Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato

[lec8 q4] Circa quartam questionem sic proceditur, et queritur utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato. Et quia hoc magis latet in plantis et in quibus animalibus carentibus motu progressiuo propter hoc queritur utrum se ipso moueri debeatur plantis et animalibus carentibus motu progressiuo. Et ostenditur quod sic per duas rationes, prima talis est: sicut habetur in libro De motu cordis, uiuere est se ipso moueri, ergo quecumque uiuunt. se ipsis mouentur, set plante uiuunt et similiter animalia carentia motu progressiuo, ergo eis debetur se ipsis moueri.

Secunda ratio talis est: omnia corpora que sunt sufficientia ad sui confusionem et multitudinem per suas proprias operationes habent motorem sufficientem intra se qui est sufficiens principium motus et operationis in ipsis, set plante et animalia carentia motu progressiuo sunt huiusmodi, ergo habent intra se motorem per se et sufficientem, set omnia talia que mouentur a motore intrinseco per se et sufficiente se ipsis possunt moueri, ergo plante et illa animalia se ipsis possunt moueri. Minor patet, quia plante sunt sufficientes ad uitam et ad generationem et ad partium multiplicationem et renouationem. Et similiter animalia carentia motu progressiuo ad quedam istorum sunt sufficientia, ergo hoc habent a motore intrinseco per se et sufficiente ad huius operationes exercendas.

Ad oppositum sunt duas rationes, prima talis est: sicut habetur in secundo De anima, anima in planta mouet sicut natura, set natura mouet insufficienter, ergo anima in planta mouet insufficienter, set non mouetur sufficienter ab aliquo planta nisi ab anima cum ab illa non moueatur sufficienter patet quod non mouet planta sufficienter, et ita se ipsa non mouet uel mouetur, quia quod mouet sufficienter se ipso non mouetur.

Secunda ratio hec est: motus sufficiens debetur substantie mobilitati per distantiam a materia. Anima autem uegetabilis omnino dependet a materia, quia omnino est naturalis, ergo non mouet sufficienter. Set ab alio non mouetur planta nisi ab anima uegetabili, ergo planta non mouet sufficienter, ergo plante non conuenit se ipsa moueri.

Tercia ratio talis est: substantia mouens sufficienter est independens a materia. Talis autem est substantia spiritualis, set substantie spirituali debetur cognitio, ergo si in plantis esset substantia spiritualis ad mouendum sufficiens, in plantis esset principium cognitionis. Hoc autem falsum est, quia plante non cognoscunt, ergo in ipsis non est principium sufficiens ad mouendum nec substantia spiritualis, ergo se ipsis non mouentur.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod in omnibus uiuentibus est motus, unde commune est omnibus uiuentibus se ipsis moueri, et per hoc differunt ab inanimatis. Communicant autem in hoc omnia animata, scilicet quod se ipsis mouentur tamen secundum magis et minus communicant. Quanto enim motor ipsorum magis distat a mobili uel a materia, tanto sufficentius mouet et manifestiores facit operationes, et propter hoc magis est motus per se in hominibus quam in brutis, quia motor in homine anima rationalis magis distant a materia. Iterum magis est sufficiens motus et etiam per se in animalibus quam in plantis, quia anima sensibilis, que est motor in animalibus, magis distat a materia quam uegetabilis anima que est motor in plantis, et propter hoc sufficientius mouet anima sensibilis quam uegetabilis et manifestiores facit operationes. Propter hoc dicit Aristoteles in principio libri Vegetabilium quod uita in animalibus manifesta est, in plantis uero occulta. Et sic omnibus uiuentibus conuenit se ipsis moueri tamen secundum magis et minus.

Ad primam rationem in contra rium dicendum est quod, cum dicit Aristoteles, quod anima in planta est sicut natura ipse non intelligit quod moueat, sicut natura quantum ad motum insufficientem, set sicut natura mouet in sursum et deorsum et secundum omnem partem ita in planta anima uegetabilis mouet secundum omnem partem ad motum augmenti.

Ad secundam rationem dicendum est quod substantia dependens a materia est duplex: quedam est forma tantum distensa secundum distensionem materie, alia est que licet dependeat, non tamen omnino distensa est, set hoc aliquid et fixa per essentiam quamuis a materia dependeat in quantum est forma, et hoc modo ultimo anima uegetabilis dependet a materia et quod primo modo dependet a materia non mouet sufficienter. Quod autem secundo modo dependet a materia potest mouere sufficienter cum distat a mobili per essentiam et sic hoc aliquid. Et ideo anima uegetabilis mouet et per se et sufficienter in plantis.

Ad terciam rationem dicendum quod substantia spiritualis est duplex: quedam est acceptam specierum preter materiam et talis est anima sensibilis et rationalis, et tali substanie spirituali que est principum sufficiens motus debetur cognitio est alia substantia spiritualis que non est acceptam specierum preter materiam set solum operatur et est principium esse et motus, et tali non debetur cognitio et non mouet sufficienter, et talis est anima uegetalis in plantis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4