Praeambulum
Praeambulum
Distinctio septima de assignatione differentie modi diffiniendi et de negotiorum distinctione. Continuatio intensionis. Differenter autem diffiniet quidem phisicus et dyalecticus unumquodque ipsorum et cetera. In fine precedentis partis conclusit Philosophus quod passiones, cum habeant relationem ad corpus, per materiam habent diffiniri, cum diffinitur per corpus et per corporis partes. Et quia res et passiones eorum que concernunt motum et materiam ad philosophum pertineant naturalem cum anima secundum quod est perfectio corporis et passiones ipsius habeant aspectum ad materiam, conclusit quod anima et passiones eius ad philosophum pertinent naturalem. Quia ergo diuersi artifices eandem rem diffiniunt per modos diuersos, sicut phisicus et logicus et etiam circa easdem res diuersa procedunt negotia secundum modos diuersos, ideo in hac parte ostendit differentiam modi diffiniendi secundum quod procedit phisicus et secundum quem procedit logicus circa proprietates et passiones anime et circa alias res et earum passiones, et assignat differentiam uel diuisionem et diuersitatem negotiorum ut ostendat que res et secundum quem modum considerentur in scientia naturali ad quem uel quam spectat determinatio anime et passionum ipsius et hec pars spectat ad presentem lectionem siue speculationem cuius intensio patet ex predictis.
Diuisio. Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes, in quarum prima tangit diuersum modum diffiniendi, considerandi logici et phisici et aliorum artificum. In secunda, scilicet in hac, set redeundum est unde ratio et cetera, quia quandam fecerat sermotionem uel intentionem extra propositum ad intensionem suam reddit continuans dicta dicendis. Prima autem pars diuiditur in partes [... ]
Questiones. Circa partem istam contingit dubitare et sunt tres questiones inquirende. Prima [lecV7 q1] questio est de consideratione philosophi naturalis ad logicum in modo diffiniendi, et utrum phisicus diffiniat per omnes causas uel non. Secunda [lecV7 q2] questio est utrum diffinitio logica et principia eius dependeant a diffinitione naturali. Tercia [lec7 q3] est de subiecto mathematicarum scientiarum quid, scilicet sit subiectum in mathematicis.
On this page