Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
[lec6 q2] Circa secundam questionem sic proceditur, et queritur utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes, et appello proprias que insunt ab anima et tamen sunt in corpore. Communes autem appello que sunt a parte utriusque. Et ostenditur quod operationes anime sunt proprie duabus rationibus, quarum prima talis est: sicut ostenditur in libro De motu cordis, uiuere est se ipso moueri, et hoc est quod testarur Aristoteles in VIII Physicorum, quod proprium est animatorum se ipsis moueri. Illud ergo quod est dans uitam et influens est se ipso mouens. Set anima est huiusmodi, ergo anima se ipsa mouet. Ergo anima uegetabilis, cum det uitam, se ipsa mouet et multo fortius anima sensibilis cum fortius sit in sua operatione, cum det uitam et sensum. Set omnis motor se ipso mouens habet propriam operationem qua supra mobile influit, ergo anima sensilibis habet propriam operationem quam supra corpus mobile influit. Hoc autem non est nisi sentire, quia non habet aliam. Ergo omnis operatio anime sensibilis propria est et non communis.
Secunda ratio hec est: sicut habe tur in libro De motu cordis, cuiuslibet substantie que est hoc aliquid proprium est ut habeat propriam operationem et hoc etiam testatur Algazel in sua Metaphysica dicens quod quelibet substantia que est hoc aliquid nata est ad hoc ut ex ipsa eliciatur propria operatio. Set anima sensibilis est substantia que est hoc aliquid, ergo anima sensibilis habet propriam operationem in mobili quod est corpus. Hoc autem est sentire, ergo sentire est eius propria operatio et non communis.
Tercia ratio talis est: omnis uirtus que per differentiam se habet ad multitudinem obiectorum et ad nullum coartatur et utriusque in corpore operatur habet propriam operationem propter organa corporea, et causa huius est quia applicatio ad organum est causa coartationis ad obiectum, secundum cuius existentiam anima operatur. Set anima sensibilis est huiusmodi quantum ad operationem communem, que per modum se habet ad omnia. Sensus autem communis radix est omnium uirtutum sensibilium, ergo anima sensibilis quantum ad radicem omnium uirtutum sensibilium et operationum habet propriam operationem sibi que est sensus communis.
Ad oppositum sunt due rationes, quarum prima talis est: omnis substantia que habet propriam operationem est separabilis. Set anima sensibilis non est separabilis, ergo nullam habet operationem propriam.
Secunda ratio hec est: nulla substantia que alicuius partis corporis est actus habet operationem propriam, quia talis substantia coartata est per partes corporis in suis operationibus. Set anima sensibilis est huiusmodi, ergo nullam habet operationem propriam.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod operationes anime sensibilis omnes communes sunt. Set communitas operationum forme est duplex, quia quedam est communitas forme operationum secundum quam forma non habet propriam operationem sine materia, set operatio utriusque sequitur ex unione eorum, et sic communitas operationis est informis elementorum que non sunt complete et fixe in se, et ideo non mouentur nec operantur, set totum compositum ex illis formis et suis materiis operatur. Et hoc est quod uult Aristoteles quod non agit caliditas set calidum. Alia est communitas operationis forme in qua forma comparatur per materiam sicut per instrumentum et materia simul participat operationes influentes a forma, et hec iterum est duplex, quia quedam operatio dicitur communis materie et forme, quia forma recipit inicium suarum operationum a uirtutibus corporalibus, non tamen operatur mediante corpore nec organo, et sic operationes possibilis intellectus communes sunt.
Secundo modo dicitur operatio communis materie et forme, quia forma operatur mediante materia, sicut mediante instrumento et recipit dispositiones mediantibus partibus materie, et sic operationes anime sensibilis communes sunt. Set hoc est adhuc duobus modis, quia quedam operationes anime sensibilis dicuntur communes que habent ortum a parte materie, sicut sompnus et uigilia, que incipiunt a corpore et terminantur in animam, quedam habent ortum a parte anime et terminantur ad corpus, ut sensus et ymaginatio. Et omnes istas operationes exercet anima sensibilis mediante corpore et partibus eius. Et propter hoc dicuntur communes. Secundum uero primum modum istarum communitatum non sunt operationes anime sensibilis communes, set omnes proprie, quia non resultant ex unione forme cum materia uel anime cum corpore, sicut operationes elementorum. Immo omnes uel incipiunt ab anima ad corpus uel e conuerso, unde ab anima sensibili influit operatio supra corpus. Hec autem influentia facit communitatem operationis secundum alium modum qui dictus est. Et similiter dicendum est de operationibus anime uegetabilis. Concedende sunt ergo rationes per quas ostenditur quod operationes anime sensibilis sunt communes.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod uita communis est anime et corpori, set hoc differenter, quia uita inest anime tanquam principio a quo fluit. Inest autem corpori tanquam recipienti et per unionem anime cum corpore resultat actus uiuendi, et sic uita est ab anima, et supra corpus ab ipsa influit, et propter hoc influit operationem corpori. Dicitur autem communis propter dictam causam, unde bene concedendum est quod cum sit hoc aliquid influit operationem supra corpus illa tamen operatio dicitur communis.
Ad secundam rationem dicendum est quod cum anima sit hoc aliquid habet propriam operationem, set dicendum est quod substantia que est hoc aliquid est duplex, quia quedam est alligata materie corporali et huius est operatio communis, quia non operatur sine materia nisi contradicatur propria circa primum modum communitatis, quia non resultat ex unione anime cum corpore, set ipsam influit anima supra corpus, et talis est anima sensibilis, et ideo non habet operationem propriam. Alia est substantia hoc aliquid que non est alligata materie omnino, sicut anima intellectiua, et istius est operatio propria a parte illa qua non est alligata et communis a parte illa, qua est alligata, ut dictum fuit.
Ad terciam rationem dicendum quod uirtus dicitur indifferens ad multa duobus modis: uno modo quia omnia apprehendit tam spiritualia quam corporalia, et hoc modo intellectus, quia non coartatur ab organo dicitur uirtus indifferens ad multa. Alio modo dicitur uirtus indifferens ad multa quia omnes formas corporales nata est comprehende, non tamen extra materiam eas comprehendit, et talis est sensus communis, et talis non est propria set communis, et quia est uirtus illa alligata organo est corporali, ideo non cognoscit formas corporales, et est ad illas indifferens, et hoc est quia illa uirtus comprehendit obiecta singularum sensuum. Et quia obiecta singularum sensuum omnes formas corporales continent, ideo uirtus illa omnes formas cognoscit et apprehendit.
On this page