Text List

Prev

How to Cite

Angelica Hierarchia, Caput decimum quintum

1

Titulus huius capituli est quid significent angelicarum virtutum ymagines, quid igneum, quid humane forme, quid oculi, quid nares. Anima enim humana a Deo creata est perfectibilis. Perficitur autem scientia et virtute, cognitione et dilectione. Non potest autem venire in cognitionem invisibilium nisi per manuductionem sensibilium. Unde sacra scriptura quasi magistra prudentissima per descriptionem rerum materialium, que nobis cognite sunt, sub quodam sublucenti speculo ostendit nobis virtutes substantiarum intellectualium, ut scilicet que nobis ignota sunt, per cognita fiant nota. Et quia inter ceteras creaturas insensibiles ignis est efficacior, et homo super omnes est prestantior, ideo et illius efficaciam et istius prestantiam divina scriptura summis substantiis attribuit, ut ex dignitate descriptionis intelligatur nobilitas ipsarum conditionis. Nec solum ex dignioribus sensibilibus fit descriptio sed etiam ex indignioribus, ut ex primo occursu offensus animus contemplantis virtuosum aliud in eis intelligat, per quod divinum occultum capiat affectus intelligentie supervolantis.

2

Age igitur, etc. usque ad illud: Incipiendus, etc. talis est sensus: De cetero requiem concedentes oculo nostro intellectuali et contemplationibus angelice sublimitatis difficile contemplabilis, inspiciamus divisibiles et multarum partium varias formationes angelicas in scripturis per sensibilia symbola. Rursus vero ab ipsis tanquam ymaginibus, deflectamus mentis oculum ad investigandam celestium mentium simplicitatem per sensibilium collationem. Attende autem tibi in primis quod, iuxta sensibiles descriptiones in scripturis et earum intellectualem expositionem, celestes substantie quandoque describuntur ierarchice regere, quandoque ierarchice regi. Et postreme alias regere et prime regi ierarchice, et habere primas et medias et postremas virtutes diversis respectibus. Nec per hoc aliqua inducitur confusio ordinibus angelicis. Confusio autem esset si diceremus quasdam celestes substantias ierarchice regi a suis superioribus et regere ierarchice easdem a quibus ipse reguntur. Aut iterum quod alique superiores substantie regerent inferiores et ab eisdem ierarchice regerentur. Si autem dicamus aliquas substantias regere inferiores et regi a suis superioribus, nullum est inconveniens: Unde secundum hoc in sacris scripturis recte ostenditur per sensibilium descriptiones quod substantie celestes diversis respectibus dicuntur participare et primis et postremis virtutibus eo quod ipse ad superiores conversive extendantur et circa se ipsas fortiter convolvantur proprias virtutes conservando. Et ad inferiorum provisionem procedunt communicando eisdem sue virtutis participatione. Quod quidem convenit omnibus celestibus substantiis, aliis quidem plenius, aliis autem particularius, ut sepe dictum est.

3

Incipiendus est autem, etc. usque ad illud: Etenim, etc. talis est sensus: Deinde inter misticas expositiones sensibilium formarum primo inquirendum est propter quam causam sacra scriptura pene super omnes formas sensibiles utitur proprietatibus ignis ad invisibilium significationem. Si quidem Daniel ponit rotas igneas. Ezechiel vero animalia ignita. Mattheus vero viros sicut igne fulgurantes. Ipse etiam Ezechiel cumulos carbonum attribuit celestibus substantiis. Et in Danieli dicitur fluvius igneus et rapidus egredi a facie Dei. Et ibidem dicitur thronus eius flamme ignis. Et primas intelligentias ostendit scriptura esse incendentes per hoc quod vocat eas seraphin. Et ignis proprietatem et operationem ibidem eis attribuit in purgatione Isaie. Et omnino in designatione celestium sive superiorum sive inferiorum scriptura convenienter, honorat proprietates ignis. Unde inter omnia sensibilia arbitror ignem efficacissime significare celestia et divina. Ipsa enim supersubstantialis non formabilis Dei substantia in multis locis scripture figuratur per ignem tanquam habentem proprietates multas significativas divinorum invisibilium, quantum possibile est fieri ymaginibus sensibilibus. Unde in Deuteronomio et in Malachia Deus ignis dicitur.

4

Etenim ignis, etc. usque ad illud: Hec igitur etc., talis est sensus: Ignis quidem sensibilis occulto quodam modo per omnes sensibiles substantias est conspersus et per omnia penetrat et tamen ab omnibus segregatur et per effectum est splendens et secundum suam substantiam est occultus et ignotus, non adhibita materia per quam manifestat propriam operationem. Item teneri non valet propter mobilitatem et subtilitatem. Item secundum substantiam suam oculis carnalibus est incontemplabilis. Item universis elementis supereminet. Item eis quibus ingignitur, propriam operationem inducit. Item variativus est. Item sui ipsius traditivus omnibus quocumque modo sibi approximantibus. Item est renovativus. Item incircumvelate illuminativus. Item est visui inpenetrabilis, mundus, discretivus, invariabilis, sursumferens, acute penetrans, altus. Non recipiens ignominiosam subiectionem. Semper mobilis. Eodem modo mobilis. Motivus aliorum. Conprehensivus aliorum. Non totaliter conprehensibilis aliis. Nullo indigens. Latenter augmentativus sui ipsius. Et in adhibitis sibi materiis per effectum manifestans sue occulte virtutis magnitudinem. Item est activus, potens, universis invisibiliter presens. Neglectus videtur non esse. Contritione vero quasi quadam inquisitione naturaliter provocatus, subito per effectum manifestatur, et rursus subito per effectum manifestatur, et rursus subito fit inconprehensibiliter inpalpabilis. Item copiosissimis traditionibus sui in nullo diminuitur. Multas etiam alias poterit quis invenire proprietates ignis familiariter significantes divinas operationes, quantum fieri potest, per sensibiles ymagines.

5

Hec igitur scientes, etc. usque ad illud: Adolescentis autem, etc., talis est sensus: Hoc attendentes theologi qui sacras scripturas scripserunt, frequenter celestibus substantiis proprietates ignis attribuunt per hoc significantes divinam ipsarum conformitatem et Dei imitationem, quantum eisdem est possibile. Describuntur etiam angeli in forma humana, eo quod homines habent vim intellectivam; et quia habent oculos ita sitos, ut libere sursum respiciant et figuram rectam et sursum erectam et secundum naturam principantur aliis animalibus et ea regunt et dirigunt. Et secundum sensibiles virtutes inferiores sunt; secundum vero mentis virtutem et rationalem scientiam et libertatem arbitrii quod cogi non valet, omnibus animalibus preeminent.

6

Possibile est autem secundum partes singulas humani corporis excogitare ymagines convenientes ad significationem celestium virtutum v. gr. ut oculi humani dicantur significare in celestibus mentibus clarissimum respectum ad divina lumina. Item quia teneri sunt et refugiunt offendicula et humidi tanquam omnis forme susceptibiles et conformes et acute mobiles, significant mundam et apertam susceptionem divinarum illuminationum sine repercussione vel lesione.

7

Item vis olfactiva significat in celestibus animus susceptibilitatem divine suavitatis super mentem bene olentis et vim discernendi per scientiam et evitandi contraria.

8

Virtus autem audibilis significat virtutem angelicam participativam et susceptivam divine inspirationis et cognitionis.

9

Vis autem gustativa significat susceptibilitatem satietatis intelligibilium alimentorum et profectuum provenientium ex divinis alimentis.

10

Vis autem tactibilis significat scientiam discernentem ea que naturam iuvant, ab his que ledunt.

11

Palpebre vero et supercilia significant vim custoditivam intellectuum Dei inspectivorum.

12

Adolescentis autem, etc. usque ad illud: Ala autem, etc. talis est sensus: Etas adolescentie vel iuventutis significat vivificam angelorum virtutem semper convalescentem.

13

Dentes vero virtutem divisivam perfectioris luminis cuilibet superiori menti inditi et ipsam nutrientis ad communicandum inferiori. Quelibet enim mens celestis intellectuale lumen sibi a superiore infusum provisiva virtute dividit tanquam portiones a massa et multiplicat ad sursumactionem inferioris secundum singulorum capacitatem.

14

Humeri autem et brachia et manus significant virtutem operandi et eiusdem virtutis executionem et executionis effectum in inferioribus.

15

Cor autem significat vitam, que boniformem distribuit propriam vivificam virtutem electis.

16

Pectus autem, ubi sedes est roboris et custodia spiritualium, significat fortitudinem nulla violentia subicibilem et custoditivam vivifice distributionis predicte quasi ex corde procedentis.

17

Dorsa autem significant continuam coniunctionem omnium virtutum, que germinant bona opera et omnes bonos motus, sicut ex spina dorsi quasi prodeunt et pullulant omnes coste.

18

Pedes vero significant virtutem motivam acute penetrantem, et velocem, semper tendentem in divina. Unde legitur in Isai quod duabus alis velabant pedes, ubi datur intelligi quod seraphin habebant alas in pedibus quibus velabant pedes Domini, sicut ostenditur in pictura parietum.

19

Ala autem, etc. usque ad illud: Rursus autem, etc. talis est sensus: Ala sursum fert avem et etiam est acuta in summitate et in aere suspendif et iter facit donec longe a terra separet et significat virtutem mentis sursumactivam et acute penetrantem et in celestibus et eternis pergentem. Iuxta illud Eccli. Girum celi etc. et segregantem mentis apicem ab omni sensibili. Levitas vero alarum significat mentis virtutem ab omni terrenitate expeditam et totam mundam et ab onmi deorsum trahente liberam, alta petentem.

20

Nuditas vero et discalciatio in celestibus mentibus significat quod libere sunt et facile absolvuntur, immo omnino deteneri nequeunt ab aliqua inferiori actione vel occupatione, et quod exteriora sensibilia eis non applicantur, ntec adherent, et quod divine simplicitati secundum creature possibilitatem assimilantur. Sed rurstis, quod sacra scriptura, que tota in simplici virtute unitur, in sententiarum varietate multiplicetur, quandoque animos celestes nudatos vestiri ostendit. Unde in Zach. Auferte, ab eo vestimenta sordida. Et paulo post: Induerunt eum vestibus, etc. Et Dan. Vidi virum vestitum lineis. Vasa etiam deferre ut in Ezech.

21

Ostendamus etiam quid significent vestes et ministeria, que celestibus mentibus attribuuntur. Vestis siquidem splendida et ignea significat earumdem mentium conformitatem ad Deum iuxta ignis proprietates supra eodem assignatas, anogogice intellectas. Specialiter propter virtutem lumen dandi et accipiendi.

22

Splendor autem eis attribuitur, ut dicitur in Mr. et in Mattheo. Est autem necessaria talis expositio, ne quis suspicetur propter tales attributiones in celestibus mentibus que semper quiescunt, aliquam esse temporalem varietatem et quietis interpolationem. In quibus est unum simplex lumen quod, tanquam fons luminis, omnes intellectualiter illuminat.

23

Vestis autem sacerdotalis significat virtutem adducendi angelos vel homines ad implendas divinas voluntates. Que prius eos latebant et ad totius vite spiritalis sanitatem vel sanctitatem.

24

Zone vero significant virtutem servandi et firmiter coadunandi proprias virtutes et gratias spirituales per incrementum proprie et aliene perfectionis spiritualiter pullulantis, sicut zona cingit vestes ne defluant et contringit ventrem in quo sunt virtutes nutritive, ad hoc ut quilibet celestis animus in se ipsum convertatur et sic simplificetur per virtutum spiritualium indissipabilitatem. Significat etiam zona virtutem celestis animi, circa se ipsum decenter, incessabiliter, uniformiter convolvendi, sicut zona circa corpus circumvolvitur nec decidit.

25

Rursus autem, etc. usque ad illud: Dicat autem aliquis, etc. talis est sensus: Virge autem significant in celestibus mentibus virtutem et prudentiam bene regendi et ad Deum ducendi subditos et quelibet negotia sibi celitus iniuncta certo moderamine temperandi et sine delicto conducendi. Quia reges et iudices qui virgas et sceptra portant, talia faciunt vel facere debent. Lancee vero et secures, scilicet vasa interfectionis, significant virtutem separandi reprobos ab electis vel peccatum ab anima et acute discernendi inter bonum et malum et melius et optimum et efficaciter conplendi operationes suas. Instrumenta autem mensurandi et edificandi significant virtutem inchoandi virtutes vel bonam conversationem et proponendi et perficiendi. Et iuxta hunc modum intelligenda sunt quecumque attribuuntur Deo vel celestibus animis pertinentia ad inferiorum sursumactionem vel conversionem ad Deum per providentiam superiorum. Quandoque autem instrumenta corporalia angelis attributa significant iudicia divina in homines exercenda. Quedam autem significant divinam castigationem. Unde Ieremias: Virgam vigilantem ego video. Quedam punientem iustitiam, ut in Ezechiele. Quedam liberationem ab angustia aut finem discipline aut revocationem prioris benevolentie aut additionem novorum donorum parvorum aut magnorum, sensibilium aut intelligibilium. Et generaliter animus perpicax sciet familiariter coaptare sensibilia signa intelligi bilibus virtutibus.

26

Dicat autem aliquis, etc. usque ad illud: Sed quoniam, etc., talis est sensus: Quod autem angeli vocantur venti, significat velocem ipsorum actionem et ad omnia sine mora fere transeuntem et motum ipsorum expedite deferentem inferiora superioribus vel superius et superiora inferius.

27

Angeli siquidem extendunt inferiores superius et in eis superiores influunt inferioribus et summi movent medios ad provisive influendum divina lumina inferioribus, communicando proprias illuminationes, secundum singulorum capacitatem. Item nominatio venti qui est: quasi spiritus aeris, significat conformitatem celestium mentium ad ipsam deitatem. Habet enim ventus ymaginariam formam divine operationis, sicut ostendimus in Symbolica Theologia, in anagogica expositione quatuor elementorum, quorum unum est aer qui divinas operationes significat, in quantum habilis est movere alia et germina terre provocare, et quod velociter operatur et quod non valet detineri, quod subito incipit moveri et subito cessat. Et nos causam vel motus sui vel cessationis non cognoscimus, nec videmus quo se occultat. luxta quod de Deo scriptum est in Iob: Si venerit ad me non videbo eum, et si recesserit non intelligam. Et in Ioh. III. Spiritus ubi vult spirat, etc.

28

Nomine etiam imbrium designantur angeli in scripturis que implentur lumine radii isolaris, sicut angeli lumine divino occulte superradiante. Quorum primi primam divini luminis apparitionem intus sine exteriori iactantia suscipiunt et eam ad inferiores copiose secundum ipsorum capacitatem deferunt, secundario, sicut nubes lumen intra se suscipiunt et deorsum transmittunt. Alia etiam ratione nubes angelis comparantur, quia nubes effundunt pluvias quas sinibus humidis continent, per quas terre virentia pullulant, vivificantur, crescunt et maturescunt, et ita terre fructus vivificantur; ita etiam angeli habundantiam celestis sapientie suscipientes et continentes, eam ingignunt inferioribus et inflammant et augent et perficiunt et sursumagunt eos.

29

Quod autem eris et electri forma et forme lapidum pretiosiorum angelis attribuuntur, sic est intelligendum ut nomine electri cuius color medius est inter colorem auri et colorem argenti et ita quodam modo utrumque continet, quantum vero ad colorem auri, significat in angelis splendorem indeficientem, non valentem destrui vel etiam diminui vel aliquo modo maculari; quantum vero ad colorem argenti significat in eisdem claritatem celestium in se splendidam et alios illuminantem. In ere autem ratione coloris sui idem quod in igne vel auro significalur.

30

In variis autem lapidum coloribus, per albedinem qui est color splendidus, intelligitur celestium mentium splendor, per ruborem ignis misteria, per flavum colorem misteria aurei coloris, per pallorem iuventutem, idest inmarcescibilitatem semper convalescentem. Iuxta hunc modum in qualibet specie invenitur anagogica expositio sursumactiva mentium nostrarum.

31

Sed quoniam, etc. usque ad illud: Sed nisi ad sermonis, etc., talis est sensus. Quoniam de hac materia videtur sufticienter dictum, consideremus deinde qua ratione ferarum et aliorum animalium forme angelis attribuantur: Figura ergo leonis significat in angelis virtutem alios regendi et ducendi in Deum et fortitudinem spiritualem non valentem aliqua violentia coherceri, et quod assimilatur secundum suam possibilitatem illi occultissime et ineffabili divine maiestati, eo quod secretissime in Deum tendunt. Iuxta quod a luce Dei secretissima, ad perveniendum in ipsam, illuminantur et suscitantur, sicut leo, venatores timens, vestigia sua cauda obliterat. Et de Deo dicitur in Psalmis: In mari via tua, etc. Et ad Romanos: "O altitudo", etc.

32

Figura autem bovis significat fortitudinem et convalescentiam et virtutem aperiendi quasi per sulcos mentes inferiorum ad susceptionem celestium carismatum copiose influentium et divinam in eis cognitionem augmentantium. Cornua autem bovis significant defensionem et robur, quia cornu tuetur bovem et est came robustius.

33

Figura vero aquile significat regalem dignitatem et sublimem ascensum in divina et velocem volatum contemplationis et virtutem penetrandi perspicaciter, sobrie, agiliter et prudenter ad haustum divine dulcedinis, qui recte roborat et nutrit. Significat etiam virtutem exercendi contemplationes suas sine omni offendiculo recte et inflexibiliter per suavissimas et perspicacissimas suarum contemplabilium virtutum suscitationes ad copiosissimum et lucidissimum radium eterne sapientie quem Deus pater emittit in plenitudine spiritualis luminis et fervoris sicut sol est quedam plenitudo et fons corporalis luminis et fervoris. Iuxta quod aquila a longe escam subtiliter videt et ad eam velociter et directe conpositis alis volat et irreverberata acie solis radios intuetur.

34

Equorum autem figura significat quod angeli Deo obediunt et ad omnem ipsius flectuntur voluntatem, sicut equus freno, agitur. Albedo autem equorum significat angelos splendidos esse et divino lumini pre omnibus assimilatos. Iuxto quod albedo color est clarissimus. Nigredo vero significat in eis secretam occultationem, quia nigredo color est obscurissimus. Rubor vero in eis significat virtutem igneam et activam. Omnes vero colores medii inter albedinem et nigredinem significant in eis iunctionem claritatis et occultationis per virtutem occultandi claritatem et declarandi occulta et coniungendi superiores inferioribus dum vel superiores inferioribus influunt vel inferiores ad superiores conversive extenduntur.

35

Sed nisi ad sermonis, etc. usque ad illud: Inspiciendum, etc. talis est sensus: Nisi vitaremus tractatus prolixitatem, dictorum animalium particulares proprietates et omnes eorum naturales formas et figuras celestibus mentibus adaptavissimus, aliter scilicet attribuendo ipsis celestibus ea que sunt in animalibus, ut per furorem qui est in animalibus, intelligendo in angelis fortitudinem, a qua furor maxime distat et est remotissima figura; et per animalium carnalem concupiscentiam, spiritualem in angelis Dei amorem. Et, ut brevius dicatur, omnes sensus corporeos et multiplices animalium partes, reducendo ad inmateriales intellectus et uniformes virtutes celestium animorum. Sufficiant autem sapientibus non solum ista que diximus, sed etiam unius forme vel figure anagogica expositio que sit suo significato dissimilis, ad consimilium figurarum consimilem expositionem.

36

Inspiciendum, etc. usque ad illud: Reliquus, etc. talis est sensus: Attendenduum est nobis quod scriptura attribuit celestibus substantiis, Dan., fluvios et Ezech., rotas et currus sibi coniunctos. Fluvius autem igneus rapidusque qui egreditur a facie eius, idest antiqui dierum, significat plenitudinem divini luminis et fervoris a patre luminum procedentis que celestibus substantiis elargitur, copiosam et indesinentem esse affluentiam spiritualium donorum et spirituale nutrimentum. Ex quibus in ipsis fluentis vivifice caritatis incrementum generatur. Currus autem propter materialem ipsorum coniunctionem significat communionem gratie et glorie, dignitatis et omnium celestium luminum coniuncturam celestium mentium que coordinantur in ipsa Ierarchia vel Ordine. Rote autem prompte se elevantes que leguntur ante faciem suam ire et non reverti et in directum ire, ut in nullam partem declinarent, et elevari sursum, ut dicitur in Ezechiele, significant in celestibus substantiis virtutem semper proficiendi sursum in divina indeclinabiliter et directe, ut earum contemplationes quasi circulares propter eternorum interminabilitatem semper sursum intellectualiter dirigantur. Potest etiam et alius sensus anagogicus in descriptione rotarum intelligi, dicente Ezechiele rotas istas volubiles, audiente me, ubi greca lingua sonat: revolutiones et revelationes. Mentes siquidem celestes que et rotis et igni conparantur, sempiterno motu revolvuntur circa summum bonum et revelant occulta, inferiores sursumagendo, sublimia declarando, deferendo lumina a superioribus ad inferiores.

37

Reliquus etc. usque in finem libri talis est sensus: Ostendamus deinceps quid significet gaudium quod angelis attribuitur, cum ipsorum gaudium non sensibile sit, sicut nostrum quod recedendo affligit et assidue deficit. Unde per gaudium et epulationem que angelis attribuitur de perditorum inventione et errantium correptione ad Deum et salvatione, significatur exultatio angelorum divino gandio et conformis et copiosa et ineffabilis, qua semper replentur, quam etiam viri sancti adhuc in carne mortali constituti aliquando merentur gustare mediantibus divinis illuminationibus.

38

Hec igitur que de sensibilibus invisibilium descriptionibus scripsimus, non plenarie invisibilia manifestant sed nobis conferunt et illuminant, ne ymaginariis descriptionibus animos defigamus, nichil ultra vel superius querentes, sed discamus per dicta etiam in aliis figuris sensibilibus investigare invisibilem virtutem. Si autem obicis quod non de omnibus angelicis virtutibus, operationibus et ymaginibus que in scripturis tanguntur, specialiter tractavimus in hoc libro, respondemus quod hoc verum est et quadruplici de causa plura de hiis pretermisimus tum quia diligens, tractatus de celestibus Ierarchiis nostram excedit scientiam et magis indigemus de ipsis ab alio doceri quam docere; tum quia ex hiis que dicta sunt, alia pretermissa que consimilem habent intelligentiam et difficultatem, intelligi possunt; tum etiam ut compendiosam mensuram tractatui nostro provideremus; tandem ut occultum quod nostram superat scientiam per silentium veneremur. Unde in Proverb, dicitur: "Gloria Dei est celare verbum", etc.

PrevBack to Top