Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

[lec8 q1] Circa primam questionem sic proceditur. Ostenditur autem quod animatum corpus et inanimatum communicent intensione modi, et si differant quod huius sit solum in motu sufficienti per duas rationes, quarum prima talis est: omnis substantia que in natura non habet operationem propriam est ociosa in natura, ergo quelibet substantia habet suam propriam operationem in natura per quam contrahitur et dirigitur suum esse in natura. Set operatio sequitur substantiam cuius est et debetur ei secundum exigentiam illius substantie, ergo substantie corporali cum sit partibilis debetur operatio partibilis et corporalis. Substantie autem spirituali operatio simplex. Operatio autem partibili et que habet prius et posterius est motus, ergo cuilibet substantie corporali debetur motus, ergo quelibet substantia corporalis siue animata siue inanimata communicat cum altera in motu.

Secunda ratio talis est: sicut uult Aristoteles in secundo De anima, uniuersale est multis modis: est enim uiuere quod est moueri et est uiuere quod est augeri et nutriri, et uiuere quod est sentire et uiuere quod est intellligere. Viuere autem quod est moueri est commune ad uiuere quod est augeri et alimento uti et ad sentire et ad intelligere. Vnde commune est ad omnia genera uiuendi, quia omnia alia genera uiuendi se habent ex additione ad ipsum. Ergo cum sit commune ad omnia genera uiuendi, quia per additionem se habent ad ipsum, necesse est quod in omnibus uiuentibus reperiatur et etiam in pluribus de genere eodem quibus possint conuenire illa que sunt in eodem genere cum illis, remoto dico sicut sunt corpora inanimata, ergo corporalibus inanimatis debetur corporis motus, corpora ergo inanimata participant motum, sicut et corpora inanimata.

Ad oppositum sunt due rationes, quarum prima talis est: res naturales inanimate, si habent motum, habent ipsum a natura mouente ipsa. Set natura est principium passiuum, ergo in animatis accidit solum mouere passiue et non proprie. Ergo ipsis non debetur motus proprie ut se ipsis dicantur moueri aliquo mouente, ergo cum animatis motum non participant que animata per se habent motum.

Secunda ratio talis est: nulla forma corporalis que est forma tantum habet operationem propriam preter materiam, set quod habet habet simul cum sua materia in qua est. Set omnis forma inanimata est forma corporalis que est forma tantum, ergo non habet uirtutem per quam supra materiam suam influat aliquid et ipsam moueat. Set si moueat, mouebit aliam non per se set cum sua materia aliam mouebit, quia non est sufficiens ad mouendum, ergo si a forma contingit rei quod moueatur, patet quod in animatis nul lo modo debetur motus, qua sua forma non potest mouere suam materiam, set si moueat hoc est aliam.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod animatum communicat cum inanimato in motu. Commune enim est omni corpori naturali motus et omne corpus naturale per motum diffinitur, set differenter tamen est in illis, quia motus in corporibus animatis est a sufficienti principio, scilicet ab anima que est sufficiens principium ad mouendum. Sic enim non mouentur inanimata, set a forma sua que est forma tantum et corporalis et alligata materie, et ideo non est sufficiens ad mouendum, et ideo dicit Aristoteles quod motus et operationes manifesti sunt in animalibus uel in animatis, in inanimatis uero non.

Ad primam rationem dicendum est quod principium passiuum dicitur duobus modis: quodam enim est ita passiuum quod non agit, et sic materia est principium. Aliud est principium passiuum quod non est ita passiuum quin etiam agat et moueat, set tamen insuficienter. Et sic natura secundum quod apropriatur forme et secundum quod est uirtus insita forme est principium passiuum, forme dico corporalis corporis inanimati, et sic forma corporis inanimati ad minus est principium insuffficiens motus.

Ad secundam rationem dicendum est quod operatio attribuitur aliqui duobus modis: uno modo tanquam principio per se et sufficienti, et hoc modo attribuitur motus et operatio ipsi anime aut tanquam principio insufficienti, et sic attribuitur motus forme corporali que habet operationem insufficientem a parte sui et non sufficientem nisi prout eam communicat cum materia sua, et sic inanimata per formam suam communicant motum, set non sufficienter set insufficienter.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1