Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum animatum et inanimatum differant in sufficientia motus ita quod animato corpori debeatur sufficienter motus, inanimato autem insufficienter

[lec8 q2] Circa secundam questionem sic proceditur, et queritur utrum animatum et inanimatum differant in sufficientia motus ita quod animato corpori debeatur sufficienter motus, inanimato autem insufficienter. Et ostenditur quod sic per duas rationes, prima talis est: nulla forma alligata materie et distensa secundum distensionem materie mouet sufficienter, quia materia et alligatio materie impedit motum et actionem. Set forma corporis inanimati est alligata materie et distensa secundum distensionem materie, cum sit forma tantum. Ergo forma corporis inanimati mouet insufficienter. Et alio modo non debetur motus inanimatis nisi a parte sue forme, ergo motus insufficiens solum debetur inanimatis. Animatis autem sufficiens cum sua forma non sit alligata materie, ergo differunt animata ab inanimatis quia animata mouentur sufficienter, inanimata autem insufficienter.

Secunda ratio hec est: sicut habetur in octauo Physicorum, proprium est animatorum se ipsis moueri, et hoc est quia habent principium sufficiens sui motus. Inanimata autem non habent intra se principium sufficiens. Omne autem quod habet principium ad mouendum sufficiens mouetur sufficienter, ergo animatis debetur motus sufficiens et e contrario, inanimatis insufficiens, cum non habeant principium sufficiens ad mouendum, ergo differunt animata ab inanimatis per motum sufficientem et insufficientem.

Ad oppositum sunt due rationes, prima talis est: quodlibet corpus componitur ex istis principiis, materia et forma, et materie est pati, forme uero agere, sicut dicit Aristoteles, et materie est moueri, forme uero mouere. Set omne compositum ex talibus principiis se ipso potest moueri, ergo inanimata se ipsis possunt moueri, ergo mouentur motu sufficienti sicut animata, et ita per hoc non differunt ab animatis.

Secunda ratio hec est: sicut habetur in secundo Physicorum natura est principium motus et status in eo in quo est per se et non per accidens. Ergo omnia illa in quibus est natura habent per se principium motus. Set natura est in corporibus inanimatis, ergo per se principium motus est in corporibus inanimatis, set omne habens principium intra se motus per se et non secundum accidens mouetur per se et sufficienter, ergo inanimata mouentur per se et sufficienter et similiter animata, ergo non differunt per sufficientiam motus.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod corpus animatum differt ab inanimato sufficientia motus. Animatis enim debetur motus per se et sufficiens et est principium mouendi in ipsis fixum et completum et hoc aliquid, et distans per essentiam a mobili non alligatum ipsi. Plura autem non requiruntur ad motorem sufficientem. In inanimatis autem motor est alligatus materie et mobili, et ideo insufficienter mouet, quia materia et alligatio ad materiam impedit motum et operationem. Et ideo in inanimatis est motus insufficiens, et quia principium motus in animatis est per se stans et hoc aliquid et sufficiens, propter hoc motus animatorum est motus manifestus. Motus autem inanimatorum est motus occultus et hoc patet in electione locorum. Animatum autem se ipso mouet ab uno loco in alium, et manifeste et quanto pluribus differentiis anime perficitur tanto manifestior est eius motus. In animatis autem non est illa transmutatio nisi ab aliquo excitante, scilicet uel agente uel a remouente prohibens.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod inanimata habent duplex principium, quorum utrumque est insufficiens ad mouendum. Ipsa forma enim inanimatorum cum sit omnino alligata materie non habet operationem propriam sine materia, set simul a materia necesse est quod habeat operationem, et ideo potest sufficere ad mouendum illa. Set si moueat hoc est insufficienter.

Ad secundam rationem dicendum est quod principium intrinsecum motus est duplex: quoddam est sufficiens ad mouendum, sicut anima, aliud est insufficiens et illud est uirtus inclinans ad motum et ad dispositiones, et aliquo modo mouens et illud est natura. Non dicitur ergo principium motus per se natura quod sit sufficiens, set quia est principium intra sufficiens tantum, et ideo cum a tali principio moueantur inanimata patet quod mouentur insufficienter.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2