et aliis tanquam Ierarcha ducatum prebebat reducendis ad veram et solam principalem deitatem.

7

Hoc autem, etc. usque ad illud: Sed et eloquium, etc. talis est sensus: Hoc commemoramus tibi episcopo et prudenti scienti scripturas sacras quod divina provisio, que omnibus providet, et divina potestas, que omnibus dominatur et curam habet omnium, deferebat per visiones ymaginaria[s], Pharaoni Egyptiis presidenti et principi babiloniorum per angelum sanctum sibi et regno suo presidentem, remedia quibus curaretur, et subiceretur populus divine voluntati. Unde et in Daniele dicitur: Est enim Deus in celis revelans misteria. Et famuli veri Dei, idest Ioseph et Daniel, erant a Deo constituti eisdem temporibus illis gentibus doctores et interpretes visionum ymaginariarum, formatarum in dictis principibus ab ipsis angelis et eorum regnis presidentibus, angelice annuntiationis a Deo primo principe revelate sanctis viris Ioseph et Danieli Deo proximis per medios angelos. Unum est enim omnium principium ad essendum et providentia ad gubernandum. Et nunquam arbitrandum est quod vera et principalis deitas, quasi per particularem sortem, principetur iudeis, aliis vero gentibus propria auctoritate dominentur aut angeli boni equales in suis potestatibus aut sibimet oppositi, aut demones.

8

Sed et eloquium etc. usque in finem capituli talis est sensus: Illa scriptura Deuteronomii, que dicit: "Constitui terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel", sic est intelligenda, non quasi Deus inter se et alios deos dividat principatum hominum, sibi in propria hereditate assumendo solam gentem Israel quam ipse fecerit et rexerit, sed quod una et singulari divina universorum providentia omnes hominum nationes ad procurandam earum salutem sub singulis sanctis angelis eas ad celestia provocantibus ordinante, solus pene preter omnes nationes ante tempus incarnationis populus Israel ad cognitionem et illuminationem veri Dei conversus est. Unde et scriptura ostendens dictum populum Israel a vero Deo hereditarie possessum per fidem et specialem cultum dicit: Pars autem domini populus eius. In quo ostendit pupulum Israel, sicut et alias nationes, divinitus ordinatum esse sub quodam sancto angelo, dicendo Michaelem esse ducem populi iudaici, ut per ipsum reduceretur ad cultum unius principii universorum, plane per hoc nos docens unam esse universalem providentiam universarum invisibilium et visibilium virtutum intellectualiter supercollocatam omnibus. Omnes autem angelos sanctos, qui in singulis gentibus presunt vel president, ad ipsam tanquam ad proprium principium iuxta singulorum electorum capacitatem extendere cos, qui inspirationes suas acceptarent et inmitarentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Nonus