Quaestio 4
Quaestio 4
De anima intellectiua utrum ipsa sit forma et hoc aliquid ita quod in ea differat quo est et quod est
[lec3 q4] Circa quartam questionem sic proceditur, et queritur de anima intellectiua utrum ipsa sit forma et hoc aliquid ita quod in ea differat quo est et quod est. Ostenditur autem quod sic per duas rationes, quarum prima talis est: omnis substantia completa et fixa cuius existentia est ita hic quod non extenditur alibi est habens in se aliquod principium coartationis per quod existentia coartatur hic ita quod non extenditur alibi. Set anima intellectiua coniuncta corpori et separata a corpore et etiam quelibet intelligentia et substantia spiritualis preter primum est huiusmodi, ergo quelibet substantia spiritualis habet in se principium coartationis. Principium autem coartationis est materia et non forma, quia forma nata est multiplicari et extendi in infinitum, ergo in intelligentia uel in anima est aliquod possibile uel materia quod est principium sue existentie in illa. Iterum ille substantie sunt complete. Non est autem res completa sine forma, ergo cum habeant materiam habent formam. Substantie ergo spirituales et anima composite sunt ex materia et forma uel ex quo est et quod est.
Secunda ratio talis est: omnis substantia limitata quantum ad existentiam et operationem et simplicitatem et statum et ordinem habet principium sue limitationis et coartationis. Set quelibet substantia creata completa est huiusmodi, ergo quelibet substantia creata habet in se principium sue limitationis, ergo anima intellectiua habet in se illud principium, cum habeat limitationem respectu creatoris. Primum autem non habet illud quia non sic est limitatum nec coartatum. Primum enim omnino distat a materia et propter hoc nullo modo limitatum est. Quanto enim plus distat creatura a natura materie tanto minus limitata est. Unde intelligentia minus limitata est quam anima et magis extenditur sua potentia quam anime potentia. Materia ergo secundum maiorem et minorem accessum ad ipsum est principium illius limitationis, ergo anima et omnis substantia spiritualis habet illam preter primum. Iterum quelibet substantia spiritualis cum sit completa habet formam que complet ipsam, ergo anima intellectiua habet formam et materiam de sui compositione.
Tercia ratio hec est: omnis substantia spiritualis separabilis a materia corporali per essentiam est fixa per essentiam. Set anima intellectiua est huiusmodi, ergo anima intellectiua est fixa per essentiam aut per principia sue essentie. Set anima intellectiua non stat per suam essentiam, quia omne tale est omnino simplex, et quia nichil est omnino simplex nisi primum, ideo nichil stat per essentiam suam nisi primum, ergo anima intellectiua separata stat per principia sue essentie. Habet ergo principia sue essentie. Item anima intellectiua est in genere substantie sicut substantie in corpore. Set omne quod proprie et per se ordinatur in genere compositum, quia sicut dicit Boetius, dicendum est de usya, id est de substantia composita, quia illa sola facit genus, ergo anima intellectia est composita, ergo si stat per essentiam stat per principia sue essentie. Principia autem essentie substantie sunt materia et forma, siue ex quod est et quo est.
Ad oppositum est hec ratio, et sumitur per locum ab auctoritate. Aristoteles enim diuidens substantiam in secundo. Ponit anima esse substantiam formam solum et non substantiam materiam nec substantiam que sit compositum, ergo anima non est composita.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod multiplex est opinio circa animam intellectiuam et circa substantias spirituales ex parte sue positionis uel compositionis. Quidam enim posuerunt quod in quolibet quod est citra primum differt quod est et quo est et posuerunt compositionem secundum diuersos modos. Quidam enim posuerunt quod compositio ex quo est et quod est est compositio ex uniuersali et particulari et uniuersale appellauerunt quo est et singulare quod est. Et hoc modo posuerunt esse compositionem ex quo est et quod est in quolibet quod est citra primum, set hec opinio errat, quod uniuersale est forma resultans ex compositione forme cum materia. Hanc ergo compositionem precederet alia si esset ex uniuersali et particulari. Iterum peccat quia essentia uniuersalis que est uere natura est tota substantia singularis totum singulare complectens et non differt a singulari per essentiam. Si autem differat hoc est secundum quod uniuersale est similitudo multorum et relatum ad multa, et sic secundum istam compositionem non differet quo est et quod est in natura, quia uniuersale et particulare a parte essentie que est uere natura non differunt.
Secunda positio fuit quod in quolibet quod est citra primum est compositio ex quo est et quod est et illud quod est uera substantia rei. Illud autem quo est potentia rei et hec peccat quia potentia est accidens in respectu substantie et propter hoc compositio potentie cum substantia est compositio accidentis cum subiecto. Hanc autem non querimus, set querimus illam que est ex ueris rei principiis constituentibus rem in esse. Iterum in creatis distinguuntur potentie secundum principia rei ita quod potentia passiua fundetur supra materiam, potentia actiua supra formam. Si igitur in creatis est potentia receptiua et actiua, in eis est intensio materie et forme et sic habent materiam et formam et non substantiam et potentiam. Set principia supra que fundatur illa potentia, et sic illam compositionem precedit alia.
Tercia positio est quod in quolibet completo differt quo est et quod est, set illud quod est appellatur ipsa res uel ipsa creatura. Illud autem quo est appellatur creator uel efficiens, set de hac non loquimur, quia non loquimur de comparatione creatoris ad creaturas, set loquimur de principiis rei et non de comparatione creature ad creatorem.
Quarta positio est quod in quolibet est quo est et quod est, set ista non sunt principia nature set rationis ut genus et differentia et quod est ipsum genus quo est autem est ipsa differentia, set nulla est, quia principia rationis fundantur in principiis nature, sicut animal in homine sequitur corpus et uitam et sensum. Rationale autem quod est differentia sequitur naturam anime rationalis, ergo hanc compositionem semper precederet alia.
Quinta positio est quod in quolibet creato est quo est et quod est et quo est et quod est appelantur uera forma et materia et per essentiam eandem posuerunt materiam in omnibus creaturis tam spiritualibus quam corporalibus. Set hec positio nulla est, quia idemptitas essentie est multiplex: quedam est idemptitas essentie que est idemptitas proportionis et intensionis, qua multa communicant in eodem, et sic omnes substantie communicant substantiam et hanc idemptitatem in substantia et in materia et forma secundum proportionem et intensionem et hoc modo est eadem materia per essentiam in omnibus. Hanc autem idemptitatem non est considerare in naturalibus. Est autem alia idemptitas secundum essentiam que est a parte modi accidenti et cognoscendi secundum quod dicitur quod omnia sunt nunc secundum modum accipiendi et cognoscendi, et sic materia. Iterum est eadem per essentiam in omnibus, set hec idemptitas non est idemptitas nature nec uere. Tercia est idemptitas essentie que est idemptitas nature secundum quod dicimus quod omnis aqua est eadem per essentiam cum alia aqua, quia sunt eiusdem nature et hoc modo est eadem materia omnium elementorum per essentiam, quia materia elementorum est eiusdem nature et uniformis, et non differt nisi in formis et dispositionibus, set sic omnium que sunt non est eadem materia per essentiam quod illi ponebant. Quarta idemptitas essentie est prout essentia est natura fixa et determinata sicut ponimus aquam determinatam uel hominem determinatum esse naturam fixam, et sic non est eadem materia in omnibus per essentiam, et sic decepti sunt secundum idemptitatem et diuersitatem diuersitatis et idemptitatis essentie.
Sexta positio scribitur in libro Fontis uite quia in omnibus natura forme et natura materie siue sint corporalia siue spiritualia. Set triplex est materia, scilicet materia spiritu alis et materia corporalis et materia media. In substantiis autem spiritualibus est materia spiritualis, in corporalibus est materia corporalis. In corporibus autem superioribus est materia media.
Corporalis autem dicitur materia que habet naturam partitionis et dimentionis et que est subiecta transmutationi et quia hec est in elementis propter hoc in eis est materia corporalis. In corporibus autem superioribus est materia habens naturam partitionis et dimentionis, non tamen est subiecta transmutationi, et propter hoc dicitur media, quia a parte illa qua habet naturam dimentionis dicitur coporalis, a parte illa qua non est subiecta transmutationi dicitur spiritualis, quia materia spiritualis nec habet dimensionem nec est subiecta transmutationi. Huic autem opinioni uel positioni adherentes dicimus et ponimus quod in omnibus substantiis spiritualibus est materia spiritualis et forma, et sic omnes composite sunt, et ideo dicendum est quod in anima intellectiua est compositio ex materia et forma uel ex quo est.
Ad rationes autem in contrarium dicendum est quod anima dupliciter consideratur: uno modo in quantum est et perfectio, et sic est forma, et sic eam accipit Aristoteles in principio secundi. Alio modo secundum quod est substantia et sic est composita ex materia spirituali et forma, nec est simplex forma tantum set est forma et substantia, que est hoc aliquid composita. Et in hoc ueritas questionum propositarum declaratur.
On this page