Praeambulum
Praeambulum
Distinctio quarta de comparatione et ordine substantie differentiarum et potentiarum et obiectorum anime ad inuicem in qua denotatur ordo processus. Continuatio. Amplius si non multe sint anime, set plures partes utrum oportet querere primum et cetera. Tactis questionibus incidentibus circa substantiam anime et eius diuisionem per suas partes et circa idemptitatem et diuersitatem ipsarum ad inuicem. In hac parte tangit Philosophus questiones incidentes circa comparationem substantie anime et potentiarum ipsius et operationum ipsarum et obiectorum ad inuicem. Ratione uie procedendi in scientia inquirens a quibus incipiendum est in hac scientia et per hoc inquiritur modus procedendi in hac scientia.
Recipit autem hec pars diuisionem in partes duas, in quarum prima inquirit Philosophus a quibus debet incipere actor huius scientie, utrum a substantia anime an a suis potentiis an a suis operationibus. In secunda autem, scilicet in hac, uidere autem non solum quod quid est cognoscere et cetera, cum sit duplex uia in scientia, scilicet illa que per accidentia procedit ad scientiam uel substantiam sicut per obiecta ad actus et per actus ad potentias et per potentias ad substantiam alia que incipit a substantia et principiis. Ostendit utramque uiam esse necessariam in scientia ostendens quod illa que per accidentia procedit necessaria et ad substantiam cognoscendam.
Prima autem pars spectat ad presentem lectionem. Intendit autem Philosophus in hac parte tangere questiones incidentes circa comparationem potentiarum anime ad substantiam ipsius et operationum ad potentias et obiectorum ad operationes a parte modi procedendi in hac scientia. Recipit autem hec pars diuisionem in partes tres, in quarum prima inquirit unam questionem circa comparationem potentiarum anime ad substantiam eius. In secunda, scilicet in hac, et utrum oportet partes querere prius et cetera, inquirit secundam questionem circa comparationem potentiarum anime ad eius operationes. In tercia, scilicet in hac, si autem opera prius dubitabili est utique et cetera, inquirit terciam questionem circa comparationem obiectorum anime ad operationes.
Diuisionis recollectio. Sunt igitur in presenti lectione tres partes, in quarum prima inquirit unam questionem circa operationem potentiarum anime ad operationes. In secunda inquirit secundam questionem circa comparationem potentiarum anime ad operationes. In tercia inquirit terciam questionem circa comparationem obiectorum ad operationes. Hec autem est diuisio huius partis.
Sententia prime partis de ordine potentiarum anime ad substantiam. Circa primam igitur partem procedit Philosophus dicens preterea que dicta sunt. Supposito quod anime non sint multe secundum subiectum set una sit secundum subiectum et sint multe secundum potentias habentes idemptitatem per reductionem ad subiectum. Tunc querendum est utrum in hac scientia oporteat prius querere substantiam anime an ipsius potentias, utrum ordo scientie prius incipiat a substantia anime an a suis potentiis et deinde secundo cum dicit, difficile est autem et cetera, tangit difficultatem incidentem circa potentias anime ut ostendat questionem esse rationabilem dicens quod difficile est ostendere differentiam inter potentias anime ut ostendatur qualiter ad inuicem sint altere alteris hoc est diuerse, ut quo modo differat intellectus ab ymaginatione intellectiua et sensus ab ymaginatione sensitiua.
Sententia secunde partis de ordine potentiarum ad operationes. Consequenter mouet secundam questionem dicens et oritur postea questio supposito quod a potentiis sit incipiendum utrum oporteat primo incipere ab ipsis potentiis an ab ipsis actibus ut primo determinetur in hac scientia de potentiis anime an de operationibus ut primo determinetur de sen tire quod est actus sensus quam de sensu an e conuerso, et de intelligere quod est actus intellectus quam de intellectu an e conuerso.
Sententia tercie partis de ordine obiectorum ad operationes. Consequenter mouet terciam questionem dicens supposito quod ab actibus sit incipiendum, cum sint primi ad potentias. Tunc est questio utrum prius oportet considerare operationes quam obiecta an e conuerso, ut primo incipiendum sit in hac scientia a sensibili quod est obiectum sensus quam ab ipso sensitiuo quod est uirtus sensus coniuncta actui an e conuerso. Et eodem modo utrum primo incipiendum sit in hac scientia ab intellectibili quod est obiectum intellectus quam ab ipso intellectiuo quod est uirtus intellectiua coniuncta actui an e conuerso, et sic manifestatur intensio philosophi in hac parte.
Questiones. Circa istum locum sunt quatuor questiones inquirende. Prima [lec4 q1] est utrum anima sit diuisibilis an partibilis per potentias multas et diuersas. Secunda [lec4 q2] est utrum diuersitas in potentiis anime sit a parte anime uel a parte corporis. Tercia [lec4 q3] est utrum iste tres differentie anime que sunt anima uegetabilis et sensibilis sint eedem in homine per essentiam differentes autem solum in potentiis. Quarta [lec4 q4] est utrum anima uegetabilis et sensibilis secundum quod sunt in homine et in aliis sint eiusdem speciei.
On this page