Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum anima uegetabilis et sensibilis sint forme tantum uel forme et hoc aliquid composite ex quo est et quod est

[lec3 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum anima uegetabilis et sensibilis sint forme tantum uel forme et hoc aliquid composite ex quo est et quod est.

Ostenditur autem quod sint forme et substantie per duas rationes, quarum prima talis est: forma que est forma tantum nichil habet preter illud quod habet cum materia, et non habet a materia operationem preter illam quam habet cum materia, et ideo non mouet sine materia, nec mouet materiam, in qua est, set simul cum sua materia mouet aliam materiam respectu cuius cum sua materia est hoc aliquid. Ergo necesse est quod forma que mouet sufficienter sit forma hoc aliquid uel substantia. Set anima est huiusmodi secundum omnem sui differentiam, ergo anima uegetabilis et sensibilis sunt forme et substantie.

Secunda ratio talis est: omnis forma uel substantia in qua est distinctio potentiarum actiuarum et passiuarum est hoc aliquid, quia soli illi quod est substantia et hoc aliquid competit distinctio. Set anima uegetabilis et sensibilis habent potentias actiuas et passiuas distinctas, ergo sunt forme et substantie que sunt hoc aliquid.

Ad oppositum due sunt rationes, prima talis est: omnis substantia que est hoc aliquid habet principia sufficientia in suo genere. Set anima uegetabilis et sensibilis non habent principia sufficientia in suo genere per que stent, quia sic haberent proprias operationes, et sic essent separabiles, ergo non sunt substantie hoc aliquid.

Secunda ratio hec est: ex corpore et anima fit unum, sicut ex cera et figura. Set unio cere cum figura est uera unio compositionis que est ex materia et forma. Ergo ex anima et corpore resultat compositio ex materia et forma, set nichil ex quo cum altero resultat compositum sicut cum materia uel forma est hoc aliquid, ergo anima nullo modo est substantia que sit hoc aliquid.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod quidam posuerunt quod anima uegetabilis et sensibilis sint forme tantum et non forme et substantie que sint hoc aliquid. Posuerunt autem animam intellectiuam esse formam et substantiam que est hoc aliquid, et in quantum est forma posuerunt ipsam esse separabilem. Dicendum est autem quod anima uegetabilis et sensibilis sunt forme et substantie que sunt hoc aliquid, sicut ostendunt rationes ad hoc posite. Determinare uero utrum in eis differat quo est et quod est alterius est negotii in quo determinatur de principiis substantiarum corporalium, set intelligendum est quod hoc aliquid multis modis dicitur: uno modo dicitur hoc aliquid substantia composita ex uera materia et ex uera forma, sicut homo. Alio modo dicitur hoc aliquid quodlibet singulare siue simplex siue compositum, et sic materia signata est hoc aliquid, id est, singulare. Tercio modo dicitur hoc aliquid res que per quam essentiam complete mouet et operatur et est completa licet non componatur, et sic anima uegetalis et sensibilis est hoc aliquid tamen sicut in aliis spiritualibus differt quo est et quod est, ita et in istis.

Ad rationes in contrarium respondendum est, et primo ad primam, quia substantia completa est duobus modis: uno modo est substantia completa cuius principium dependet a materia corporali et que habet radicem in materia corporali et coartatur secundum exigentiam partis materie corporalis, et sic talis non est separabilis et tales sunt anima uegetabilis et sensibilis. Alia est que non habet radicem in materia nec sua principia, set solum dependet ab eo quantum ad exitum et quantum ad quasdam operationes et talis est separabilis et talis est anima intellectiua.

Ad secundam rationem dicendum est quod unio anime cum corpore est tribus modis: una est sicut materie cum forma, et secundum hanc comparatur anima ad corpus sicut cera ad figuram et e conuerso, et de hac loquitur Aristoteles, et secundum hanc est anima forma et ab hac solum habet quod sit forma. Alia est unio eius cum corpore tanquam unio substantie spiritualis cum substantia corporali uel spirituali et a qua distat per essentiam et ab hac habet anima quod sit hoc aliquid. Tercia est sicut motoris cum mobili et ab hac habet anima similiter, quod sit completa et hoc aliquid, quia secundum hanc distat a corpore per substantiam et sic anima uegetabilis et sensibilis est forma et hoc aliquid.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3