Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica

[lec7 q2] Circa secundam questionem sic proceditur, et queritur utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica, et fundetur in ipsa. Et ostenditur quod sic per duas rationes, quarum prima talis est: omne agens posterius agit secundum suppositionem prioris agentis, set ratio secundum quam procedit ordinatio diffinitionis logice est posterior respectu nature secundum quam procedit ordinatio diffinitionis phisice, quia ratio ultimum est in natura. Ergo ratio agit secundum exigentiam nature et secundum dependentiam ab ipsa, ergo diffinitio rationis uel logica dependet a diffinitione naturali et principia eius a principiis illius.

Secunda ratio talis est: diffinitio logica datur per principia ordinabilia in genere que sunt genus et differentia. Principia autem generis et differentie sunt materia et forma in substantia et propter hoc dicit Boetius relicta usiosi et ypostasi dicendum est de usya, idest relicta materia et forma dicendum est de substantia, quia materia et forma supra genus sunt et sunt eius principia, ergo diffinitio data per genus et differentiam dependet ab illa que datur per materiam et formam. Set diffinitio logica datur per genus et differentiam, diffinitio autem naturalis datur per materiam et formam, ergo diffinitio logica dependet a diffinitione naturali. Set hec ratio sic confirmatur, quia in diffinitione logica sunt duo, scilicet genus et differentia, quorum utrumque resultat ex unione forme cum materia. Set genus sequitur naturam materie. Differentia autem naturam forme, quia communicantia in genere est communicantia materialis; communicantia in differentia est communicantia in forma. Unde diffinitur homo per corpus uiuens est per hoc communicat cum aliis, scilicet cum plantis, communicantia uero ratione materie, et diffinitur per corpus uiuens sensibile, et per hoc communicat homo cum brutis communicatione materiali. Apponatur hec differentia rationale completiua ipsius per ipsam communicatur cum aliis formaliter, et gratia forme et differentia. Ergo sequitur naturam forme et genus naturam materie tamen causantur ex unione forme cum materia, et ideo principia diffinitionis date per genus et differentiam fundantur in principiis diffinitionis date per materiam et formam; prima autem logica, secunda autem naturalis. Ergo diffinitio logica fundatur supra diffinitione naturalem.

Ad oppositum sunt due rationes, prima talis est: sicut se habet unumquoque ad esse ita se habet ad cognitionem. Set cognitio intellectiua secundum naturam prior est quam cognitio sensitiua, quia fit per priora simpliciter et similiter fit per uniuersalia et per principia uniuersalis. Cognitio autem sensitiua posterior est, quia fit per extrinseca et per principia singularis que concernunt motum et materiam, et dispositiones accidentales, et quod est hic et nunc et huiusmodi sunt materia et forma, ergo priora sunt principia uniuersalis quam principia singularis, que sunt materia et forma. Set diffinitio logica prior est simpliciter quam naturalis, set prius non dependet a posteriori, ergo diffinitio logica non dependet a diffinitione naturali.

Secunda ratio talis est: principia diffinitionis logice sunt ea per que res ordinantur in genere, quia huiusmodi sunt genus et differentia. Principia autem diffinitionis naturalis non sunt talia, set per ea subiacet res motui et actionibus et passionibus, set ordinatio rei in genere prior est quam ordinatio rei et passionis et motus, ergo priora sunt principia diffinitionis logice quam principia diffinitionis naturalis. Ergo cum prius non dependeat a posteriori, diffinitio logica non dependet a diffinitione naturali.

Tercia ratio talis est: sicut habetur in Metaphisica ea sunt priora nature que sunt remotiora ab intellectu et propinquora sensui. Ea autem sunt posteriora nature que sunt propinquora intellectui et remotiora a sensu, et ideo uniuersalia cum sint proprinquora intellectui et remotiora a sensu sunt priora simpliciter. Singularia autem e conuerso, set diffinitio logica datur per principia uniuersalia et remotiora a sensu, diffinitio autem uniuersalis datur per principia singularis que sunt posteriora et propinquora sensui, ergo diffinitio logica datur per priora quam diffinitio naturalis, ergo diffinitio logica prior est quam diffinitio naturalis, ergo ab ipsa non dependet.

Quarta ratio est hec: diffinitio logica datur per principia formalia. Diffinitio autem naturalis datur per principia materialia, set in uia cognitionis materia dependet a forma et e conuerso. Immo hoc modo est forma prior materia quamuis e contrario se habeat in uia generationis et incompletionis, ergo principia diffinitionis logice secundum cognitionem precedunt principia diffinitionis naturalis, cum ergo diffinitio sit propter cognitionem diffinitio logica prior est quam diffinitio naturalis, ergo non dependet ab ipsa.

Solutio. Ad hoc hoc dicendum est quod diffinitio logica dependet a diffinitione naturali que datur per materiam et formam et principia ipsius fundantur supra principia rationis et principia rationis fundantur in principiis nature, et ita cum diffinitio logica detur per principia rationis, naturalis autem per principia nature. Propter hoc dicendum est quod diffinitio logica fundatur in diffinitione naturali.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod cognitio principiorum naturalium est duplex: una est per exteriora et hec est posterior, alia est cognitio principiorum nature per sua uera principia et hec est intellectiua. Hec enim est per quidditatem principiorum et hoc est per priora, et hanc cognitionem habet res per suam materiam et formam et per causas et in ista cognitione fundatur diffinitio logica. Et quia sic datur diffinitio naturalis per principia nature, propter hoc dicendum est quod diffinitio logica fundatur in diffinitione naturali.

Ad secundam rationem dicendum est quod principia naturalia duobus modis considerantur: uno modo secundum quod sunt principia esse rei, alio modo secundum quod sunt principia motus accidentium que in ipsis fundantur. Et hoc secundo modo non sunt principia nature principia diffiniendi rem naturalem set accidentia uel substantiam mobilem in quantum mobilis est. Primo autem modo sunt uera principia esse rei absolute, et hoc modo diffiniunt rem in suo genere, et sunt principia rerum ordinabilium in suo genere. Sunt autem in genere per suam diffinitionem et per reductionem, et hoc modo super ipsa fundantur principia et ab ipsis dependent, licet non modo alio.

Ad terciam rationem dicendum quod principia naturalia duabus modis considerantur: uno modo prout coartantur ad hoc singulare uel ad aliud, et sic non sunt principia diffiniendi, quia sicut concernunt motum et materiam et quod est hic et nunc, alio modo considerantur principia nature prout eleuantur secundum suam communitatem ad omnia contenta que ex illis sunt constituta, sicut elementa et principia uniuersalia communia que ex materia et forma constituta sunt, et hoc modo principia nature remota sunt a sensu sicut et uniuersalia et propinquora intellectui, et hoc modo sunt principia diffiniendi et sunt principia uniuersalis, quia uniuersale est ex materia et forma, que sunt communia et in communitate accepta et ex materia uniuersali et forma uniuersali, quod idem est, et propter hoc diffinitio logica fundatur in diffinitioni naturali.

Ad quartam rationem dicendum est quod aliqua diffinitio potest appellari materialis duobus modis uel duabus de causis: uno modo quia solum dantur per materiam, et hoc modo nulla diffinitio dicitur esse materialis; alio modo potest appellari diffinitio materialis, quia datur per materiam et formam que sunt principia essendi integrantia essentiam rei, et hoc modo dicitur diffintio materialis dari per materiam, quia diffinit per relationem ad materiam, et talis diffinitio materialis precedit formalem, quia principia diffinitionis formalis fundantur in principiis istius, et in uia cognitionis et in uia essendi, cum principia diffinitionis formalis que appellat logica in principiis diffinitionis istius materialis fundentur et in ea resoluantur, et ita diffinitio logica dependet a diffinitione materiali que dicitur naturalis. Sciendum autem est quod cum dicimus diffinitionem materialem intelligimus ipsam duobus modis: uno modo proprie prout est in rebus naturalibus aliquibus materialibus, et hoc modo diffinitiones logice que de illis rebus dantur dependent a diffinitionibus materialibus rerum in genere illo, sicut hec diffinitio logica: homo est “animalis rationale mortale” dependet ab hac diffinitione materiali que est “homo est compositum ex anima et corpore”. Iterum possumus intelligere ipsam prout est communiter accepta et competit cuilibet rei communiter que ex materia est et forma et diffinitio logica communiter data per genus et differentiam fundatur in illam. Unde communiter diffinitio ex genere et differentia fundatur in diffinitione que est ex materia et forma, et sic patet qualiter diffinitio logica dependet a diffinitione naturali uel phisica.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2