Quaestio 1
Quaestio 1
[lec4 q1] Circa autem primam questionem sic proceditur. Osten ditur autem quod anima sit partibilis per potentias diuersas tali ratione. Quelibet substantia creata operatur mediante sua potentia, set duplex est potentia, quedam est potentia coartata, quedam uero non coartata. Potentia autem non coartata est ut potentia creatoris et potentia intelligentie quodam modo in suo genere. Potentia autem anime coartata est sicut patet de potentia uisiua que ita est coartata ad colorem quod non ad aliud se extendit et hoc est propter exigentiam et proportionem obiecti ad organum. Potentia autem non coartata manens una et eadem ad multa se extendit opera et obiecta. Potentia autem coartata non. Set substantia que habet potentiam coartatam per plures et diuersas potentias plures habet operationes. Set anima est substantia coartata in potentia et corpori alligata est et est principium multarum operationum, ergo habet multas potentias et diuersas. Est ergo anima partibilis in potentias diuersas. Et confirmatur hec ratio in hunc modum, quia potentie sensibiles magis communicant quam potentia intellectiua uegetabili et sensibili. Set potentie sensibiles habent diuersitatem inter se et sunt multe et diuerse, et hoc propter hoc coartationem obiectorum, organorum et operationum, ergo multo fortius potentia intellectiua, uegetabilis, sensibilis differunt inter se et sunt potentie anime. Ergo anima est partibilis per multas potentias.
Ad oppositum sunt due rationes, prima talis est: ab uno simplici et impartibili omnino necesse est unum egredi per se, nec est in ipso ponere diuersitatem nec partibilitatem, set anima est simplex et una, ergo ab ipsa necesse est unum egredi, ergo ab ipsa non egrediuntur diuerse potentie set una, ergo non est partibilis per potentias.
Secunda ratio talis est: substantie spirituales simpliciores sunt quam corporales et uelociores ad suas operationes, unde scribitur in libro Fontis uitae quod quanto aliqua substantia magis est spiritualis tanto uelocior est ad suam operationem et magis operatur extra tempus. Set substantia corporalis, sicut sol per eandem potentiam, multas exercet operationes et similiter ignis per eandem uirtutem multa operatur sicut per uirtutem calidi. Ergo multo fortius anima que est substantia spiritualis per eandem potentiam potest multa excedere, ergo anima non est partibilis in potentias.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima habet multitudinem potentiarum et est partibilis per potentias per quas ad corpus applicata multa exercet operationes.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod duplex est agens. Quoddam enim est agens per cognitionem, quoddam autem per naturam. Ab agente autem per cognitionem manente uno in essentia diuersa possunt agredi. Ab agente autem per naturam manente uno unum producitur. Set exitus est duplex, quiddam enim est exitus potentie a substantia; alius est exitus effectus a causa, sicut ergo ab anima plures possunt exire in corpore effectus similiter ab anima plures possunt exire potentie. Causa autem huius est propter coartationem operationum suarum et potentiarum.
Ad secundam rationem dicendum est quod principium multarum operationum est duplex. Quoddam enim est principium multarum operationum propter sui indifferentiam ad multa per que non coartatur, et propter sui independentiam ad aliquid aliud, et sic primum est principium multarum operationum. Aliud est principium multarum operationum propter uniuersalitatem et diuersitatem materie ad quam exercet suam operationem, et sic sol secundum unam potentiam multa operatur propter diuersitatem materie uirtutum inferiorum et in talibus non est ponere multitudinem potentiarum propter multitudinem operationum. Tercium est principium multarum operationum propter coartationem sue potentie ad diuersos effectus et diuersa obiecta et diuersa organa per que coartatur, et talis diuersitas effectuum ponit diuersitatem in potentia. Hoc autem modo est anima principium diuersarum operationum.
On this page