Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
[lec5 q3] Circa terciam questionem sic proceditur, et queritur utrum anima sit eadem cum suis potentiis, et ostenditur quod sic duabus rationibus, quarum prima talis: omnis substantia spiritualis que per essentiam in qualibet parte corporis ubique existit cum distensione suarum potentiarum uel est eadem per essentiam et est eadem cum qualibet potentia. Aliter enim non esset in qualibet parte per suas potentias et cum illis. Set anima est substantia spiritualis que per essentiam diffunditur ad partes corporis per suas potentias, sicut uult Augustinus, ergo anima esteadem cum suis potentiis.
Secunda ratio est hec: omnis multitudo substantie sine sui decisione set per solam existentiam in diuersis est eadem per essentiam cum eis partibus per quas multiplicatur. Aliter enim sine sui decisione non multiplicaretur. Set anima est huiusmodi respectu suarum potentiarum, ergo est eadem cum illis, quia ex quo sine decisione multiplicatur ut faciat diuersitatem secundum numerum manet eadem in sua multitudinem et integra. Minor patet, quia anima indiuisibilis manens recipit multiplicationem in partibus suis et potentiis.
Tercia ratio hec est: substantia corporalis subtilis diuiditur per sui diffusionem et est eadem per essentiam de eis in quibus diuiditur, sicut patet de spiritu, qui diuiditur per sui diffusionem in spiritum uitalem et animalem et naturalem et idem est per essentiam differens solum secundum maiorem subtiliationem et minorem. Similiter hoc patet de lumine quoniam diuiditur per irradiationem et substantia luminis eadem est per essentiam in qualibet parte luminis in qua diuiditur. Set anima est magis spiritualis quam spiritus et lumen, ergo cum diuidatur et diffundatur per potentias suas, necesse est quod sit eadem cum suis potentiis.
Ad oppositum sunt due rationes, prima talis est: in omni substantia creata differt sua actio et sua substantia et omnis talis substantia habet aliquid quo agit et aliquid quo non agit, et necesse est quod aliquid cadat medium inter ipsam et sui operationem differens ab ipsa per essentiam. Hoc autem medium est potentia, ergo in substantia creata completa cadit potentia media inter ipsam et suam operationem differens ab illa substantia, ergo inter substantiam anime et suam operationem cadit potentia media differens ab anima. Potentie ergo anime non sunt eedem cum ipsa anima.
Secunda ratio hec est: omnis substantia que est hoc aliquid est habens compositionem ex aliquo genere compositionis. Set ipsa anima est substantia que est hoc aliquid, ergo anima est composita ex aliquo genere compositionis. Compositio uero est ex principiis substantialibus aut ex substantia et potentia, si ex principiis essentialibus huius sunt quod est et quo est. Et a parte quod est est potentia passiua et a parte quo est accidentia. Ergo sic habet potentiam actiuam et passiuam differentem ab ipsa, et secundum hanc uiam compositionis differt anima a suis potentiis, quia anima non est suum quod est, nec suum quo est. Si secundo modo est anima composita, ergo cum compositum non sit sua composita adhuc differt anima a suis potentiis anima, ergo non est eadem cum suis potentiis.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod quidam posuerunt potentias anime et animam non differe per essentiam set ponunt quod anima per essentiam est quelibet suarum potentiarum. Dicendum est autem quod anima differt per essentiam a suis potentiis nec est eadem cum illis, sicut ostendunt rationes.
Et notandum est quod anima componitur cum substantia et potentia uel potentiis et tamen potentie anime faciunt essentiam anime diuersam, quia sunt differentes ab ea, et non sunt nisi quid eius et differunt ab ea, sicut quid eius, unde de aliqua illarum non possum dicere quod sit anima, set quod est quid eius. Eorum enim quedam sunt entia, quedam sunt entium. Et ea que sunt entium multis modis sunt, quia quedam sunt sicut uie ut motus, quedam uero sicut priuationes et potentie et uirtutes. Potentie ergo anime ad animam reducuntur, quia sunt entis, scilicet anime et non sunt anima. Et notandum est quod differentie anime quandoque nominant substantiam et quandoque potentiam, unde intellectus potest nominare substantiam intelligentem uel potentiam intelligendi, solum primo modo sunt idem cum anima. Secundo autem modo sunt differentes quia sunt potentie eius.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod aliquid est simul et semel in diuersis dupliciter: uno modo sicut uniuersale quod de ipsis predicatur. Et tale idem est per essentiam cum omnibus per que in diuersis diffunditur per ambitur. Secundo modo est aliquid simul et semel in diuersis per suarum potentiarum extensionem et diffusionem. Et sic anima est in qualibet parte corporis per suas potentias et tale non est idem cum illis per que diffunditur, set solum quod predicatur de illis per que diffunditur.
Ad secunda rationem dicendum est quod aliquid diuiditur et multiplicatur duobus modis: uno modo per sui decisionem sicut ignis uel semen, alio modo per solam multiplicationem sine decisione, tamen cum diffusione potentiarum primum multiplicabile differt secundum numerum in partibus per quas multiplicatur, id est tantum specie. Aliud autem non differt aliquo modo, quia manet semper idem et unum. Set multiplicatio est duplex, scilicet multiplicatio essentie et multiplicatio uirtutis. In multitudine essentie manet ipsum idem, quia eius essentia eadem est ubique et tota. In multitudine autem uirtutis uel potentie non, quia differt ab illis, et sic anima manet indiuisibilis per essentiam et si sit in partibus corporis. Hoc non est quia sit eadem cum suis potentiis, set quia sue potentie ab eadem substantia fluunt.
Ad terciam rationem dicendum quod non ponit bonum simile quia substantia formata secundum maiorem subtilitatem et manorem potest diuidi et diffundi sicut patet de spiritu et non recipit differentiam secundum speciem set secundum subtiliationem maiorem et minorem. Habet autem diuersitatem secundum numerum et similiter lumen diffusum in aere per irradiationem homogeneum, et quia homogeneum, primogenium est in quo est idem totum cum partibus secundum speciem solum, et anima autem cum ad diuersos fines ordinatur et secundum diuersa coartatur est diuersa secundum potentias et non homogenea, est autem una et eadem secundum essentiam et indiuisibilis. Et sic anima per essentiam differt a suis potentiis.
On this page