Praeambulum
Praeambulum
Tractatus primus huius scientie de opinionibus circa animam ab antiquis editis continens duo capitula. Primum est de opinionibus antiquorum. Secundum est de improbationibus ipsarum. Primum autem tres continet partes. Prima autem est de opinionibus diffinientium animam per motum. Secunda de opinionibus diffinientium animam per cognitionem. Tercia est de opinionibus diffinientium per utrumque. Prima autem continet tres paragraphos, quorum primus est de communitate opinionum circa motum. Continuatio intensionis.
Intendentes de anima necesse est simul dubitare de quibus bene du bitare oportet et cetera. Completa est intentio philosophi circa ea que substantiam huius scientie antecedunt in quibus tetigit necessitatem et nobilitatem huius scientie, et intensionem eius circa subiectum suum et passiones et proprietates ipsius et tetigit ea que de subiecto sunt inquirenda et modum ordinis sui processus, et questiones incidentes circa hoc et circa passiones anime et circa proprietatem et communitatem ipsarum. Et conclusit quod anima cum suis proprietatibus ad scientiam pertinet naturalem et assignauit differentiam modorum considerandi et diffiniendi phisici et logici. Et distinctionem facit circa diuersas considerationes diuersorum artificum, et omnia que antecedunt necessitatem et substantiam huius scientie, postquam igitur in omnibus predictis terminauit suam intensionem. Aggreditur intensionem principalem huius scientie determinans de anima et suis differentiis et potentiis et actibus et obiectis.
Diuisio. Recipit autem ista pars diuisionem in duas partes, in quarum prima continente primum tractatum determinat Philosophus de anima secundum opiniones aliorum philosophorum recitans eorum opiniones et earum intentiones et eos in benedictis imitatur eorum uero erroribus contradicit. In secunda continente duos tractatus secundum, scilicet et tercium, determinatur de anima et eius proprietatibus secundum uiam ueritatis et incipit hic, hec quidem de anima a prioribus tradita dicta sunt et cetera, et terminatur usum ad finem totius negotii.
Primus autem tractatus recipit diuisionem in duas partes in quarum prima manifestat Philosophus intensionem suam circa ea que determinare intendit. In secunda, scilicet in hac, animatum igitur ab inanimato duobus modis differe uidetur et cetera, prosequitur intensionem suam circa opiniones philosophorum quas ediderunt de anima. Omissa igitur prime partis diuisione, diuisioni separatis principalis insistamus. Recipit autem diuisionem in duas partes, in quarum prima recitat Philosophus opiniones aliorum, quas ediderunt de anima. In secunda, scilicet in hac, considerandum autem hic quidem primum de motu est et cetera, contradicit eorum opinionibus eas improbans et etiam alias opiniones interserit.
Prima autem pars recipit diuisionem in duas partes, quia philosophi per duas considerationes diffiniunt animam, scilicet per motum et per cognitionem. Rebus enim animatis solum inter res naturales debetur per se mutus ut eis sit proprium se ipsis moueri sicut habetur in VIII Phisicorum. Et eis solum competit cognitio propter animam que ipsarum est principium. Et ideo dicit Philosophus quod animatum differt ab animato in motu et sensu, idest in cognitione.
In prima igitur parte recitat opiniones diffinientium animam per motum. In secunda, scilicet in hac, quique autem in cognoscendo et sciendo ea que sunt et cetera, recitat diffinientium opiniones animam per cognitionem. Prima autem pars recipit diuisionem in partes duas, in quarum prima recitat opiniones diffinientium animam per motum in uniuersali tangens illud in quo omnes eorum opiniones communicant, quia in diffiniendo animam per motum. In secunda, scilicet in hac, unde Democritus ignem quendam autem calorem dicit eam esse et cetera, tangit opiniones eorum in speciali singularum diuersas recitans opiniones. Prima autem pars cum parte prohemiali spectat ad speculationem presentem.
Sunt igitur in lectione presenti due partes, in quarum prima manifestat Philosophus intensionem suam circa ea que intendit. In secunda tangit intensionem diffinientium animam per motum in uniuersali. Prima autem pars diuiditur in partes tres, in quarum prima proponit Philosophus intensionem suam. In secunda, scilicet in hac, attendentes priorum opiniones comprehendere et cetera, tangit modum procedendi circa philosophorum opiniones. In tercia, scilicet in hac, principium autem questionis est apponere que maxime uidentur ipsi inesse secundum naturam et cetera, tangit ordinem sui processus. Tangit enim ea a quibus in hoc opere proponit inchoare. Secunda autem pars principalis recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima tangit illud in quo fundatur intensio omnium de anima diffinientium, quia in motu et sensu. In secunda, scilicet in hac, accepimus autem et que a genitoribus fere due hec de anima et cetera, tangit opiniones eorum antiquorum iuxta hoc diffinientium per motum in uniuersali.
Diuisionis recollectio. Sunt igitur in presenti lectione quibus partes, in quarum prima proponit Philosophus intensionem suam. In secunda tangit modum procedendi circa opiniones philosophorum. In tercia tangit ordinem processus. In quarta tangit illud in quo fundatur intensio omnium philosophorum de anima diffinientium. In quinta tangit iuxta hoc opiniones antiquorum diffinientium animam per motum in uniuersali.
Sententia prime partis de intensionis manifestatione circa primam partem sic procedit Philosophus hoc modo dicens quod cum sit intensio sua determinare de anima non reputat esse inutile cum aliis philosophis simul dubitare et circa ipsam de illis de quibus rationabile est dubitare.
Sententia secunde partis de modo processus. Et deinde tangit modum procedendi circa antiquorum opiniones dicens quod proponit intendere eorum opinionibus ut omnia que de anima bene et rationabiliter ediderunt familiariter acceptet. Si autem aliquid de ipsa non recte tradiderunt, docebit fugiendum et omnino responendum.
Sententia tercie partis de ordine processus. Consequenter tangit ordinem processus dicens quod principium uie inquisitiue secundum quam procedere circa anima intendit est primo tangere illa que primo uidentur anime competere secundum naturam, et hec quidem sunt motus et sensus per que duo philosophi fere omnes animam diffinire moti sunt.
Sententia quar te partis de eo in quo communicant predicte omnes opiniones. Consequenter accedens ad secundam partem tangit ea que maxime uidentur competere per naturam per que omnes fere philosophi eam diffiniuerunt. Hec autem sunt sensus et motus. Dicit igitur quod animatum ab inanimato uidetur differre per hec duo, scilicet per motum et sensum, idest per cognitionem communiter acceptam, et innuit talem rationem: illa uidentur maxime in esse anime per naturam per que animatum ab inanimato differt, et causa huius est quia animatum per animam et per ea que ei competunt ab inanimato quod anima caret differre necesse est. Hec autem sunt motus et sensus, ergo motus et sensus maxime uidentur in esse anime per naturam.
Sententia quinte partis de ratione in qua concordant. Consequenter iuxta hoc tangit consensum omnium philosophorum in suis opinionibus diffinientium animam per hec duo, dicens quod nos suscepimus ab antiquis patribus ista duo de anima que maxime ei competunt, scilicet motum et sensum. Tangit positionem diffinientium ipsam per motum cum dicit, dicunt enim quia et maxime et primo anima esse id quod est secundum se mouens et cetera, dicit igitur quod philosophi dixerunt animam esse rem se ipsam mouentem et ita diffinierunt ipsam per motum, deinde, cum dicit, estimatur quod non mouetur non contigere mouere alterum et cetera, tangit eorum rationem per quam ostendunt animam moueri, et sic ei motum maxime competere et est eorum ratio talis, omne quod mouet alterum per se mouetur per se, quia nichil mouet alterum quin moueatur et ipsum, set anima mouet alterum per se, quia corpus ergo mouetur per se. Per hec enim differt animatum ab inanimato, quia ipsum per se mouetur, in animatum autem non. Set causa huius est anima, ergo anime conuenit maxime et per se mouere et maxime moueri per se, cum nichil moueat nec et ipsum moueatur, et sic motus maxime competit anime per materiam.
Et sic patet intensio huius partis. Postquam determinata sunt ea que prexiguntur ante anime substantie cognitionem.
Post hec inquerende sunt questiones circa substantiam anime, et primo querendum est circa eam secundum opiniones philosophum, postea secundum ueritatem. Circa opiniones philosophorum circa animam querenda sunt duo: primum est de opinionibus; secundum de improbationibus illarum. De opinionibus autem duo duximus inquirenda: quidam enim diffiniunt animam per motum; quidam per sensum. Primo enim queritur de opinionibus diffinientium animam per motum. Secundo autem queritur de opinionibus diffinientium animam per sensum. De opinionibus autem diffinientium animam per motum, primo queritur in uniuersali, secundo uero im speciali. In uniuersali autem quatuor uel quinque de illis quantum ad presentem lectionem siue* que pertinent sunt inquirenda.
Primum [lec8 q1] est utrum animatum differat ab inanimato per motum ita quod animatum participet motum, inanimatum uero non, uel utrum utrumque participet motum, et sic eis commune motus simpliciter. Secundum [lec8 q2] est cuius corporis est per se moueri et sufficienter utrum animati aut inanimati et utrum motus perfectus et sufficiens debeatur in anima uel non. Tercium [lec8 q3] est que est causas propter quid quidam motores mouent sufficienter, quidam non, utrum causa huiusmodi sit, quia sint hoc aliquid aut quia distant a materia et a mobili. Quartum [lec8 q4] est utrum cuilibet animato conueniat motus per se et sufficiens. Quintum [lec8 q5] est utrum necesse sit omne mouens moueri et quibus motoribus conueniat moueri et quibus non.
On this page