Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 3
Utrum contingat intelligere sine phantasmate[lec6 q3] Circa terciam questionem sic proceditur, et queritur utrum contingat intelligere sine phantasmate, et ostenditur quod non per duas rationes, quarum prima hec est: sicut habetur in tercio De anima, nichil est in intellectu nisi prius fuerit in sensu. Set inter sensum et intellectum est phantasia media, que siquidem species sensibiles ad intellectum reducit, ergo intellectus contingit per coniunctionem sui ad phantasiam, ergo non contingit intelligere sine phantasmate.
Secunda ratio est hec: in anima intellectiua sunt due potentie, una qua est omnia facere, alia qua est omnia fieri. Potentia autem qua est omnia fieri appellatur intellectus possibilis. Alia autem appellatur intellectus agens. Possibilis autem dicitur quia recipit species a phantasmatibus et uirtutibus sensibilibus, et propter hoc appellatur potentia in qua est omnia fieri. Agens uero illuminat fantasmata et reducit de potentia in actum intelligendi et ex hiis duobus resultat perfectio intellectus, scilicet ex receptione a phantasmatibus et ex illuminatione fantasmatum. Set utraque istarum operationem circa phantasmata exercetur, ergo non contingit intelligere sine fantasmate.
Tercia ratio est talis: substantiarum quedam sunt corporales quedam spirituales, et corporales sunt ille que continuntur in mundo corporali, spirituales sunt ut primum et intellectiue. Set substantie corporales non cognoscuntur nisi mediantibus formis corporalibus, que primo cadunt in sensu et per sensum ad intellectum perueniunt. Set non possunt diffiniri ad intellectum nisi mediante phantasma, ergo non contingit intelligere substantias corporales sine phantasmate. Iterum substantie spirituales cognoscuntur per effectus suos. Effectus autem ipsarum sunt illi quos influunt in substantias corporales, et ita per aspectum ad substantias spirituales contingit substantie spirituales. Huius autem aspectus est per uiam et phantasie, ergo non contingit intelligere sine phantasma. Non est ergo intelligere sine phantasmate.
Ad oppositum sunt due rationes que dicte sunt in prima questione in operatione que ostendunt animam intellectiuam habere propriam operationem. <Si enim intellectus habet propriam operationem, ipse non est coniunctus phantasie. Cum hiis rationibus sunt due rationes, prima talis est: omnis uirtus ammixta phantasie est materialis et generabilis et corruptibilis. Set anima intellectiua non est huiusmodi, quia sic sequeretur positio Alexander que facta est possibilitatis intellectum materialem esse corruptibilem et generabilem, ergo anima intellectiua non est permixta fantasie, set omnis talis uirtus potest intelligere sine phantasmate, ergo contingit intelligere sine phantasmate.
Secunda ratio hec est: omnis uirtus que operatur cessante sensu et phantasia est uirtus non habens phantasiam, cum in suis operationibus sensu et phantasia non egeat. Set uirtus intellecti ua est huiusmodi. Hoc patet manifeste, quia cessantibus omnibus organis et sensibus anima intellectiua operatur et intelligit, ergo contingit intelligere sine phantasmate.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod in anima intellectiua duplex est operatio: una per quam respicit corpus, et ea que sunt in corpore, et quantum ad istam partem recipit anima a uirtutibus sensibilibus, et hoc modo operatio sua permixta est cum phantasmate, et iste intellectus possibilis materialis est. Alia est uirtus anime intellectiue per quam non respicit corpus, set est uirtus propria, et est intellectus agens, et hec non dependet a phantasia et de hac non est intelligendum quod non contingit intelligere sine phantasmate.
Iterum de possibili intellectu contingit loqui duobus modis: uno modo quantum ad suam receptionem specierum et hoc modo a phantasia dependet, cum recipiat a uirtutibus sensibilibus mediante phantasia. Alio modo contingit loqui de ipso in quantum supra species receptas se conuertit et de ipsis iudicat, et hoc modo a phantasia non dependet, set quantum ad primum modum intelligendus est sermo ille de possibili intellectu. Iterum contingit loqui de agente dupliciter: uno modo secundum quod illuminat fantasmata in intellectu possibili, ex cuius illuminatione resultat operatio intellectiua completa, et sic dependet a phantasia sicut ab eo supra quod operatur. Iterum intellectus agens habet operationem que est intelligere, que est ei propria, et sic a phantasia nullo modo dependet. Vnde sicut lux in quantum illuminat dependet ab illuminato, in quantum autem lucet non dependet ab illuminato nec ab alio, similiter intellectus agens in quantum illuminat phantasmata in possibili intellectu dependet a phantasia, sicut ab eo supra quod operatur. In quantum autem intelligit non dependet ab ea. Et notandum est quod cognitio intellectiua non dependet a phantasia nisi eo modo quo dependet a sensitiua. Sensitiua enim sit per accidentia, intellectiua autem per uera rei principia. Et ideo cognitio sensitiua per se stat ad cognitionem intellectiuam. Intellectiua autem per accidens ab illa dependet et non per se, quia non dependet ab illa nisi per defectum et impotentiam nostram, quia nostra cognitio a sensu incipit et propter hoc per accidens dependet cognitio intellectiua a cognitione fantastica et non per se, scilicet quia cognitio intellectiua a sensibili dependet aliquo modo, quia per impotentiam nostram a sensu incipit et non per naturam.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod aliquid cognoscitur duobus modis: uno modo per speciem accidentalem sensibilem et hoc modo omne quod cognoscitur ab intellectu prius fuit in sensu. Alio modo cognoscitur aliquid per simillitudinem sue essentie, et sic potest aliquid cognoscit ab intellectu sine applicatione ad sensum et sic non omnino dependet intellectus a phantasia set quantum ad primum modum.
Ad secundam rationem dicendum est quod intellectus agens illuminat phantasmata in possibili et sic dependet a materia, sicut ab eo supra cuius obiectum operatur. Iterum intellectus agens habet propriam operationem que est intelligere et sic non dependet a materia.
Ad terciam rationem dicendum est quod duplex est, uel cognitio substantiarum spiritualium et corporalium: una est per effectus sensibiles et hec est per sensum procedens, alia est per suas causas et per inspectionem in ipsis et hec dico per inspectionem in ipsis propter primum, qui inspirando in se ipso cognoscit. Propriam ergo cognitionem habet anima intellectiua de substantiis spiritualibus per sensus; aliam autem per elementionem eius a corpore et prout separata est. Et similiter in substantiis corporalibus est cognitio una de ipsis per accidentia et per exteriora, et hec procedit per sensum. Alia autem est per uera eorum principia et quidditatem, et hec est propria intellectui. Prima non ita set communis, et hec communitatem per uera principia non dependet ab illa que est exteriora nisi per accidens, scilicet propter impotentiam nostram et defectum nostre cognitionis que habet ortum a sensibili. Unde eo modo quo dependet cognitio per uera principia a cognitione per accidentia dependet cognitio intellectiua per uera principia a phantasia set ita est quod cognitio rei per accidentia est cognitio per accidens. Cognitio autem per illa principia est cognitio de substantia per se, et ideo cognitio per accidentia reducitur ad cognitionem per uera principia in illo statu in quo debet esse cognitio de substantia, set cognitio per accidentia pertinet ad sensus et spectat ad ipsum, cognitio per quidditatem spectat ad intellectum, et ideo cognitio sensitiua per se stat ad cognitionem intellectiuam. Cognitio autem intellectiua solum ab illa dependet per accidens, scilicet propter defectum nostrum, et quia non dependet a phantasia nisi mediante sensu, ideo per accidens a phantasia dependet et non propter se set propter defectum defectum nostrum, et hec patet quia anima separata in cogitando a phantasia non dependet, et hoc uiso patet uerificatio obiectorum.
On this page