Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum causa propter quam quidam motores mouent sufficienter et quidam non sit hoc aliquid uel distantia a materia et a mobili et independentia ut dicatur motor sufficienter mouere, quia sit hoc aliquid uel quia sit distans a materia uel a mobili
[lec8 q3] Circa terciam questionem sic proceditur, et utrum causa propter quam quidam motores mouent sufficienter et quidam non sit hoc aliquid uel distantia a materia et a mobili et independentia ut dicatur motor sufficienter mouere, quia sit hoc aliquid uel quia sit distans a materia uel a mobili. Et ostenditur quod causa propter quam motor mouet sufficienter sit propter hoc, quod est hoc aliquod per duas rationes, prima talis est: sicut habetur in octauo Physicorum, nichil mouet in natura nisi quod est hoc aliquid, et ens actu et completum, ergo causa propter quam aliquid mouet sufficienter est causa completionis. Set causa completionis alicui accidit, quia est hoc aliquid, ergo causa propter quam aliquid mouet sufficienter est quia est hoc aliquid.
Secunda ratio hec est, causa propter quam inanimato non mouent se ipsa set alia a se ipsis est quia forma corporis inanimata non habet operationem preter materiam suam, ut possit habere uirtutem per quam influat supra materiam suam, et hoc est quia non est hoc aliquid respectu illius. Mouet autem illa forma a sua materia alterum et diuersum corpus, quia est hoc aliquid respectu illius et non respectu sue materie. Et ideo mouet illud sufficienter, ergo causa propter quam aliquid mouet aliud sufficienter est quia hoc aliquid, ergo hoc aliquid est causa quare motores mouent sufficienter.
Ad oppositum sunt rationes: ostenditur enim quod causa propter quam aliquis motor moueat sufficienter materiam in qua est non est quia sit hoc aliquid, set quia est distans et independens per essentiam a materia et a mobili per duas rationes, prima talis est: sicut habetur ab Aristotele in libro Physicorum oportet mouens et mobile distare substantia, unde dicit in octauo Physicorum quod proprium est animatorum moueri se ipsis, et hoc est quia habent intra se principium motus per se ens per essentiam et independens et distans a materia uel a mobili, quod idem est. Ergo quare motor mouet sufficienter est quia est distans a mobili per essentiam et independens. Distantia ergo a materia est causa propter quid aliquis motor mouet sufficienter.
Secunda ratio talis est: omnis motor et solum talis mouet sufficienter qui mouens non mouetur ad motum mobilis, et quanto minus mouetur ad motum mobilis tanto sufficientius mouet, unde anima intellectiua mouet sufficientius quam anima sensibilis, quia minus mouetur mouendo corpus quam sensibilis. Similiter intellectiua sufficientius mouet quam anima sensibilis, quia minus mouetur cum mouet quam ipsa anima, set solus motor qui alligatur mobili mouetur ad motum mobilis propter sui dependentiam a mobili. Omnino enim talis motor dependet a mobili, ergo causa quare aliquis motor non mouet sufficienter est quia est alligatur mobili. Ergo per oppositum quare causa aliquis motor mouet est quia non est alligatus mobili set independens ab eo, unde hoc patet, quia quanto materia uel motor alligatus mobili tanto sufficientius mouet, ergo causa propter quam aliquis motor mouet sufficienter est hec, scilicet quia distat et non dependet per essentiam a mobili, ergo distantia uel independentia a mobili est causa quare aliquis motor mouet sufficienter.
Tercia ratio hec est: mobile est in potentia et incompletum existens. Motor autem est actu et completum. Mobile enim in potentia est ad illud ad quod mouetur et non habet actu illud, unde motus est actus alicuius existentis in potentia, scilicet mobilis. Iterum motor habet actu quod habet mobile in potentia. Et propter hoc motor actu est completum. Mobile autem est existens in potentia, ergo quanto magis accedit motor ad naturam mobilis tanto incompletius est et quanto magis distat a natura mobilis tanto completus. Vnde anima intellectiua que est motor completior est quam motus qui est anima sensibilis, quia minus accedit anima rationalis ad naturam corporis mobilis quam sensibilis, et sensibilis quam uegetabilis. Set completio in agente est causa sufficientis actionis. Completio autem in motore est causa sufficientis motus. Set completio in motore est distantia motoris a mobili per essentiam et ab incompleta, ergo distantia motus a mobili est causa quare motor mouet sufficienter.
Quarta ratio hec est: sicut habetur in libro Fontis uite, quanto aliqua substantia est magis spiritualis tanto plurium operationum est principium et tanto sufficientius mouet et tanto sua a acto subtilior est et penetrabilior et extrinseca ipsius magis, ergo quanto aliqua substantia uel motor sufficientius mouet, tanto magis habet naturam spiritus e conuerso, quanto enim magis habet naturam spiritus tanto sufficientius mouet et propter hoc sufficientius mouet primum quam intellectiua et intellectiua quam anima. Set substantia dicitur spiritualis propter eius distantiam a mobili corporali, ergo causa propter quam aliqua substantia sufficientius mouet est propter distantiam et independentiam a mobili corporali. Distantia ergo a mobili est causa quare motor mout sufficienter.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod causa propter quam aliqua causa est sufficiens ad mouendum est distantia et independentia a mobili materiali corporali et secundum quod hec independentia magis et minus participatur tanto secundum magis et minus sunt substantie sufficientes ad mouendum. Tamen dico quod ista duo concurrunt ad hoc quod aliqua substantia uel forma moueat suffcienter, set esse hoc aliquid et independens a materia quia substantie que sunt hoc aliquid distant per essentiam a materia et per se fixe sunt. Differenter tamen concurrunt ista duo ad hoc quod sit motor sufficiens, quia illud quod est hoc aliquid est causa remota et mediata ad hoc quod alia substantia sit motor sufficiens. Distantia autem a materia et independentia est causa inmediata huius et proxima, unde substantia que est hoc aliquid mediante distantia a materia est causa sufficientie motus. Hec tamen duo uniuntur et sunt causa huiumodi, quia substantia que est hoc aliquid distans et independens a materia per essentiam, set si poneretur aliqua substantia que esset hoc aliquid et que esset alligata materie per essentiam, dico quod illa substantia sufficienter non moueret in materia illam, unde licet nauta sit hoc aliquid si alligaretur naui et distenderetur secundum distensionem partium nauis, dico quod non posset sufficienter mouere nauem et propter hoc dico quod causa proxima et inmediata quare aliquis motor mouet sufficienter est distantia a materia, causa uero remota huius est hoc aliquid. Concedente ergo sunt rationes que ostendunt quod hoc aliquid non sit causa huius inmediata, set distantia a materia, quia hoc ostendunt ille rationes.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod hoc aliquid dicitur multis modis: uno modo dicitur hoc aliquid substantia composita ex materia et forma. Alio modo dicitur hoc aliquid indiuiduum siue sit simplex siue composita, et hoc modo dicitur hoc aliquid sufficienter mouere et esse causa sufficiente motus ex parte motoris. Tercio modo dicitur hoc aliquid substantia fixa et completa que distantiam et independentiam ab eo quod mouet, et talis substantia hoc aliquid mouet sufficienter propter independentiam quam habet a materia et a mobili, et sic non quodlibet hoc aliquid est causa sufficientis motus, set hoc aliquid completum et independens a materia quod quantum ad hoc quodlibet est hoc aliquid est causa sufficientis motus remota, quantum uero ad hoc quod est independens a materia est causa sufficiens motus.
Ad secundam rationem dicendum est quod causa propter quam inanimata non mouent se ipsa est duplex: una est proxima et alia remota. Remota causa huius est forme eorum que non sunt hoc aliquid complete. Proxima causa huius est alligatio formarum suarum materie. Forme enim eorum alligate sunt materie et indistantes ab ea, et sic non solum causa illius est, quia non sunt hoc aliquid, et quia forme corporum inanimatorum respectu corporis alterius extra habent utramque, scilicet quod sint hoc aliquid cum suis materiis respectu illorum, et quod sint distantes a mo bili, non autem habent has conditiones respectu materie in qua sunt. Propter hoc forme corporum inanimatorum mouent corpus aliud extra, non tamen mouent aliud in quo sunt.
On this page