Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput undecimum

1

Titulus huius capituli est quare omnes celestes substantie communiter virtutes celestes vocantur. Quia videlicet quod omnes angeli communiter a Deo habent, non tam est ex dono divine bonitatis quam ex merito proprie virtutis, nec solum habent virtutem in affectu vel habitu sed etiam in actu. Unde quicumque sunt, virtus sunt. Habent enim in substantia incorruptibilitatem. In affectu semper mobilitatem et in actu perfectibilitatem. Quorsus ergo te veritas in angelis? Tutamentum tibi in eis est, quia totum quod in ipsis est, virtuosum est.

2

Hiis autem determinatis, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Querendum est deinceps propter quam causam omnes angelicas substantias cuiuscumque ordinis consuevimus vocare celestes virtutes. Nec est hic reddenda ratio quam supra diximus: Omnes videlicet celestes mentes recte vocari angelos, cum infimus omnium celestium ordinum sit ordo angelorum, et superiores habent inferiorum virtutes et illuminationes, unde denominantur. Siquidem ordo virtutum superior est quattuor aliis ordinibus. Unde propter hanc rationem non possunt illi quattuor inferiores communicare nomen virtutum, quia non eadem plenitudine virtutes et illuminationes earum participant. Unde predicte questioni sic respondemus ad ostendendum quod nulla confusio inducitur proprietatibus aut distinctivis nominibus angelicorum ordinum per hoc quod omnes celestes animi vocantur virtutes. Et quelibet mens celestium secundum supermundanam celestium rationem habet hec tria, scilicet substantiam, virtutem et operationem. Quando ergo aut aliquas mentes celestes aut celestes virtutes illas de quibus loquimur, sic vocamus quasi per expressionem suarum spiritualium substantiarum aut virtutum, a quibus easdem sic denominamus. Hoc enim faciendo, non intendimus subiectis ordinibus attribuere proprietatem virtutum in ea plenitudine in qua ordo virtutum eam possidet. Quod esset convertere retrorsum et confundere gradus ordinum angelicorum. Ut enim sepe diximus et recte, superiores ordines habent sanctas proprietates subiectorum habundantius quam ipsi subiecti. Inferiores vero non in ea plenitudine habent scientias et virtutes, in qua et superiores. Sed particulariter participant secundum singulorum capacitatem illuminationibus ad illos delatis per superiores.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput Undecimum