Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

[lec6 q1] Circa primam questionem sic proceditur, et ostenditur quod intelligere quod est operatio anime sit propria operatio ei duabus rationibus, quarum prima talis est: omnis substantia que quanto corpori magis est permixta tanto magis sua potentia et sua operatio debilitatur, et fit obscurior et quanto magis a corpore distat, tanto magis sua potentia confortatur et uiget et illuminatur, et sua operatio habet propriam operationem que siquidem cessante aspectu ad corpus et cessante operatione corporali in ipsa exercetur. Set anima intellectiua est huiusmodi, ergo habet operationem propriam. Hec autem non est nisi intelligere, ergo intelligere est propia operatio anime intellectiue. Maior patet, quia quando sopitur in operatione per applicationem ad corpus et illuminatur per separationem habet operationem sine corpore, et hoc est quod dicit Moyses. Et quando anima maxime separatur a corpore tanto magis operatur et uiget eius operatio, et hoc patet de illis quibus apparent uisiones. Hoc enim est per distantiam anime a corpore, et similiter apparent uisiones. Tunc enim et quasi exit ipsa anima corpus et distat a corpore, et inspectio eius non figitur corpori, et dicit Algazel super hoc: apparent ei uisiones in sompno, per inspectionem in libris seruatis, qui dicuntur intelligentie.

Secunda ratio hec est: sicut habetur in libro De causis, omnis substantia spiritualis habet duplicem modum: opera tionem unam per quam respicit primam causam que est supra tanquam creata ab ea et aliam per quam respicit illud quod est sub se tanquam illud cuius est causa et quod regit. Set anima intellectiua est huiusmodi, ergo habet aliquam operationem propriam. Hec autem maxime inter omnes intelligere est, ergo intelligere est propria operatio anime. Maior patet, quia scripta est. Minor patet quia operatio per quam ordinatur anima ad creatorem inspiciendo ipsum tanquam suam causam non est ammixta corpori. Operatio autem per quam regit corpus est ammixta corpori, ergo anima intellectiua habet operationem propriam, que est intelligere suam causam. Et quod hec operatio non sit ammixa corpori patet per Dyonisium dicentem: intelligentia cum respicit primam lucem que illuminat omnem lucem uiuentem uel uenientem in hunc mundum clarescit, cum autem diuertitur ab ea tunc obscuratur et deprauatur intellectus eius. Et similiter anima intellectiua quanto magis respicit suum creatorem tanto magis clarescit; quanto uero ab eo magis diuertitur, tanto magis obscuratur. Et hoc est quod dicit rabi Moysi: quando anima separatur a conditionibus ita quod non intendit eis, tunc respicit lucem primam et irradiatur illa lux primo supra intellectum agentem, et deinde supra possibilem. Et tunc supra uirtutes sensibiles irradiatur ita quod homo uidet secreta, et in hoc est recte dicens.

Ad oppositum sunt tres rationes, quarum prima talis est: sicut habetur in primo De anima si quis dicat animam gaudere uel tristari dicit eam texere uel edificare, et similiter de intelligere per hoc significans quod intelligere est communis operatio anime et corporis et non propria sicut texere communis est operatio utriusquam, et sic patet per auctoritatem Aristotelis quod intelligere non est propria operatio anime, et confirmatur ista ratio sic, quia intellectus corpore quodam intellectus corrupto, scilicet per dispositionem et complexionem corporis, et iterum dicit in tercio quod intellectus intelligit sub continuo et tempore, et hee sunt operationes communes, ergo intelligere non est propria operatio ipsius anime.

Secunda ratio hec est: homo uiuit nobiliori uita quolibet uiuente corporali inferiori uel inferiori, set uita non est nisi ab anima, ergo uiuit uita influxa ab anima nobiliori. Hec autem est intellectiua, ergo uiuit uita intellectiua. Set uita intellectiua est actus intelligendi, quia uita est actus, ergo uita intellectiua est actus intelligendi. Ergo actus intelligendi conuenit corpori humano ex quo uiuit uita intellectiua, ergo actus corporis humani est intelligere. Iterum anima non solum est principium uiuendi set etiam uiuit uita que est intelligere, ergo anima intelligit intelligere. Ergo est commune intelligere corpori et anime humano, et non est propria operatio anime intellectiue.

Tercia ratio talis est: corpus humanum uiuit quolibet genere uiuendi, quia cum omnibus generibus rerum participat et uitam omnium participat, et ideo dicitur minor mundus, sicut dicit Augustinus, set uiuere est alimento uegetari, moueri, sentire, intelligere. Hec ergo genera uiuendi sunt in homine et secundum ordinem et essentialiter in aliquo secundum ordinem ultimum est sicut complementum, ergo ultima istarum uitarum est complementum in homine. Hoc autem est intelligere, ergo intelligere est complementum corporis humani, ergo anima est actus eius. Iterum anima uiuit uita intellectiua et ita intelligere est actus eius, ergo intelligere est actus coniuncti et non propria operatio ipsius anime.

Solutio. Dicendum est ad hoc quod anima intellectiua habet duplicem aspectum: unum, scilicet ad creatorem a quo exit in esse quem cognoscit, quoniam illius est causa. Iterum habet aspectum ad substantias superiores sibi similes separatas a materia et ad corpus quod dirigit et ad ea que ad corpus ordinantur que sub ipsa sunt. Et secundum duplicem aspectum duplicem habet potentiam: unam per quam comparatur ad superiora et per quam nata est separari et que est lumen ipsius anime illuminata, et hec potentia est intellectus agens, et hec est ei propria. In hac enim non indiget corpore uno modo. Alia autem potentia eius est intellectus possibilis per quam cognoscit corpus et ista inferiora et regit corpus. Et quia anima intellectiua ordinatur in cognitionem creatoris duplici modo disponitur ad ipsum: uno modo per inmediationem, sicut patet in anima que cognoscit primum non est per ista inferiora, set per distantiam a corpore cognoscit ipsum et dicitur quasi separata. Unde non figitur eius cognitio corpori set cognoscit ipsum per aspectum ad ipsum et hec est quoniam separatur a conditionibus materialibus ita quod eis non intendit et tunc respicit primam lucem, sicut dicit rabi Moysi. Et irradiatur illa lux supra animam et ipsam illuminat et super sensus, ita quod eis ostendit secreta. Alio modo disponitur ad primum secundum quod cognoscit ipsum per posteriora sicut per effectus suos et operationes et sic cognoscitur per organa et oritur illa cognitio ab intellectu potentiali. Sicut autem iste status est duplex, ita duplex est operatio anime ipsius: una communis et alia propria, et una appellatur intellectus agens, alia uero intellectus possibilis. Set potentia supprema, que est intellectus agens, dirigit inferiorem, que est intellectus possibilis excitando ipsam et illuminando et ducendo ipsam ad effectum et ad actum cognitionis. Et propter hoc agens habet duplicem operationem: una que est irradiare supra intellectum possibilem et illuminare et dirigere ipsam; et quantum ad hoc quodam modo a corpore dependet, et quantum ad hoc non est omnino operatio anime propria. Alia est que est intelligere res separatas et quia has intelligit per distantiam a corpore et quanto plus ab ipso distat tanto uerius eas cognoscit. Ideo quantum ad hoc est intellectus agens omnino proprius et operatio eius omnino propria anime intellectiue. Operatio autem intellectus possibilis omnino coniuncti est et communis et nullo modo propria. Set operatio dicitur communis duobus modis: uno modo quia exercetur per organum corporeum, et simul in illa operatione compatitur anima corpori et hoc modo operatio intellectus possibilis non est propria set communis. Alio modo dicitur operatio alicuius potentie communis, quia illa potentia recipit a uirtutibus corporalibus organicis insitis que per illa organa operantur. Et sic intellectus possibilis dicitur esse communis et eius operatio, quia dependet a fantasmatibus et uirtutibus sensibilibus quantum ad specierum receptionem, non quantum ad operationem supra species receptas. Sic ergo patet quod anima intellectiua habet propriam operationem que est ipsius intellectus agentis, operatio ipsius possibilis communis est et in quantum per potentiam potentialem habet anima respectum ad corpus et ad ea que regit ad inferiora, et in quantum per illam disponitur ad cognoscendum primum per suos effectus et per posteriora. Concedende ergo sunt rationes ille que ostendunt quod anima intellectiua habeat operationem propriam.

Ad primam rationem in contrarium est dicendum quod duplex est intellectus: quidam enim est alligatus phantasmatibus nec operatur sine illis, et hic est possibilis intellectus, et talis communis est et eius operatio, et de tali loquitur Aristoteles cum dicit: qui dicit animam gaudere. Et tamen alius est intellectus qui est proprius ipsi anime et non dependet ab ipsis phantasmatibus, set inest anime nate separari a parte illa qua separabilis est a corpore et operatio istius est propria eo modo quo dictum est, quia non dependet a corpore quantum ad suam operationem que est intelligere, set solum in illuminando potentialem, et iste est intellectus agens.

Ad secundam rationem dicendum est quod intelligere dicitur multis modis: uno modo idem est intelligere quam intellectu operari et sic anima intellectiua quantum ad propriam operationem sola dicitur intelligere. Segundo modo idem est quod intellectu informari et perfici et uiuere intellectu est uita intellectiua et sic corpus humanum et homo dicuntur intelligere. Set hoc est dupliciter, quia corpus perficitur et informatur intellectu sicut uia tercia. Homo autem sicut compositum. Tercio modo dicitur intelligere idem quod ad nutum et imperium intellectus moueri et sic sensibiles uirtutes dicuntur intelligere, quia secundum nutum intellectus mouetur, reguntur autem ab ipso. Et ita homo uel corpus humanum non intelligit, quia operatur intellectu, set intellectu informatur, et sic intelligere est propria operatio anime et non corporis eo modo quo dictum est.

Ad terciam rationem dicendum quod corpus humanum intelligit et uiuit uita intellectiua tanquam complemento non tamen intelectu operatur nec est eius operatio intellectus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1