Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

[lec7 q1] Circa primam questionem sic proceditur, et ostenditur quod phisicus diffiniat per omnes causas per duas rationes, prima talis est: sicut se habet unumquodque ad esse ita se habet ad ueram cognitionem et completam. Set unumquodque consistit et perfectum habet esse per cursum omnium causarum in natura, ergo unumquodque cognoscitur perfectione in natura per causas quatuor, set diffinitio naturalis est perfecta cognitio rei naturalis, ergo diffinitio naturalis debet dari per omnes causas. Diffinit ergo phisicus per omnes causas.

Secunda ratio hec est: ostenditur enim quod phsicus possit diffinire per finem sic: unumquodque a quo habet necessitatem sui esse ab illo habet necessitatem sue cognitionis. Set res naturales a fine habent necessitatem sui esse sicut uult Aristoteles in libro Phisicorum. Ergo res naturales debent diffiniri per finem. Phisicus ergo per finem potest diffinire.

Tercia ratio hec est: ad ostendum quod physicus possit diffinire per causam efficientem omnis scientia considerans rem prout est in motu et fieri maxime diffinit per illam causam que est primus modus et fieri, set naturalis scientia considerat res prout sunt in motu et fieri, ergo maxime debet diffinire per illam causam que est principium motus et fieri et hoc autem est efficiens quia efficiens est unde motus et est principium in fieri et generatione rei, ergo maxime potest phisicus diffinire per causam efficientem.

Quarta ratio talis est: ad ostendum quod possit diffinire per formalem per illud quo unumquodque in naturalibus habet complementum et speciem et certam cognitionem sue essentie per illud habet diffiniri et in natura, set res naturales hoc habent a forma, ergo maxime per forma possunt res naturales diffiniri. Set phisicus diffinit eas, ergo phyisicus potest diffinire per causam formalem. Item potest diffinire per causam materialem, sicut dicit Philosophus in principio libri De anima. Ex hiis ergo rationibus colligitur quod physicus possit diffinire per quamlibet causam.

Ad oppositum sunt due rationes, prima talis est: sicut dicit Auicenna in secundo sue Metaphisice, quedam sunt forme quas cum apprehendit intellectus non appropriat eis materiam nec ante nec post, sicut quantitates. Alie autem sunt forme quibus in principio non appropriat intellectus materiam set per nimiam diligentiam, postea eis appropriat et huiusmodi sunt accidentia communia, ut albedo. Et propter hoc quod communia sunt, sunt autem alie forme quibus statim appropriat materiam, et huiusmodi sunt ut forme naturales ut forma ignis. Res ergo naturales apprehenduntur per aspectum ad materiam, set sicut se habent res per aspectum ad intellectum ita se habent ad diffinitionem, set res naturales comprehenduntur uel cognoscuntur ab intellectu solum per applicationem uel relationem ad materiam, ergo solum debent diffiniri per relationem ad materiam, ergo phisicus debet solum diffinire per materiam.

Secunda ratio talis est: tria sunt negotia, unum est de rebus separatis omnino, sicut metaphysica; alterum est de rebus aliquo modo abstractis sicut mathematice; tercium est de rebus omnino coniuncti sicut scientia naturalis. Est enim de omnino coniunctis motui et materie. Necesse est ergo quod diffiniat per motum et materiam uel per aspectum ad illa, ergo phisicus diffinit solum per materiam uel per aspectum ad illam, scilicet ad materiam.

Tercia ratio talis est: quoniam sicut habetur in septimo Metaphisice quedam res sunt quarum esse et ratio est a metaphisica, sicut caro et circulus eneus. Alie sunt quarum esse aliquo modo est sine admixtione ad materiam quantum ad alia, ut esse iunde* mathematice. Primum autem esse est esse rerum naturalium, igitur esse rerum naturalium est per admixtionem ad materiam. Omne autem tale habet diffiniri solum per materiam, ergo solum debet phisicus diffinire per materiam et non per alias causas.

Quarta ratio talis est: scientia naturalis est de corpore mobili in quantum mobile, ergo debet diffinire per illud a quo mobile est mobile. Illud autem est possibile et materiale et subiectum transmutationis et contrarietatis. Hoc autem est materia, ergo scientia naturalis debet solum diffinire per materiam et ita phisicus solum per materiam diffinit. Cum autem finis non sit principium motus nisi methaphorice non debet proprie diffinire per finem. Iterum si diffiniat per formam et efficientem hoc est per relationem ad materiam. Confirmatio autem istius rationis talis est: omnis scientia considerans omnes causas, considerat illas per reductionem ad unam principaliter, set naturalis scientia est huiusmodi, ergo considerat omnes causas per reductionem ad unam principaliter. Hec autem est illa causa in qua omnes alie tunc confundantur in genere illo. Hec autem est naturalis, ergo naturalis considerat omnes causas per aspectum ad materiam, ergo solum diffinit per aspectum ad ipsam. Physicus ergo solum per causam materialem omnes causas diffinit.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod phisicus diffinit et demonstrat per omnes causas, set aliqua scientia considerat causas multiplicer: uno modo, quia per illas equaliter diffinit et demonstrat et sic non diffinit phisicus per omnes causas. Alio modo dicitur aliqua scientia considerare omnes causas non quia omnes illas equaliter consideret, set quia considerat eas per reductionem et relationem ad unam, et hoc modo phisicus considerat omnes causas et diffinit tunc per omnes, quia considerat omnes causas per relationem ad causam materialem, et propter hoc cum diffinit per omnes causas diffinit per eas per aspectum ad materiam et motum. Vnde si diffiniat per efficientem, hoc est per aspectum ad materiam et sic diffinit per omnes per relationem, tamen ad materiam et non equaliter et propter hoc dicitur diffinire per materiam, quia semper per aspectum ad materiam diffinit. Vnde notandum est quod tribus modis dicitur aliqua scientia diffinire per causam aliquam: uno modo quia per illam solam diffinit non considerando alias, et hoc modo nulla scientia diffinit per unam causam. Alio modo potest dici scientia diffinire per unam causam, quia per omnes diffinit per aspectum ad illam et per relationem ad illam non tamen per illam solam diffinit, et sic scientia naturalis dicitur diffinire per materiam. Tercio modo dicitur aliqua scientia diffinire per aliam causam, quia licet plures causas consideret tamen omnes se habent in uno genere respectu causarum quas considerat alia scientia, et hoc modo naturalis adhuc diffinit per materiam, quia omnes cause quas considerat sunt naturales respectu causarum quas considerat alia scientia, sicut logica. Et hoc modo dif finit naturalis per materiam, quia duplex est diffinitio: quedam enim est per principia dantia esse et numerum, sicut diffinitio logica. Alia est per principia dantia esse solum sicut illa diffinitio in qua cadit materia et forma que est naturalis diffinitio et materialis, quia in ipsa cadunt materia et forma, que sunt materialia respectu generis et differentie, que sunt principia diffinitionis logice. Non sunt similiter materialia principia diffinitionis naturalis, et hoc est quod dicit Commentator quod non considerat naturalis solam materiam quin etiam alias causas in diffiniendo consideret, set diffinitio sua dicitur materialis respectu diffinitionis logice et hoc modo concendende sunt rationes hoc probantes quod per omnes causas hoc modo diffiniat phisicus, scilicet per reductionem ad unam. Alie rationes soluuntur per istam distinctionem, quia diffinit per materiam reducendo omnes causas ad materiam, in qua motus est, et sic patet solutio ad rationes utriusque partis et uerificatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1