Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum necesse sit omne mouens moueri
[lec8 q5] Circa quintam questionem sic proceditur, et queritur utrum necesse sit omne mouens moueri, et ostenditur quod sic per duas rationes, quarum prima talis est: omne mouens habet actu quod habet mobile in potentia, set mobile a parte illa qua fit mobile habet in potentia motum. Ergo necesse est omne mouens actu habere motum, ergo omne mouens mouetur.
Secunda ratio hec est: duplex est mouens, quoddam est mouens corporale, quoddam est mouens spirituale, set omne mouens corporale mouet per sui operationem, ut patet de igne, cum mouet aerem. Operatio autem substantie corporalis est motus, sicut ostensum est, ergo omne mouens corporale dum mouet mouetur, et similiter ostenditur de mouente spirituali, quia omne agens secundum ordinem dirigit se in suis operibus secundum ordinem processus suarum operationum. Set agens secundum cognitionem est agens secundum ordinem, ergo dirigit se in suis operationibus antequam illas producit, set producit et operatur illas secundum prius et posterius, ergo dirigit sese secundum prius et posterius. Non enim anima sensibilis simul et inmediate operatur, nec similiter intellectiua nec primum ut uidetur, quia continue influit et operatur in creaturis, et ita per prius et posterius. Set directio operationum secundum prius et posterius nichil aliud est quam motus. Ergo omnes substantie agentes secundum cognitionem mouentur. Set omnes tales sunt spirituales e contrario quantum ad hoc quod omnia agentia spiritualia se dirigunt. Ergo omne mouens spirituale et corporale mouendo mouetur.
Ad oppositum sunt due rationes, prima talis est: omne mobile est partibile. Set multi motores sunt impartibiles, ergo multi motores sunt inmobiles, ergo non omne mouens mouetur.
Secunda ratio talis est: omne mouens quod mouetur per se uel per accidens per motum mobilis quod mouet habet dependentiam et indistantiam ab ipso alio. Quin enim non moueretur ad motum eius set multi sunt motores qui non habent dependentiam a mobili, ergo non omne mouens mouetur.
Tercia ratio hace est: omnes mouens est actu ens et omne mobile est existens in potentia, set nichil existens in potentia per se ipso sufficit dicitur ad actum. Ergo nichil mouet sufficienter se ipsum, ergo si postulamus quod omne mouens mouet, necesse est ponere quod ab alio mouentur, et illud tercium ab alio, et sic in infinitum esset abire in motoribus. Hec autem est impossibile, ergo necesse est ponere motorem quia cum mouet non mouetur.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod quidam motores cum mouent mouentur, quidam autem non. Et causa huius multiplex est: una causa est dependentia a mobili. Motor enim qui dependet a mobili cum mouet mouetur in uia accidentis, sicut anima mouet in corpore, sicut nauta in naui. Secunda causa est propter resistentiam contrarii et communicantiam in materia. Agentia enim per contrarietatem, que communicant in materia agunt et patiuntur et cum mouent et mouentur. Tercia causa est exigentia operatonis corporalis. Substantie enim spirituales cum mouent mouentur quia cum mouent operantur. Operatio autem ipsarum est motus cum sint corporales, sicut dictum est, et hoc modo corpora superiora mouentur cum mouent, quia per motum operantur, set non mouentur motu inferiorum. Hec ergo sunt agentia que mouentur dum mouent, et hec sunt cause propter quas agentia, dum mouent, mouentur. Substantie autem que carent omnibus hiis conditionibus et mouent et mouentur non mote, unde substantie non dependentes mouentur et mouentur non mote et que non habent contrarietatem in agendo cum alio et que per motum non operantur, et sic patet que mouentia mouentur dum mouent et que non. Concedendo ergo rationes que ostendunt quod non omne mouens mouetur.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod aliquid habet alterum dupliciter: uno modo secundum participationem, alio modo secundum intensionem. Generans enim primo modo habet speciem generati, scilicet per participationem. Commentator enim ponit exemplum quo modo habetur aliquid secundum intensionem sicut dans uerbera corrigie habet in se signa uerberum secundum intensionem et non secundum participationem et hoc modo motor habet motum secundum intentionem et effectiue* solum et non secundum partitipationem oportet ipsum habere. Et ideo non omne mouens mouetur. Et causa huius est quod motor solum motum habeat secundum intensionem et effectiue, quia motus est effectus motoris in mobili, unde non comparatur ad motorem, sicut ad subiectum sicut set ad causam. Aliquando tamen comparatur ad motorem ut ad subiectum, sicut in motoribus motis. Et propter hoc non est motus sempre in motore, set quando comparatur ad motorem ut ad causam et ut ad subiectum, tunc est motor motus cum autem comparatur ad ipsum ut ad causam solum tunc est motor non motus.
Ad secundam rationem dicendum est quod mouens corporale cum mouet mouetur, quia dependet a mobili et habet predictas conditiones. Mouens autem spirituale dirigit se in suis operationibus. Huius autem motus non est directio proprie, set solum operatio substantie spiritualis secundum intellectum ut secundum cognitionem. Ista uero non est transmutatio uel motus, et sciendum est etiam quod non quodlibet prius et posterius ponit motum in operatione, set prius et posterius per applicationem ad mobile, unde si mobile est partibile habens prius et posterius, operatio que est in illo habet prius et posterius, et est motus in directione substantie spiritualis, quantum ad opus non est prius et posterius per applicationem ad mobile, quia ipsa non est mobilis, et ideo cum substantie spirituales no dependentes mouent non mouentur.
On this page