Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II

Quaestiones praeambulae

Problema 1

Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas

Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita

Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat

Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita

Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo

Praeambula, Problema 1, Quaestio 6 : Propter quid hoc est in intelligentia, scilicet quod cognoscit se ipsam, et non in sensibili

Praeambula, Problema 1, Quaestio 7 : Propter quid ita est in virtute intellectiva quod eadem virtus intellectiva cognoscit set ipsam

Praeambula, Problema 1, Quaestio 8 : Cuius virtutis animae intellectivae sit hoc facere, scilicet se ipsam cognoscere

Praeambula, Problema 1, Quaestio 9 : Utrum cognitio animae quam habet sui, sit per praesentiam aut per speciem

Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia

Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata

Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori

Praeambula, Problema 1, Quaestio 13 : Utrum anima sit subiectum in scientia de anima aut corpus animatum

Praeambula, Problema 1, Quaestio 14 : Utrum de anima secundum omnem sui differentiam determinatur in hac scientia

Praeambula, Problema 1, Quaestio 15 : Propter quid hae forma, cum sit forma corporis, potius facit scientiam separatam quam aliqua alia forma

Problema 2

Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 2 : Utrum debeat determinari de omni differentia animae cum scientia animae determinetur

Praeambula, Problema 2, Quaestio 3 : Propter quid in eadem scientia determinatur de corpore animato sensibili, humano et bruto, non autem de vegetali in eadem scientia aliquo istorum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 5 : Cum in libro de anima determinetur de augmento et in libro de generatione, queritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 6 : Quomodo differenter determinetur de colore in libro de anima et in libro de sensu et sensato et in medicina

Praeambula, Problema 2, Quaestio 7 : Quomodo differenter determinatur de voce in libro de anima et in libro de sensu et sensato et in grammatica et in libro de animalibus et in musica

Praeambula, Problema 2, Quaestio 8 : Propter quid in libro de sensu et sensato non determinatur complete de voce sicut de aliis obiectis aliorum sensuum

Praeambula, Problema 2, Quaestio 9 : Cum de sapore et odore determinetur in libro de sensu et sensato et in libro de anima et medicina et in libro vegetabilium queritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 10 : Quomodo differenter determinatur in hac scientia de quatuor qualitatibus tangibilibus et in aliis scientiis

Praeambula, Problema 2, Quaestio 11 : Propter quid Aristoteles in libro de anima determinando de sensibus primo determinat de visu quam de aliis

Praeambula, Problema 2, Quaestio 12 : Cum de animalibus determinetur in libro de animalibus et in medicina, queritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 13 : Quomodo differenter determinatur de morte et vita in medicina et in stronomia et in libro mortis et vite et de anima

Praeambula, Problema 2, Quaestio 14 : De comparatione huius scientiae ad alias in ordine, sicut ad scientiam de animalibus et det vegetalibus, quae sit prior inter illas

Praeambula, Problema 2, Quaestio 15 : Utrum scientia de memoria et reminiscientia sit eadem cum scientia de anima

Praeambula, Problema 2, Quaestio 16 : Propter quid quaedam operationes animae faciunt scientiam separatam, quaedam autem non

Praeambula, Problema 2, Quaestio 17 : Propter quid operationes animae intellectivae secundum Aristotelem non faciunt scientiam separatam ab anima intellectiva

Praeambula, Problema 2, Quaestio 18 : Cum in libro de anima determinetur de virtutibus sensibilibus et in libro de sensu et sensato et in medicina et in libro animalium, quaeritur quomodo differenter

Praeambula, Problema 2, Quaestio 19 : Quare in secundo libro huius scientiae determinetur de sensibili et vegetabili et in tertio de intelligibili

Praeambula, Problema 2, Quaestio 20 : Quae sit distinctio scientiae a scientia et partis scientiae a parte scientiae

Problema 3

Praeambula, Problema 3, Quaestio 1

Praeambula, Problema 3, Quaestio 2

Praeambula, Problema 3, Quaestio 3

Praeambula, Problema 3, Quaestio 4

Praeambula, Problema 3, Quaestio 5

Praeambula, Problema 3, Quaestio 6

Praeambula, Problema 3, Quaestio 7

Liber 1

Lectio 1

Praeambulum

Quaestio 1

Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat

Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima

Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.

Quaesito 5

Praeambulum

Lectio 2

Quaestio 1

Quaestio 2

Quaestio 3

Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique

Quaestio 5

Quaestio 6

Quaestio 7

Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia

Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias

Quaestio 10 : De modo cognoscendi animam in scientia ista et quo modo reguletur ista scientia in cognitione ipsius anime, utrum, scilicet debeat incipere ab operationibus anime uel a substantia anime

Lectio 3

Praeambulum

Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis sint forme tantum uel forme et hoc aliquid composite ex quo est et quod est

Quaestio 4 : De anima intellectiua utrum ipsa sit forma et hoc aliquid ita quod in ea differat quo est et quod est

Praeambulum

Lectio 4

Quaestio 1

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum iste tres differentie anime que sunt uegetabilis, sensibilis, rationalis sint una substantia in homine et diuerse potentie

Quaestio 4 : Utrum iste differente anime que sunt uegetabilis et sensibilis sint eiusdem speciei secundum quod sunt in animali bruto et in homine et in plantis

Praeambulum

Lectio 5

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum sit una potentia anime inmediate influens ab anima que sit ante omnes alias potentias, et ad quam alie reducantur et mediante qua ab ipsa egrediantur

Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis

Praeambulum

Lectio 6

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes

Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate

Praeambulum

Lectio 7

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica

Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum

Praeambulum

Lectio 8

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum animatum et inanimatum differant in sufficientia motus ita quod animato corpori debeatur sufficienter motus, inanimato autem insufficienter

Quaestio 3 : Utrum causa propter quam quidam motores mouent sufficienter et quidam non sit hoc aliquid | uel distantia a materia et a mobili et independentia ut dicatur motor sufficienter mouere, quia sit hoc aliquid uel quia sit distans a materia uel a mobili

Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato

Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri

Lectio 9

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis

Quaestio 2 : De opinione philosophorum ponentium athomos esse naturam rerum et animam ex illis constitui

Lectio 10

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia

Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus

Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus

Quaestio 4 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit in omnibus secundum essentiam uel secundum uirtutem

Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura

Quaestio 6 : Utrum intellectus sit idem cum substantia anime ut dicatur quod intellectus sit ipsa anima, sicut posuit Democritus et Anaxagoras

Lectio 11

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis

Quaestio 2 : Utrum hec conformitas quam habet anima cum rebus sit per similitudines rerum uel per participationem nature et esse rerum ita quod anima sit conformis rebus, quia in ipsa sint secundum ueritatem uel quia in ipsa sint per similitudinem

Quaestio 3 : Utrum conformitas ista quam habet anima cum rebus in cognoscendo sit per representationem rerum uel principiorum rerum

Quaestio 4 : Que sunt hec principia quorum anima gerit similitudines, utrum, scilicet sint uniuersalia et forme uniuersales an sint alia sicut forme partis

Quaestio 5 : Utrum principia uniuersalia que sunt in anima per que anima cognoscit res sint uera principia extra secundum similitudines principiorum et extraria

Quaestio 6 : Utrum conformitas anime quam habet cum speciebus rerum uel principiorum rerum sit ei innata uel acquisita

Lectio 12

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum numeri sint principia exemplaria rerum uiuente conditoris primi producentis res in esse sicut posuit Plato

Quaestio 3 : Utrum substantia possit poni principium exemplare omnium, sicut res habens modum quantitatis, scilicet numerus

Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum

Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros

Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus

Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens

Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo

Lectio 13

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus

Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia

Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum

Quaestio 4 : Que sit illa uirtus per quam adamas attrahit ferrum, utrum illa sit uirtus alicuius quatuor qualitatum

Lectio 14

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima habeat conformitatem cum solis rebus corporalibus, sicut cum elementis aut cum rebus omnibus

Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis

Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum

Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia

Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium

Lectio 15

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum sint solum quatuor species motus et utrum generatio et corruptio sint species motus

Quaestio 2 : Quis est ille motus localis qui est prior aliis motibus, utrum, scilicet sit motus localis rectus aut circularis

Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia

Quaestio 4 : Quibus motoribus communicat moueri ad motum mobilis et quibus non, et que est causa huiusmodi motus, utrum, scilicet motoribus unitis mobili per essentiam conueniat hoc

Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia

Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali

Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra

Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis

Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat

Liber 2

Lectio 1

Praeambulum

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens

Quaestio 3

Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur

Quaestio 5 : Utrum in compositis ex materia et forma proueniat unitas et hoc aliquid ex parte materie uel ex parte forme maxime

Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus

Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa

Quaestio 8 : Utrum anima sit motor corporis celestis ut possit dici quod corpus celeste habeat animam et quod ab anima moueatur.

Quaestio 9 : Utrum habeat animam tanquam sui perfectionem sicut habet animata ut possit dici animal uel corpus animatum

Lectio 2

Praeambulum

Quaestio 1

Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia corporea uel spiritualis ut dicatur quod sit forma corporalis manens naturalis aut forma spiritualis

Quaestio 3 : Utrum eadem sit comparatio anime ad corpus que est comparatio figure cere ad ceram et forme ad materiam

Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem

Quaestio 5 : De comparatione totius anime ad totum corpus et partium anime ad partes corporis, utrum eadem sit comparatio

Lectio 2

Praeambulum

Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore

Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis sint distense secundum distensionem corporis et partium eius existentes per distensionem in singulis partibus corporis.

Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua determinet sibi partem in corpore et appropriet et coartetur ad aliquam partem corporis.

Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius

Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa

Quaestio 6 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis perficiant corpus per suas substantias aut per suas potentias

Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam

Lectio 4

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum aliqua diffinitio sit demonstrabilis ut illa diffinitio sit conclusio demonstrationis

Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.

Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur

Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.

Quaestio 5

Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam

Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.

Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.

Quaestio 9 : Quo modo uia diffinitiua que procedit per diffinitionem dicentem propter quid applicatur hinc scientie

Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore

Lectio 5

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam

Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere

Quaestio 3 : Utrum moueri secundum locum sit uiuere rerum mobilium et loquamur de corporibus celestibus, et queritur utrum motus eorum secundum locum sit uita et esse eorum

Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere

Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite

Lectio 6

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis et sensibilis et intellectiua in homine sint una substantia uel differant secundum substantias

Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.

Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis

Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore

Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem

Lectio 7

Praeambulum

Quaestio 1

Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.

Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme

Quaestio 4 : Cui forme hoc competat, scilicet utrum forme que est forma tantum uel forme que est forma et substantia et hoc aliquid completum

Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.

Quaestio 6 : Utrum, scilicet hoc ei competat per naturam spiritualitatis aut per aliam, scilicet per distantiam a contrarietate

Quaestio 7 : Utrum anima uitat

Quaestio 8 : Quo modo differenter anima est illud quo uiuimus et similiter uita, et queritur utrum uita sit illud quo uiuimus

Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.

Quaestio 10

Lectio 8

Praeambulum

Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.

Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam

Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.

Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis

Lectio 9

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior

Quaestio 2 : Utrum anima intellectiua possit esse in corpore sine aliis differentiis anime que sunt anima uegetabilis et sensibilis

Quaestio 3

Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa

Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.

Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime

Lectio 10

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura

Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.

Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias

Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse

Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.

Quaestio 6 : Utrum generatio sit ab anima secundum quamlibet sui differentiam an ab anima uegetabili solum

Lectio 11

Praeambulum

Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.

Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.

Quaestio 3 : De uirtute illa anime quo modo procedat cum semine an per decisionem an per solam sui multiplicationem et influentiam.

Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.

Quaestio 5 : Utrum anima sit in semine actu uel potencia.

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

1

Distinctio sexta de dubitatione circa comparationem passionum anime ad ipsam et ad corpus secundum communicationem et separationem. Continuatio intensionis. Dubitationes autem habent et passiones anime utrum sint communes et habentis et cetera. Inquisitis questionibus circa substantiam et proprietates anime, et circa ordinationem processus huius in substantia et potentiis et actibus et obiectis anime. In hac parte inquirit Philosophus questionem unam necessariam in hac scientia que est utrum passiones anime sint proprie ipsius an sint communes anime et corporis. Et ex hoc ostendit cum sint communes et habeant ad materiam dependentiam quod spectant ad philosophum naturalem cuius est considerare de corpore mobili in quantum est mobile.

2

Diuisio. Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes, in quarum prima inquirit predictam questionem, et concludit quod passiones anime cum ad materiam habeant dependentiam siue aspectum ad philosophum pertinent naturalem. In secunda, scilicet in hac, differenter autem differunt Philosophus et dyalecticus et cetera, quia concluserat quod passiones diffinitionum per materiam ad naturalem pertinent philosophum cum dyalecticus easdem differentias passionum considerare possit, et similiter mathematicus et metaphysicus, set secundum diuersum modum ostendit differentiam dyalectici et physici secundum modum diffiniendi qui est per aspectum ad materiam et per aspectum ad speciem et assignat diuisionem negotiorum, ut accipiat intentionem negotii naturalis ad quod spectat scientia de anima considerans et passionibus eius.

3

Prima autem pars spectat ad presentem speculationem. Intendit igitur in hac parte mouere questionem circa passiones anime per comparationem ad animam et corpus utrum sint communes an proprie et cum sint communes habentes ad corpus aspectum intendit ostendere quod ad philosophum pertinent naturalem.

4

Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes, in quarum prima mouet Philosophus dubitationem circa passiones anime querens utrum sint proprie an communes. In secunda, scilicet in hac, uidentur autem et anime passiones et cetera, tangit genus passionum in quibus manifesta est communitas anime et corporis. Prima autem pars recipit diuisionem in partes tres, in quarum prima mouet questionem circa passiones anime utrum sint proprie an communes. In secunda, scilicet in hac, uidetur autem pluribus nec sine corpore pati et cetera, ostendit in quibus passionibus apparet communitas in corpore et in quibus non. In tercia, scilicet in hac, set sicut recto in quantum rectum multa accidunt, ostendit per quoddam simile quo modo alique passiones erunt communes anime et corpori per applicationem eius ad corpus que ipsi non competunt prout a corpore nata est separari. Recipit autem hec pars principalis secunda diuisionem in tres partes, in quarum prima tangit genus passionum in quibus manifesta est communitas anime et corporis. In secunda, scilicet in hac, si autem sic se habent manifestum est quod rationes pationum et cetera, concludit quod ex quo ille passiones ad corpus habent aspectum, necesse est ipsas per materiam diffinitiones secari. In tercia, scilicet in hac, et propter hoc physici est considerare de anima aut de omni aut huiusmodi et cetera, concludit quod ex quo habent diffiniri per materiam et ad corpus mobile habent aspectum, ad philosophum pertinent naturalem cuius est passiones mobilis corporis determinare.

5

Diuisionis autem recollectio. Sunt igitur in lectione presenti partes sex in quarum prima mouet questionem circa communitatem et proprietatem passionum anime. In parte secunda declarat que passiones potentiarum anime uidentur esse communes et que proprie. In tercia ostendit per quoddam simile secundum quam uiam alique passiones possunt esse communes anime et corpori prout anima habet aspectum ad corpus que tamen ei competunt prout nata est separari. In quarta ostendit genus passionum in quibus manifesta est communitas anime et corpori. In quinta concludit quod ille passiones cum ad corpus habeant dependentiam per materiam habent diffiniri. In sexta concludit quod ex quo per materiam habent diffiniri et ad corpus habent aspectum ad philosophum pertinent naturalem. Hec autem est diuisio huius partis.

6

Sententia prime partis de questione circa communitatem et proprietatem anime et corpori. Circa primam autem partem procedit hoc modo Philosophus, primo modo mouens questionem dicens quod questio incidit circa passiones et est utrum sint proprie anime an anime et corpori uel coniuncto, an quedam sint communes utrique quedam autem sint proprie anime. Secundo autem cum dicit, hanc autem quidam necessarium est accipere non est autem leue et cetera, ostendit questionem esse rationabilem hac ratione. Omne quod est necessarium in scientia et non est facile cognoscere est inquirendum in scientia quia omnis ars de bono et de difficili, sicut habetur in ethicis. Set cognoscere utrum passiones anime sint communes an proprie est huiusmodi, ergo cognoscere passiones anime utrum sint communes an proprie est inquirendum.

7

Sententia secunde partis de manifestatione passionum anime propriarum aut communium. Consequenter accedit ad secundam partem prime partis in qua primo ostendit quod passiones anime uidentur esse communes. Secundo cum dicit, maxime autem uidetur proprium intelligere et cetera, ostendit quod uidentur esse propria. Dicit igitur quod in pluribus passionibus nulla passio uel actio uidetur fieri sine corpore, sicut ira et desiderium et confidentia, et cetere huius passiones non uidentur fieri sine corpore. Set omnes tales sunt communes anime et corpori qua sine corpore non fiunt, ergo omnes predicte passiones sunt communes anime et corpori, deinde ostendit passiones que maxime uidentur esse proprie et iste sunt passiones anime intellectiue et in illa parte procedit hoc modo: primo ostendit quod passiones anime intellectiue uidentur maxime esse proprie ipsi anime intellectiue sicut uidetur esse proprium intelligere. Secundo, cum dicit, si autem hoc fantasia quedam non est intellectus et cetera, ostendit quod si intellectus est passio propria et intellectus non est fantasia nec operatur per ammixtionem cum fantasia, et postea ostendit quod si intellectus est cum fantasia, omnis autem fantasia operatur simul cum corpore necesse est igitur intellectum operari simul cum corpore, set uirtutis operantis simul cum corpore sunt passiones communes et non proprie, ergo secundum hunc modum operationes et passiones intellectus essent communes et non proprie. Et propter hoc datur intelligi quod intellectus qui non est fantasie ammixtus operationes et passiones sunt proprie. Intellectus autem qui est fantasie permixtus sunt operationes communes anime et corpori, deinde tercio cum dicit, si quid igitur est aliquid anime operum aut passionum propria et cetera, ostendit quod si aliqua actio uel passio anime est propria, inerit ei secundum quod anima nata est a corpore separari et e contrario, si non est ei aliqua operatio propria non est nata separari, ut operatio illa ei in sua separatione nata sit inesse, et per hoc dat duas consequentias ad utramque partem secundum hunc modum. Omnis substantia habens propriam operationem est nata a corpore separari et e conuerso. Set anima est nata a corpore separari, ergo habet propriam operationem. Iterum omnis substantia habens propriam operationem est nata a corpore separari. Set anima non est nata separari, secundum aliquas suas potentias, ergo secundum illas non habet propriam operationem, et propter hoc dat intelligere quod est nata a corpore separari habet operationem propriam secundum quam cum corpore non communicat, et in qua non est fantasie permixta et habet aliquam secundum quam cum corpore communicat et que cum fantasia est permixta et que ei non competit in quantum est separata, et sic innuit duplicem statum anime et duplicem eius potentiam et duplicem eius operationem.

8

Sententia tercie partis de declaratione communitatis et proprietatis harum passionum per simile. Consequenter accedit ad terciam partem in qua declarat hoc per simile quo modo operatio communis anime intellectiue competit per applicationem ad corpus, que tamen ei non competit prout nata est a corpore separari. Dicit igitur quod sicut recta linea in quantum est recta habet multa accidentia per applicationem ad materiam, sicut ei conuenit tangere eneam speram secundum punctum. In tercio enim geometrie concluditur quod si recta linea circulum contingat ipsum in puncto necesse est contingere. Recta igitur linea contingit circulum eneum in quantum est in materia enea et non in quantum est in abstractione intellectus mathematici. Dicit enim Aristoteles in VII Metaphysice quod qui diffinit circulum diffinit sine materia. Qui autem diffinit circulum cupreum per materiam necesse est diffinire, et sic linea recta tangit secundum punctum circulum eneum secundum quod est materia et non secundum quod habet abstractionem. Eodem modo contingit circa animam, que habet communes passiones per applicationes ad corpus que tamen ei non competunt prout a corpore nata est separari, quia omne quod est super cum aliquo corpore est inseparabile. Ergo sicut rectum tangens eneam speram in puncto est semper cum aliquo corpore et inseparabile, similiter anima prout habet proprietates et passiones communes cum corpore est semper in corpore et inseparabilis et sic passiones communes ei competunt prout est inseparabilis.

9

Sententia quarte partis de designatione passionum anime in quibus est manifesta communitas cum corpore. Postea accedit ad secundam partem principalem in qua procedit hoc modo: primo ostendit genus passionum in quibus est manifesta communitas anime et corporis dicens quod omnes passiones iste uidentur esse communes anime et corpori sicut desiderium, mansuetudo, timor et confidentia et cetere huiusmodi. Secundo, cum dicit, simul enim compatitur cum illis quidem corpus et cetera, ostendit huiusmodi passiones esse communes anime et corpori et est sua ratio talis: omnes passiones in quibus compatitur anima corpori sunt communes anime et corpori. Set predicte passiones sunt huiusmodi, ergo predicte passiones sunt communes anime et corpori, deinde declarat mediam propositionem predicte rationis per duo signa, et primum tale est: omnes passiones in quibus compatitur anima corpori sunt communes anime et corpori, set predicte passiones sunt huiusmodi, ergo predicte passiones sunt communes anime et corpori, deinde declarat mediam propositionem predicte rationis per duo signa et primum tale est: omnes passiones in quibus anima quandoque a magnis motibus ipsarum non mouetur et quandoque a paruis de facili mouetur per dispositiones et passiones corporis diuersas sunt ille in quibus anima compatitur corpori. Set predicte passiones sunt huiusmodi, ergo predicte passiones sunt in quibus anima compatitur corpori et hoc signum ponit cum dicit, indicat hoc aliquando autem quid a duris et manifestis passionibus concidentibus et cetera, et intendit dicere quod per hoc declaratur predictas passiones esse communes anime et corpori et quod uidemus quosdam qui tarde prouocantur ad iram et timorem, quamuis magne cause et manifeste ire et timoris eis innuneant. Alios autem uidemus qui a paruis passionibus et de facili mouentur, et hec diuersitas non est nisi propter diuersitatem complexionis corporis quam sequitur anima. Colerici enime facilius prorumpunt ad iram, melancolici timore et tristicia maxime afficiuntur.

10

Secundum signum tale est: omnes passiones in quibus anima mouetur nullo accidente exterius adueniente quod ipsam moueat, set solum propter corporis complexionem siue dispositionem anima mouetur sunt communes anime et corpori. Set predicte passiones sunt huiusmodi, ergo predicte passiones sunt communes anime et corpori, et hoc signum tangit cum dicit, adhuc autem manifestum est magis hoc et cetera.

11

Sententia quinte partis in qua concludit omnes predictas passiones per materiam debere diffiniri. Consequenter accedit ad quintam partem in qua concludit predictas passiones per materiam diffinitionem sortiri, et sua ratio est talis: omnes passiones que sunt communes anime et corpori sunt per materiam habentes, quia per corpus et partes eius. Set predicte passiones sunt huiusmodi, ergo predicte passiones sunt anime per materiam diffinitionem habentes ut si diffiniatur ira quod est motus corporis aut partis eius, scilicet cordis ut dicatur assensus sanguinis circa cor per motum potentie irascibilis ab hoc, scilicet ab illata iniuria que est extra mouens, et propter hoc, scilicet propter uindictam consequendam, unde Hali sic diffinit iram: ira est abullitio sanguinis circa cor cum anima ab illata sibi iniuria uindictam desiderat obtinere, in quibus autem diffinitionibus predictarum passionum accipitur materia, quia corpus uel partes corporis.

12

Sententia sexte partis in qua concludit anime passiones communes per materiam diffinitas ad naturalem philosophum pertinere. Consequenter concludit ex predictis quod anima secundum hunc statum et passiones eius ad philosophum naturalem, et est sua ratio talis: omnis substantia que habet existentiam in corpore et cuius passiones sunt corpori mobili communes habentes per materiam diffinitionem spectat cum suis passionibus ad philosophum naturalem cuius est de corpore mobili et de eius passionibus considerare, set anima est huiusmodi, ergo anima cum suis passionibus spectat ad philosophum naturalem cuius est de corpore mobili et de eius passionibus considerare, et sic exponitur et terminatur intensio philosophi circa hanc partem.

13

Questiones. Circa presentem lectionem possunt tria dubitari: primum [lec6 q1] est utrum intelligere sit propria passio uel propria operatio anime intellectiue; secundum [lec6 q2] est utrum habeat propriam operationem que ab ipsa egrediatur uel in corpore egrediatur. Tercium [lec6 q3] est utrum intellectus possit esse sine fantasmate.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum